Sexta.

ad praecedentem sectionemad sequentem sectionem
C1_211: FVnditur interea per cunctos gratia sensus.C1_212: Diuitiasque metit locuples in amore uoluntas C1_213: Vtque pii coeant in foedera pignore certo.C1_214: Res laxant et corda ligant.sine limite censusC1_215: Affectu consorte licet. noua iura beatisC1_216: Munifica fluxere manu: quibus ubere laetoC1_217: Diuisae geminantur opes: et crescit in omnes.C1_218: Quod faciunt commune sibi: totumque capessuntC1_219: Quod proprium nihil esse uolunt. quo fonte cucurritC1_220: Haec probitas: quaeue illa fuit bonitatis origo:C1_221: Hinc canere incipiam: sacris bis spiritus almusC1_222: Discipulis concessus erat. spiratur in illosC1_223: A christo surgente semel. post missus ab astrisC1_224: Nescia uerba uiris facundus detulit ignis.C1_225: Nequid inexpertum studio meditemur inani:C1_226: Spiritus alme ueni: sine te non diceris unquam.C1_227: Munera da linguae: qui das in munere linguas.C1_228: Haec iterata reor: confirmant praemia iustos:C1_229: Vt duo iussa colant tabulis conscripta duabus.C1_230: Dilige mente deum feruenti plenus amore.C1_231: Rursus ait carus tibi sit quoque proximus: ut tu.C1_232: Hoc pactum ius omne tenet: quod spiritus almusC1_233: Bis ueniens per corda creat: semel hunc dedit authorC1_234: In terris: ut ametur homo: post missus ab astris:C1_235: Vt flagrent humana deum: dilectio prima estC1_236: Quae dominum uehementer amet. cui deinde secunda est:C1_237: Quae sociat mortale genus: tamen incipit anteC1_238: Posterior numero: sequitur comitata secundamC1_239: Quae prior est: sic forma docet: nisi diligis inquit:C1_240: Cernere quem potis es fratrem: quem cernere non es:C1_241: Nescis amare deum: concordia nexa calescatC1_242: Ergo pari uoto: dominumque in pectore condatC1_243: Fratris amor: geminae sibi sit substantia causae.