Secunda.

ad praecedentem sectionemad sequentem sectionem
C1_21: Iamque quaterdenis dominus manifesta diebus C1_22: Contulerat per signa fidem: cernentibus illis: C1_23: Vsque sub extremum diffuso in limite mundumC1_24: Quos testes iubet esse suos. miracula rerumC1_25: Non poterant celare deum. Documenta resurgensC1_26: Quae sic certa daret quam mandere? corpora uitamC1_27: His humana probant: coelum petiturus oliuæC1_28: Progreditur lustrare nemus: quia germine sacroC1_29: Luminis et pacis locus est. uult inde reuertiC1_30: Vnde creaturam signata fronte micantemC1_31: Diuinus commendat odor: cum desuper unctosC1_32: Abluit interius Christi de nomine chrisma.C1_33: Tollitur astrigerum rediturus uictor in axemC1_34: Et secum quod sumpsit habet. noua pompa trumphi.C1_35: Arua deus petiit. homo sydera. quis datur illiC1_36: Aetherea de parte fragor? quantumque resultantC1_37: Coelestes in laude chori? cum rector olympiC1_38: Euehit excelsis quicquid suscepit ab imis?C1_39: Ingrediensque polum carnis comitante trophaeo:C1_40: Exuuias atri raptas de fauce profundi C1_41: Lucis in arce locat. terrenosque erigit artus:C1_42: Qua pietate capit. propter quem uenerat: iuit.C1_43: Discipulos stupor altus agit. quibus ore coruscoC1_44: Perspicui dixere uiri: quæ cognita nobisC1_45: Et miranda sonant. nunc iam speculemur ouantesC1_46: Imperiique modum per subdita iura probemus.C1_47: Virgine matre satus calcata morte resurgensC1_48: Coeli sceptra petens his nunciat acta ministris.C1_49: Nec cessant elementa suo seruire tonanti.C1_50: Stella comes progressa magos uenientis honori C1_51: Militat. obsequio nubes famulatur euntis.C1_52: Angelicis igitur postquam est affatibus usa:C1_53: Liquit oliuiferi ueneranda cacumina montis:C1_54: Ad messem prælecta manus. qui calle citatoC1_55: Moenia nota petunt: quo per sua sabbata milleC1_56: Passibus ire licet. qua tunc statione sedebatC1_57: Porta Maria dei. genitrix intacta creantis.C1_58: A nato formata suo: mala criminis EuæC1_59: Virgo secunda fugat. nulla est iniuria sexus.C1_60: Restituit quod prima tulit. non uoce querelasC1_61: Excitet: aut gemitu moerentia corda fatigetC1_62: Antiqua pro lege dolor. scelera ipsa nefasqueC1_63: Hac potius mercede placent: mundoque redemptoC1_64: Sors melior de clade uenit. persona ruinamC1_65: Non natura dedit. tunc foemina foeta periclumC1_66: Nunc tumuit paritura deum: mortalia gignens C1_67: Et diuina ferens. per quam mediator in orbemC1_68: Prodiit: et ueram portauit ad æthera carnem.