333Iam terras linquimus Auditores lucundissimi et tuti portus sinus
flexuosos deserentes . In altum prouehimur:
334 iam si retro oculos flectiris nec in fluctus emetiendos spectatis
altssima locorum paulatim decrescere: tectumque
cacumen nubibus et dubios montes cernetis euanescere.
335 Quare auxili et misericodiæ diuinæ munus implorandum est: ut ille coeIestis pater et salutifer lesus extensa sibi huius nostræ
commentationis uela flatu spiritus sui impleant: et
in rectum cursum initæ nauigationis propellentes ratem: nobis det mare: quod interiacet: atrox atque procellosum transmittere: atque optato appulsu hospitalique tandem frui.
336 At uero: quia ego sanctum dei templum
immundis pedibus intrare dignus non sum: non
licentes oculos tollere: non prophano ore maiestatem
illam immensam deprecari: Nam ut Nazianzeni utar hemistichio
pagcacos eimi telones:NAZ. vit., 1000 quia ergo me indignissimum ob innumera peccata iudico huius causæ
actorem: nec satis idoneum nostræ deprecationis
oratorem: utar nunc promisso uestro o auditores
sacris initiati hortaborque eos qui manibus suis dominum uersant uniuersi: fabricatoremque mundi: ut
me: sicut ceperunt: non
desinant iuuare suis precibus.
337 illi enim qui propiore fruuntur deo sunt digni oratores: exoratoresque facile euadent quia fores regias cum
uolunt aperiunt: rursusque cum uolunt claudunt.
338 Quis autem proxeneta carior ita ut benigne audiatur: aut legatus uehementior ita ut impetret: esse potest: quam is cui
rex æternus et dominus rerum claues atrii sui dedit:
cui obsidem tantum credit: et quem ob uirtutem
tantum amat?
339 Certe in diuinis scriptis sacerdos ipse nuncupatur inquilinus
domus dei. et ancillæ regiæ non immerito
intelliguntur leuitarum animæ quod ad secreta tabernaculi quasi ad interiora
cubiculi familiarius seruiunt: et admittuntur.
340 Quod cum ita sit illi præstabunt quod promiserunt: et ego non uiribus meis quas uel caducas: uel potius nullas esse sentio: sed auxilio diuino fretus iam uela explicabo.
341 Nec uero obliuiscar id: quod ex uobis
nonnulli monuistis: ut scilicet apertissima sit et
oppido quam perspicua explanatio.
342 sumittam me ad mensuram rudium et proinde ambulabo ac sicut
paruulis iter facerem.
343 Nam quamuis possim ire uelocius gradum minuam: nec plus quam procedere comites mei possint: progrediar: nisi forte ubi interdum
peritiores admonuero.
344 Vt enim aquila modo uolatu cunctabundo:
modo impetu fertur uelocissimo: et modo supra nubium
cacumen ascendit: quod ignorat hyemes et nubiferi
ueris inconstantiam: ubi nec fulmini nec fulguri
ullus locus est: modo relicto aeris fastigio in
terras descendit atque humilis uolat ut unguibus feriat uel leporem auritum
uel damam timidum: ita ego (si licet maximis
paruissima componere: hoc est me: qui nihil sum: reginæ auium.) dabo opera: ut uobis
præcipue: et nonnumquam peritioribus
satisfaciam.
345 Hinc uero potissimum exordiemur.
346
Arator: ut
supra diximus: promisit se carminibus comprehensurum
Actus
apostolorum: quos Beatus Lucas scripsit. At Euangelium Lucæ
et actus
apostolorum eiusdem: sunt pene unum
opus.
347 Vbi enim desiit historia Euangelica: in qua diuus Lucas incipiens a præcursore
Ioanne: Christi conceptionem:
natiuitatem: opera miranda: prædicationem: mortem: resurrectionem ac postremo ascensionem exposuit: ibi incipit historia actuum apostolicorum.
348 completio Euangelii
est ille locus in quo Iesum cælos
ascendisse: discipulos a bethania in hierusalem regressos testatur.
349 initium historiæ apostolicæ est hic locus:
a quo Arator incipit sicut beatus
lucas: in quo ait christum se discipulis præbuisse uiuum in multis
argumentis post resurrectionem: atque ipsis
apostolis per quadraginta dies crebro apparuisse:
ipsosque apostolos dominum ascensurum interrogasse de regno hierusalem quibus angeli domino
ascendente astiterunt: et cætera quæ diuus Lucas persequitur.
350 Diuidit autem historia actuum apostolorum in duo de triginta
capita: usque ad .xii. caput: narrat beatus
Lucas: quo pacto spiritus sanctus missus fuerit ad apostolos: ut illius uirtute recepta per donum linguarum
eloquenter: et per fiduciam constanter
Euangelium denunciarent.
351 quamuis autem nonnulla alia: ut
reintegratio numeri duodenarii: et lapidatio
stephani: et pauli conuersio et
quaedam alia in his .xii.
capitulis narrentur: præcipue tamen in his .xii. prædicatio petri declaratur:
qua Euangelium primum inter ludæos: deinde etiam inter gentiles diuulgauit.
352 contenta in his .xii. capitulis comprehendit primus li.
Aratoris.
353 a .xiii. capite
usque ad finem historiæ apostolicæ de paulo solum agitur bucinante euangelium per orbem
terrarum.
356 Merito igitur beati lucæ
actus. apostolorum iunguntur historiæ Euangelicæ: lta enim unum alteri connectitur. ut
unum corpus duo sermones conficiant.
357
Pri[8r]mumac 1, 1 (inquit beatus lucas) sermonem feciac 1, 1 scilicet euangelicæ
historiæ:
de omnibus quæ cæpit Iesus facere et docere:ac 1, 1 In hoc sermone lex per christum data ostenditur.
358 At in secundo sermone lucæ id est in actibus apostolorum: ostenditur eadem lex Euangelica diuulgata per orbem terrarum
regimine spiritus sancti et ministerio apostolorum aliorumque
discipulorum.
359 Cum enim præcepisset dominus discipulis Euntes in mundum uniuersum praedicate Euangelium omni creaturæ:Mc 16, 15 expectauerunt spiritus sancti aduentum: ut
promiserat eis christus: et edixerat.
360 Eo autem intrante corda apostolorum in die pentecostes: qui ante fores claudebant:
pulso metu in publicum prodibant: et qui muti erant
elinguesque utpote piscatores omnis doctrinae ignari: posteaquam fluuios spiritus sancti ebiberunt: tanta ubertate scientiæ et eloquentiæ redundabant: ut merito a propheta nubibus comparentur.
361
Qui sunt inquit: hi qui ut nubes
uolant?Es 60, 8
362
Apostoli enim ueluti nubes aquis
salutaribus plenae imbres doctrinæ euangelicæ in omnes terras fuderunt.
363 inter illas autem paulus
apostolus extra numerum .xii. quasi nubes amplissima non unam orbis partem sed
uniuersas gentium plagas pluuiis rigauit: fulminibus
terruit: fulguribus illustrauit.
364 Vnde probabile est ab spiritu sancto impulsum beatum lucam hunc secundum historiae apostolicæ
sermonem priori sermoni
historiæ Euangelicæ addidisse: quo
pauli quoque extra numerum .xii. assumpti authoritas libro canonico firmata
teneretur. Simul ut eius epistolae inter
canonicas scripturas haberentur. canonicæ scripturæ
testimonium habentes: quæ conuersionem eius et
predicationem et miracula et singulares uirtutes plenissime exequitur.
365 Potest esse etiam illa causa cur lucas
actus scripserit: uel certe omnes esse possunt. quod apostolici numeri
imminutio sanctæ scripturæ testimonio narrata est:
ipsius etiam impletio canonico libro enarranda fuit.
366 Illa etiam causa praæcipua est ut perfectus perfecti spiritus
aduentus: perfecto apostolorum numero completus sancti canonis enunciaretur
historia: utile et necessarium fuit hunc alterum
sermonem actuum
apostolorum a beato luca addi illi priori historiæ Euangelicæ.
367 sed quia historiam Euangelicam alii carminibus complexi fuerant: historia apostolica nullum habens assertorem: hunc poetam egregium nacta est: cuius ingenio et pulcherrimis uersibus illustraretur.
368
Arator ergo diuini spiritus moderamine
ad hanc prouinciam accitus ut scilicet carmine historiam apostolicam
comprehenderet.
369 in hoc primo capite Continuat primum sermonem beati lucæ:
secundo eiusdem lucæ
sermoni: hoc est historiam Euangelicam historiae actuum apostolorum.
370 Nam ait posteaquam gens
iudaica se maculauit cruore sui parricidii cum regem suum
crucifigendum curauit: et christus in cruce mortuus
est: et sepultus: et a
mortuis tertia die resurgens multa corpora sanctorum suscitauit: apparuit discipulis sæpenumero.
371 hic est finis Euangelii: deinde continuat in secundo
capitulo: hanc historiam Euangelicam historie apostolicæ
cum dicit: dominum per quadraginta dies apparuisse
discipulis et multa eos docuisse usque ad assumptionem ipsius.
372 facit ergo Arator id quod
faciunt qui uolunt duo fila separata connectere.
373 Nam id feri non potest nisi partem unius coniungamus parti
alterius: et coniungendo finem unius lini
principio alterius ita unum reddimus: et illa duo
continuamus in unum ligando finem ad caput:
374
(VT SCELERIS) sensus est: posteaquam iudaica gens compleuit opus passionis dominicæ. et christus creator rerum ea parte qua habebat naturam humanam mortuus
est: et pro genere humano suum sanguinem fudit
in cruce: lux magna cum christo descendens ad
inferos remouit tenebras tartareas et est ordo ut id est
postquam iudæa polluta cruore sui sceleris:
ausa nefas id est cum ausa
fuisset nefarium parricidium:
compleuit opus id est
consumauit opere: et ut creator rerum scilicet christus:
dedit scilicet corpus suum
passioni: hoc dico corpus: quod sumpsit a membris id est ex
utero et ex purissimis sanguinibus:
humanis id est hominis hoc
est uirginis.
sine semine uiri: spiritu sancto operante:
dignatus scilicet mori in
cruce:
ut tangeret ima inferni
liberans sanctos patres:
non linquens ardua celi
scilicet christus quamuis ad inferos descenderet:
dies ingressa id est Iux illa
inefabilis:
ingressa ad manes id est ad
inferos:
soluit idest remouit tenebras damnatas nocte æterna id
est. quæ æterna est apud inferos.
375 (Vt idest)
postquam.
ita lucanus in principio tertii
Propulit ut classem uelis cedentibus auster.LVCAN. 3, 1
376 recte hac particula continuat historiam euangelicam historiæ
apostolicæ Arator: ut lucanus cuius gaudet
imitatione: eadem continuauit secundum pharsaliæ tertio
libro.
377
(Iudæa polluta cruore)
sui sceleris dicitur ideo
quia: quærente pilato dimittere lesum:
uidens quia nihil proficeret: sed magis
tumultus fieret: accepta aqua lauit manus
coram populo dicens: Innocens ego sum a
sanguine huius Iusti: uos uideritis: Et respondens uniuersus populus: sanguis eius super nos et super filios
nostros.Mt 27, 24-25 his uerbis se polluit et maculauit cruore sui sceleris.
378 Vnde hieronymus ad
Dardanum
o Iudæe quomodo clementissimus quondam deus: qui numquam tui oblitus est:
nunc per tanta spacia temporum miseriis tuis non adducitur ut soluat
captiuitatem: sed ut uerius dicam
expectatum tibi mittat antichristum? memento
uocis parentum tuorum: sanguis eius su per
nos et super filios nostros.HIER. epist., 129, 7
379
(Dedit) hoc corpus suum
scilicet passioni sponte. quia ut propheta ait oblatus est quia ipse uoluit:Es 53, 7
380
(pro stirpe humana) id est in
pro genere humano.
381
(Membris humanis) id est
hominis scilicet uirginis. est enim uterus mulieris
membrum et pars.
382
(Sine semine) quia non
concepit uirgo maria christum humano
modo sed diuino: nec uirtute seminis uirilis sed
uirtute spiritus sancti: Sicut ei dixit angelus:
spiritus scilicet superueniet in te.Lc 1, 35
383 spiritus enim sanctus superueniens in uirginem: mentem pariter et uterum
eius sanctificauit ut coelesti esset digna partui.
384 Idem quoque spiritus scilicet e carne uirginis et membris ac purisimis sanguinibus corpus
redem[8v]ptoris in utero eius sua operatione formauit.
385 Non enim per apertionem claustri uirginei:
nec per uiri semen sed per spiritus sancti uirtutem maria uirgo concepit.
386 unde a graecis christus redemptor apator et ametor
nuncupatur: quoniam secundum typum melchisedech et ordinem:
Iesus liberator ut matrem in illa
diuina generatione nesciuit: ita patrem in humana
conceptione ignorauit: ex patre solo natus ante
sæcula: Ex uirgine sola ortus in hoc sæculo.
387 dicit autem Arator: hoc quod accepit a uirgine matre passum fuisse et datum pro stirpe humana.
quia diuinitas est impatibilis. unde de humanitate
sua christus loquens: quia inquit repleta est malis anima mea et uita mea in inferno
appropinquauit.Ps 87, 4
388 Anima mea (interprete ambrosio) id est christi humanitas non diuinitas ipsius.
389 Quare firmiter credimus uerbum dei: per
quod omnia facta sunt: sic assumpsisse mortale
corpus ex uirgine: ut inmortalitatem suam moriendo
non corruperit: ut æternitatem suam temporarie
nascendo non mutauerit: ut potestatem suam suis
inimicis se offerendo et subdendo non minuerit: ut
administrationem mundi in hierusalem prædicando non deseruerit: ut a sinu patris id est a secreto. quo
cum illo et in illo est. quandiu in utero uirginis et in hac uita mortali fuit: non recesserit.
390 ideo subiungit Arator
(dignatus) ut ima tangeret inferni non
liquens ardua. quamuis enim christus ad
inferos descendebat ad liberandum patres: coelum non
linquebat.
391 Christus enim qui deus est nouit ubique totus esse: et nullo contineri loco.
nouit uenire non recedendo ubi erat. nouit abire non
deserendo quo uenerat.
392 oportet autem in his quæ humani ingenii captum transcendunt: seuocare mentem a sensibus: et cogitationem a consuetudine abducere:
ut ea quae a sensibus longissime absunt aliquo modo percipias.
393 Concedimus enim ut ait magister in .iii sententiarum quia
christus totus eodem tempore erat in inferno: totus in celo: totus ubique. Erat apud inferos resurrectio mortuorum: Erat super celos uita uiuentium. Vere mortuus. uere
uiuus: in quo mortem susceptio
mortalitatis excepit. et uitam diuinitas non
perdidit. Mortem ergo dei filius et in
anima non pertulit: et in maiestate non
sensit: sed tamen participatione
infirmitatis rex gloriæ crucifixus est.THOM. AQUIN. in sent. 3, 6, 2, 3
394 Quamuis autem in illo triduo corpus fuit in sepulchro et anima ad
inferos descendit. atque ita mors ad tempus carnem
et animam separauit: neutrum tamen a uerbo dei
diuisum est: ut probat magister in tertio. sen.
395 Salua enim unione utriusque cum diuinitate: separatio animæ a corpore facta est.
396Anathemaps. BONAV. centil. (inquit Bonauentura in
centiloquio)
est qui dicit filium dei naturam quam semel assumpsit: reliquisse.ps. BONAV. centil.
397
(Dignatus) ergo scilicet
christus pati id est sua dignitate non iudicans indignum:
qui cum in forma dei essetPh 2, 6-7 ut ait apostolus:
exinaniuit semetipsum formam serui accipiens. factus obediens usque ad mortem.Ph 2, 6-7
398 Vnde magister in
.iii.
si uero quaeritur utrum alio modo hominem liberare posset deus
quam per mortem: dicimus et alium modum
fuisse possibilem deo: cuius potestati
cuncta subiacent: sed nostrae miseriæ
sanandæ conuenientiorem modum alium non fuisse: nec esse oportuisse. quid enim
mentes nostras tantum erigit: et ab
immortalitatis desperatione liberat: quam
quod tanti nos fecit deus: ut dei filius
immutabiliter bonus in se manens quod erat:
et a nobis accipiens quod non erat: dignatus
nostrum inire consortium mala nostra moriendo perferret?
PET. LOMB. sent., 3, 20, 1
399 Et quamuis diabolum
potentia æquissime uincere potuit christus:
postposuit tamen quod potuit ut prius ageret quod oportuit: ut scilicet maior esset iusticiæ et humilitatis uictoria quam
potentiae.
400
dignatus ergo scilicet pati
uel dare pro stirpe humana hoc corpus quod sumpsit sine semine ut tangeret ima
inferni id est ut perueniret ad imas et infimas partes inferni
creator rerum christus. et liberaret inde sanctos omnes.
401 Meruit enim per mortis ac passionis tolerantiam cunctis fidelibus
et sanctis aditum paradisi et redemptionem a peccato: a poena a diabolo: ab infernoque liberationem.
402 Cum autem secundum nonnullos theologos super.
iiii. Sententiarum in infimis terræ
sint quattuor loca: unus qui ante aduentum christi
dicebatur sinus abrahæ ad quem sancti
patres descendebant qui etiam limbus
nuncupatur: alter inferior qui dicitur
purgatorium: tertius qui limbus dicitur
in quem infantes descendunt cum solo peccato originali decedentes: quartus infimus in quo sunt damnati: qui proprie infernus apellatur: intelligere
debemus christum peruenisse et tetigisse sua præsentia locum illum primum in
quo erant sancti patres: et descendit christus illuc
non ratione diuinitatis: secundum quam est ubique. nec ratione corporis:
secundum quod fuit in sepulchro: restat ergo ratione
animæ quae unita uerbo dei illuc descendit.
403 unde magister in tertio: Confitemur tamen christum
pependisse in ligno et iacuisse in sepulchro sed in carne sola. et fuisse in inferno sed in anima sola.
404 Ni uiderer opus destinatum deserere excursu aliquo materiam
captans ostentandæ eruditionis et ingenii:
excussissem profecto pro uiriculis illam durandi subtilissimi theologi sententiam: quam ille autumat christum effectualiter tantum non
praesentialiter fuisse in inferno.
405 Quia uero talia sunt nimis scrupulosa et suspecta: credamus firmiter: id quod
in symbolo
dicitur de christo:
descendit ad inferos:SYMB. apost. et id quod apostolus
ad ephesios scribens quod
autem inquit ascendit quid est nisi quia descendit ad inferiores partes terræ
Ep 4, 9 ubi glo.
id est ad inferos.GLOSS. ORD. in Eph., 4, 9
406 Credamus inquam immobiliter quod diuus thomas et plaerique omnes theologi affirmant christum
scilicet ueraciter et præsentialiter fuisse in inferno: cum acumina rationis humanæ infra apices uirtutis diuinæ
immensum subsistant: et subiaceant.
407 Dicamus ego cum ambrosio
aufer argumenta ubi fides quaeritur: in
ipsis gymnasis suis dialectica taceat piscatoribus creditur non
dialecticis.PET. LOMB. sent., 3, 22, 3
408 est autem sciendum quod infernus id est et inferna orum apud ecclesiasticos scriptores substantiue
frequenter inuenitur. apud latinissimos uero aut
nunquam aut raro inuenitur nisi adiectiue. dicunt
autem[9r] inferi orum: pro eo quod dicitur a sacris infernus: a graecis ades.
409
(Dies ingressa) dupliciter
intelligi potest: dies id est ut corporalis qualis
est in die uel etiam multo maior:
ingressa ad manes cum christo
descendente aut quia moriente domino in cruce petræ scissæ sunt: et terra mota est: et lux
solis quae supra terram obtenebrescebat sub terram dominum suum sequebatur
ut ait Arator:
fugitiua reliquunt astra polum
comitata deum: aut quia (ut uerbis utar
augustini) sicut adueniente luce solis omnis tenebra in aere existens
efugatur: sic adueniente anima christi
in limbum infernus illustratur.
410 Et quamuis hoc pie et secundum uulgi sensum: ad quem spectat plerumque poetica locutio: dici possit: tamen melius et exactius
dices dies ingressa id est
christus ingressus.
411 nam ut inquit ambrosius in quodam Sermone:
Iux Christus non parietibus obstruitur:
non elementis diuiditur: non tenebris
obscuratur. Iux inquam Christi dies est
sine nocte: dies sine fine. quod autem iste dies Christus sit:
apostolus dicit:
nox præcessit: dies autem
appropinquauit.Rm 13, 12MAX. TAVR. 57
412 Et paulo post idem ambrosius.
nam quia inquit hic dies Christus celum:
terram: tartarumque collustret scriptura
testatur. quod enim supra terram fulgeat
dicit loannes:
Erat Iux uera quæ illuminat omnem hominemJn 1, 9 et .c. quod
in inferno luceat: ait propheta.
Qui sedebant in regione umbrae mortis: Iux orta est illis.Mt 4, 16MAX. TAVR. 67
413 Item psalmographus
dies inquit diei Eructat uerbum:Ps 19, 3 ipse enim est dies filius: cui pater dies
diuinitatis Suæ eructat arcanum.
414 Item augustinus aperte
declarat quam lucem ad manes id est animas exutas patrum sanctorum Christus
attulerit:
hanc ergo inquit tristiciam et poenam totam Christus conuertit in
læticiam et gaudium: dum sanctis patribus
animam suam et diuinitatis essentiam ostendit: in qua omnis gloria paradisi consistit.
415 diuus quoque ambrosius in
tertio de spiri . S.
sapientia quæ in inferno positis lumen uitæ fundebat æternæ. Radiabat illic lux uera sapientiæ: illuminabat infernum: sed in inferno non claudebatur.
416 sed haec intelligentibus sufficient. nam
paruuli lacte sunto contenti.
417
(Soluit tenebras) dies idest
Christus. quia ad præsentiam lucis fugiunt
tenebræ.
418 Cum autem infernus sit duplex: unus locus
ille caliginosus correspondens infra terram: alter
carentia uisionis diuinæ: si intelligis simpliciter
et secundum sensum poeticum: dices soluit tenebras introducta luce
ingenti intra limbum: in quo erant sancti patres. sed melius soluit Christus tenebras inferni cum
essent damnatæ a nocte
æterna: id est cum essent damnificatæ et
damno affectæ:
a nocte æterna idest per
noctem æternam: quae nox et carentia uisionis diuinæ
erat futura æterna: nisi dominus ad inferos
descendisset: se qui lux est uidendum
ostendens.
419 omnes enim homines originaliter erant sub nocte et sub principe
tenebrarum diabolo: et secundum iusticiam dei traditum est genus humanum in eius
potestatem et perpetuas tenebras: peccato primi
hominis in omnes originaliter transeunte et illius debito obligante: Nam ut inquit apostolus
eramus natura filii iræ.Ep 2, 3 natura id est ut est deprauata peccato: non
ut est recta creata ab initio.
420 Cum ergo natura ita corrupta in tenebras essemus æternas
proiecti: has soluit Christus descendens ad
inferos: et merito suae passionis obligationem
ad noctem illam æternam idest carentiam uisionis diuinæ: soluens: et suam diuinitatem in qua
nullum est caliginis nubilum: illis ostendens
sanctis patribus.
421 et hoc modo intelligendo dices:
tenebras idest mentes plenas
tenebrarum et carentes luce illa ineffabili:
soluit christus quasi
obligatas et damnificatas a nocte illa perpetua: id
est liberauit a carentia uisionis dei quæ erat futura perpetua nisi meritum
passionis intercessiset.
422
(Fugitiua) astra inquit comitata deum scilicet christum
euntem ad inferos:
fugitiua id est fugientia et
deserentia locum in quo erant:
relinqunt polum idest celum.
423
Astra proprie dicuntur plures ab
astrapto id est fulgeo ut libra aries taurus quæ uocantur
sydera.
424
Aster uero una stella est. sed sæpe confunduntur et alia pro aliis
accipiuntur.
425
Astra ergo hic id est astrum
hoc est sol: qui est fons luminis: et qui obscuratus est domino patiente in cruce: siue ut inquit Hieronymus per retractionem radiorum: siue ut sentit origenes: per interpositionem
densissimarum nubium: siue quia Iuna quamuis esset
quintadecima et distaret a sole per diametrum coeli:
tamen eclipsis solis facta est miraculose ascendente luna ab oriente
meridiem uersus et soli se supponente: ut testatur
beatus dionysius se uidisse in
ægypto regione aeris sereni et
purissimi.
426 Nam si fuisset eclipsis naturalis: non
fuisset luna soli opposita sed coniuncta.
427 uel dic astra proprie: hoc est omnes stellæ et ipse sol relinquunt polum
id est uisa sunt sydera Relinquere coelum: cum ab
Hora sexta tenebræ factæ essent super uniuersam terram: ut ait Euangelista: Nam cum stellæ non
apparent in celo propter tenebras interpositas:
uidentur fugere et coelum deserere: quamuis
reuera: non deserant: et
suis orbibus fixæ sint.
428 Ioquuntur autem poetæ secundum uulgi sensum: ut cum dicunt solem mergi in oceanum luue.
audiet herculeo stridentem gurgite solem.IVV. 14, 280 non enim sol stridet cum occidit: nec undis
oceani sol mersus quasi ignis aquis extinctus feruescit. Iste uulgi sensus est.
429 nam quamuis strabo dicat ex
sententia possidonii: solem in finitimis oceani littoribus maiorem
occidere Ingenti strepitu ac si in illo restinguendo pelagus efferuescat: et statius
dicat:
summis oceani uides in undis:
stridoremque rotæ cadentis audis:STAT. silv., 2, 7, 26 tamen nos lusitani qui non
infinitimis sed in ipsis oceani littoribus uiuimus:
nullum strepitum unquam soIe aquas oceani ingrediente audiuimus. et præterea ratio uniuersi et solis distantia a
globo maris et terræ: repugnant tam aperto
mendacio.
430 dicit ergo poeta
Astra fugitiua relinqunt polum
id est uidentur relinquere: et fugitiua id est uidentur fugere non
ostendentia lucem suam et fulgorem: quod cum fit: putat uul[9v]gus illa a suo loco fugere: et si fugiebant comitabantur suum creatorem
descendentem ad inferos cum in cruce patiebatur:
quod non ita debet intelligi quasi id ita acciderit:
et astra refixa a suis orbibus descenderint ad inferos cum suo domino: sed declarabis:
astra comitata deum id est
astra non apparentia et comitata id est quæ comitari uidebantur suum deum.
431 sed dicet quispiam: nonne dixit arator se uerum dicturum. cur ergo admiscet figmenta poetica promissi immemor et
oblitus: dico Aratorem uerum dicere: et nullas
fabulas poeticas admiscere
432 Nam tales locutiones metaphoricæ uel figuratæ: non sunt fabulosæ: cum in uero sensu
ueræ sint: et in diuinis litteris usitatæ sint: ut dixit stephanus
Ecce uideo celos apertos:ac 7, 56 debemus intelligere corpora orbium coeIestium fuisse discissa aut
dirupta aut diuisa: minime ut infra dicemus.
433 in libro lob legimus:
sub quo curuantur: qui portant orbem.Jb 9, 13 et quis sanae mentis credat sanctum lob uanas poetarum fabulas secutum fuisse: ut suspicaretur mundi molem sudore giganteo subuehi?
434 Et alio in loco idem heros
patientissimus ait:
elegit suspendium anima mea et morte ossa mea.Jb 7, 15 Ni mirum (ut diuus
gregorius author est) multa intelligi iuxta litteram nequeunt.
quia superficie tenus accepta: nequaquam
instructionem legentibus sed errorem gignunt.GREG. M. epist., 5
435 nihil hic accerso: nihil attraho: sed regulam pono generalem et necessariam: et qua uti opus est in multis locis historiæ
apostolicæ quam interpetamur.
436 potes etiam dicere comitata
deum astra: quia sicut chtistus
obscuratus est in cruce per mortem: et extinctus
ratione humanitatis: ita astra comitata hanc sui
creatoris extinctionem extincta sunt et obscurata.
437hoc dictum intellige ut augustinus
contra
felicianum:
Absit ut christus sic senserit mortem ut quantum in se est: uita uitam perdiderit si enim hoc ita
esset: uitæ fons aruisset. sensit ergo mortem participatione humani
affectus quem sponte susceperat: non naturæ
suæ perdidit potentiam: per quam cuncta
uiuificat.PET. LOMB. sent., 3, 21, 1 et ita intelligendum est quod sequitur
438
(Cruce territa) scilicet
natura territa cruce et passione christi sui creatoris uult pati cum deo
domino suo.
439 et ideo natura id est moles rerum naturalium patiebatur quasi non
sustinere ualens sui creatoris et opificis mortem:
cum terra mota est et petræ scissæ sunt.
440 per illud enim quod erat homo passus est deus: et per illud quod deus erat homo in cruce mortuus est: et postea excitatus est et resurrexit.
441 quomodo (ut aquila
Libyca pulchre ait) potes dicere te non passum iniuriam: si
uestis tua conscindatur: quamuis uestis tua
non sis tu?
ALEX. HAL. summ., 3, 1, 5, 2 multo magis debet dici pati deus: quicquid
patitur caro unita uerbo.
442 Nam si quis dixerit atque crediderit filium dei deum passum: anathema sit.
443
(Mortisque potestas) ordo et
sensus est. potestas mortis scilicet in cunctos
natos et in christum natum ex uirgine:
se uincente id est ea morte
uincente christum et mactante in cruce:
perit potestas mortis. quia cum nemo iam mortuus posset mortis uincula
dirumpere et resurgere: christus primus resurgens a
mortuis mortem uicit: et ita perit et perdita est
potestas mortis.
444 Et post Christum eius uirtute multi cum eo surrexerunt a
mortuis: qui uenerunt in sanctam ciuitatem et
apparuerunt multis ut ait Euangeliographus: et in
die iudicii omnes resurgent cum corporibus suis:
unde notum est quando mortis potestas cecidit.
445 potest et aliter intelligi ut ad utriusque mortis liberationem
benignitas domini extendatur: nam cum sit duplex
mors: una quam timent homines: quæ auctore augustino
est separatio animæ a carne: Altera quam non
timent: quæ est separatio animæ a deo: ab utraque morte Christus moriens in cruce homines
liberauit: Et tunc suam essentiam sanctis
patribus ostendit: et corpora multorum suscitauit in
testimonium utriusque liberationis electis uenturæ.
446
(Quæ pondere) sensus est qua
scilicet mors plus rapiens id est plus quam
æquum erat auferens: quippe quae intulerit uim in
ipsam uitam quæ christus est:
nihil habet iuris id est
amisit totum ius quod habebat:
mersa pondere triumphi. id est obruta et pessundata pondere et onere tantæ
uictoriæ: quantam non debuit uelle.
447 et loquitur de morte cata
prosopopoiian et conformationem ac si mors intelligeret
uictoriam suam: quam de Christo consecuta est.
448 Itaque mors cum occidebat cæteros mortales: iustum et æquum facere uidebatur: sed
cum christum dominum uitæ et mortis occidit in cruce: plus iusto rapiens: non elata est nec
erecta tam magna uictoria ac tanto triumpho: sed
potius mersa est: et totum ius in mortales
perdidit.
449 nam dum deum conatur occidere: quod erat
iniquum: perdidit potestatem occidendi
mortales: quod uidebatur equum.
450 Et ut in prouerbio hispano habemus:
qui totum uult totum perdit:Prouerbium Hispanicum ita mors dum omnes homines uult perire: et
stare sub iure mortis: nec excipit Christum ab hac
lege moriendi: cuius diuinitas uelut hamus latebat
sub carne quasi sub esca: mors dum incaute Christum
crucifigit: hamum deuorauit: a quo mors moritur: et ita illa tanta
uictoria non illam extulit sed mersit et obruit: et
tantum fuit onus et pondus illius triumphi.
451 ideo subiungit (Diuina) que
uirtus ligans membra scilicet animæ id est reducens post triduum
animam corpori quod erat in sepulchro: suscitauit
etiam corpora sanctorum: hoc ait:
mouit cadauera animata id est
corpora sanctorum restitutis animis resucitata: Et
ita mors quæ nulIum mortuum posse reuiuiscere gloriabatur: primum uidit Christum resurgentem:
deinde eos sanctos qui uenerunt in sanctam ciuitatem ut dicitur . xxvii. Matt.
452
(Ad uitam) monumenta patent
scilicet post resurrectionem christi: ita ut sit
dominus ex multis fratribus primogenitus.
453
(Monumenta) sanctorum: et tamen cum monumenta aperta sunt non ante
surrexerunt quam dominus resurgeret.
454 Vnde apostolus in prima ad cor. epistula capitulo .xv.
nunc autem christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium. quoniam quidem per hominem mors: et per hominem resurrectio 1 Co 15, 20 etc.
455 Nec obsistit quod dicere quispiam posset:
nonnullos alios prius fuisse resuscitatos: unde cum
primitiæ proprie sint primi frugum fructus qui deo offerebantur: et primitius
adiectiuum sit primus et principalis: ut monstrat
carmen
ouidianum:
Ec[10r]ce rapit mediis flagrantem rhetus ab aris primitium torrem:OV. met., 12, 271 non uere putabit aliquis christum dici primitias cum lazarus prius resuscitatus fuerit et multi
alii.
456 Sed hoc non repugnat quia illa resurrectio fuit ad uitam
mortalem: At christi ad uitam immortalem.
457 Vt autem aristoteles
author est: primum in aliquo genere est causa
aliorum ut ignis in genere calidorum: ideo
resurrectio christi prima omnium aliarum resurrectionum causa sufficiens
est: propter diuinam naturam quae uirtutem habet
infinitam: cui humanitas uelut organum adiungit
id est causa organica resurrectionis. deitas
præcipua causa est: humanitas coniuncta instrumenti
uicem gerens.
458 Verissime igitur apostolus
christum uocat primitias quia primus fuit tempore:
et maximus dignitate. hinc mox dixit:
alia claritas solis1 Co 15, 41 id est christi:
alia lunæ1 Co 15, 41 id est deiperae uirginis:
et alia claritas stellarum1 Co 15, 41 id est sanctorum.
stella enim a stella differt in claritate:sic et resurrectio mortuorum.1 Co 15, 41
459
Ad uitam autem quod
dicitur: potes referre ad uitam quæ est
coniunctio animæ ad deum: secundum quam dicitur in ipso uita erat:Jn 1, 4 uel ad uitam secundum quam anima separata a corpore corpori
coniungitur.
460 cum autem separari accidat animæ contra ipsius naturalem
inclinationen id ei perpetuo nequit accidere:
alioquin humana natura imperfecta esset partibus ipsam componentibus inuicem
disiectis ac diuulsis.
461 Perficietur ergo hominis natura partibus iterum coeuntibus in fine
mundi: et aliqua ex parte inchoata est huiusmodi
perfectio in sanctis patribus cum christo resurgentibus:
462 quod subdit Arator: cum ait:
(Cineresque piorum) id est
ossa et corpora resoluta in puluerem uel cinerem piorum id est sanctorum patrum nouant natalem id est renouant
natiuitatem secundam:
post busta id est post
sepulchra. hoc est:
postquam sepulta fuerunt corpora sanctorum: renata
sunt iterum et reuixerunt.
463 sed hoc interest inter primam natiuitatem qua uenerunt in hanc
uitam primum: et hanc secundam quam christus
resurgens eis tribuit. quod illa natiuitas prior
edidit eos ad uitam mortalem: haec secunda ad uitam
immortalem eos traduxit.
464 unde apostolus
in prima ad corinthios ep. cap. xv.
Sicut in adam omnes
moriuntur: ita in christo onnes
uiuificabuntur.1 Co 15, 22
465 hunc locum declarans augustinus:
sicut inquit ex corruptione adæ ad mortem: ita ex spiritu christi ad uitam.
omnes in adam moriuntur: omnes in christo
uiuificantur. quia nemo ad mortem nisi
per illum: nemo ad uitam nisi per istum. quia sicut per adam omnes mortales et poena facti sunt filii
sæculi: ita et per christum omnes
inmortales in gratia fiunt filii dei.AVG. in euang. Ioh., 75, 3
466 Hanc uictoriam aduersus mortem prædicans apostolus allegat uerba osee prophetæ:
absorpta est1 Co 15, 54 inquit mors in uictoria1 Co 15, 54 id est in resurrectione christi mors uincitur uincendi modum
transgressa et plus rapiens
quam æquum erat:
nil iuris habet.
Vbi est mors uictoria tua?1 Co 15, 55
467
propheta uel apostolus lætabundus et morti insultans in persona
resurgentium hoc ait. Vicisti in morientibus: uicta es in resurgentibus.
468
(LVX tertia surgit) id est
tertia dies nascitur et tunc maiestas id est incorruptibilitas redit cum
carne id est corpore christi.
469 oportet enim ut ait apostolus
:
corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere
imortalitatem:1 Co 15, 53 ut scilicet corpus et membra: sui capitis qui
christus est naturam sequantur cum ergo post triduum christus resurrexit
fidem et spem nostram confirmauit.
470 Nisi enim resurrexisset quomodo homines illum uerum esse deum
credidissent? cum effectus tam mirabilis non
nisi deum authorem habere potuerit?
471 Atqui causæ uires naturæ supergressæ indicium est opus uires
naturæ supegrediens.
472 Deinde cum dux et caput nostrum christus resurrexerit: debemus sperare nos: qui
membra sumus: secuturos illius naturam quadam
tenus.
473 Quomodo autem poterat mortis legibus detineri qui iccirco est
mortuus ut mortis adimeret potestatem?
474
Redit ergo maiestas cum
carne: quia corpus Christi: quod erat mortale redit immortale: et anima ipsius quæ erat patibilis impatibilis
rediit: et utrunque refulsit in mundo liberum a
cunctis poenis quibus ante subdebatur.
475 Hæc christi innouatio: quam in nobis
significet innouationem ostendit apostolus
ad romanos scribens QuomodoRm 6, 4 (inquit) christus surrexit a mortuis per gloriam dei patris ita et nos in
nouitate uitæ ambulemus.Rm 6, 4
476 Et ideo Arator paulo ante
dixit natale post busta
nouant: usus est illo uerbo
emphanticos: ut signaret latens mysterium.
477 Vt enim illi sancti patres qui erant membra christi: post sepulchra resurrexerunt: ita christiani qui uolunt et esse et uideri membra christi: post sepulchra mortuorum id est post peccata
mortifera: quibus homines sepeliuntur debent
resurgere cum capite suo hoc est christo per nouitatem uitæ inocentis et
christianæ.
478 sed dicet aliquis quomodo potuit maiestas redire cum carne: cum dicat Aristoteles
in ii peri
geneseos:
ea quorum substantia corrumpitur: non in
numero eadem sed in specie tantum redire.ARIST. gen. corr., 2, 11 (338b Bekker)
479 cui sententiæ idem
philosophus applaudit in x primæ philosophiæ affirmans
corruptibile et incorruptibile genere differre: ac
propterea non idem numero redire: nec singulatim
quicquam sed speciatim perpetuari. sed uerum ait de
his quae redeunt per motum et uiam naturæ: cum
scilicet corruptio et incorruptio ad idem principium atque ad eandem causam
reducuntur.
480 at uero corpus mortale per naturam est:
quod per dei uirtutem infinitam quæ sine motu agere potest: efficitur immortale.
481 Id autem innuit apostolus:
cum1 Co 15, 53 inquit mortale hoc induerit immortalitatem:1 Co 15, 53 quasi dicat cum uenerit incorruptio et immortalitas ut indumentum
aliunde: hoc est a deo non a natura.
482 quamquam fuere nonnulli philosophi neoterici qui resurrectionem
per naturam fieri aliquo modo posse concederent secundum aristotelis dogma: qui fuisse æternum mundum asseuerat ut illi putant: et animas non esse infinitas: et esse immortales: et non esse unum
hominum cunctorum intellectum.
483 Quibus concessis dicunt animas quae fuerunt in corporibus sic ad
sua corpora posse redire ut ad alia sæpius migrare et redire iuxta pythagoricum Somnium potuerunt.
484 Cæterum eadem celi reuolutio: et guttæ
diuisæ in unam atque eandem coalescentes et alia id genus exempla arguunt
homines magis studiosos argutiarum titillantium quam ueritatis.
485 Nec uero eis subscribit apostolus:
Insipiens tu dicens: quod seminas non
uiuificatur: nisi prius moriatur.
1 Co 15, 36
486 Iicet enim ex grano seminato quod nudum iacitur in terram: nascatur aliud granum eadem specie dissimili
ornatu scilicet fultum calamo: opertum gluma: horrens aristæ quibusdam quasi spiculis: tamen eo exemplo non uult probare apostolus: ut hoc
fit per naturam ita quoque naturæ uiribus homines resurrecturos: aut naturalem resurrectionem esse sed quemadmodum
natura eamdem re[10v]parat eandemque reducit rem specie similem ornatu
dissimilem: ita deus uel incomparabiliter
facilius quam natura ei subdita: potest eanden
substantiam numero ressuscitare: mutata qualitate.
487 Ita quoque illud sancti lob et
Ruffini presbyteri mysticis
eloquiis redundantium in re eadem intelligo: cum
pudore quodam uidentur arguere homines: et dicunt.
Itane stultum est hominum genus ut cum uideant excisae arboris
truncum rursus pulluIare de terra: et lignum
emortuum iterum uitam recipere: nam truncus
ab odore aquae reflorebit: et faciet
fruticem sicut nouella: Vir uero si mortuus
fuerit: abierit?
et mortalis si ceciderit ultra non erit?RVFIN. symb., 42
488 Nec aliter illud diui gregorii in .vi. moralium
accipio:
considerato inquit humani generis puluere quorundam mens
concussa desperat: qui puluis ad carnem
redeat: et rediuiuum corpus per
membrorum liniamenta conponat: quoniam illa
terrae ariditas per uiuentia membra uiridescat ac sese per eorum
species formasque distinguat. Hoc nimirum
per rationem comprehendi non potest: sed
tamen credi per exemplum facile potest. Quis
enim ab uno grano seminis immensam surgere arborem crederet: nisi certum hoc per experimentum
teneret? In tanta namque unius grani
paruitate pene nullam uides similitudinem:
ubi latet ligni duricia: et in ligno
tenerior uel durior medulla: asperitas
corticis: uiriditas radicis: sapor fructuum:
suauitas odorum: diuersitas colorum: mollicies foliorum. Quid ergo est difficile ut puluis in membra redeat: dum conditoris potentiam quottidie
cernimus: quia et ex grano ligna
mirabiliter: et adhuc mirabilius fructus
ex lignis creat?
GREG. M. moral., 6, 15
489 Quod autem dixit Arator
lux tertia surgit: dicet quispiam et cur non christus ante triduum
cum posset: resurrexit?
490 Dicet Alexander: Ales uerissime nuncupandus quod
uolucri sit ingenio præditus: dicet ergo in iii
parte ideo post triduum surrexisse ut trium dierum testimonium
quasi trium testium grauissimorum christum probaret fuisse mortuum: alioquin multi de ipsius morte dubitassent.
491 Vnde glo. super illa apostoli uerba Resurrexit tertia die1 Co 15, 4
: addit probata scilicet uera morte.GLOSS. ORD. in 1 Co., 15, 4
492 Alii referunt ad numerum trinitatis imparem ac perfectissimum: qui notatur a christo apud mattheum:
sicut inquit fuit lonas in
uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus: ita erit filius hominis in corde terræ tribus diebus et
iii noctibus.Mt 12, 40
493 fuerunt autem tres dies (ut augustinus in.
ii de trinitate author est)
synecdochios ut illud puppesque tuæ pubesque tuorum:VERG. Aen., 1, 399 ubi pars pro toto accipitur. dies una hoc est
ueneris: accipitur secundum postremam sui
partem: altera secundum se totam id est
sabbati: tertia uero secundum partem sui primam
hoc est dominica.
494 de hora enim resurrectionis alii alia referunt.
495 quidam media nocte: nonnulli mane dominum
surrexisse opinantur: quos Bonauentura concorditer sentire putat
in tertio
Sententiarum. cum hos dicat sentire de
resurrectionis tempore: quo reuera contigit: illos autem de eo tempore quo primum innotuit.
496 sacer. enim canon ista minus aperte
explicauit posset etiam aliquis ambigere: num caro
christi in illo triduo putredine læsa fuerit: cum
esset uere caro humana: quæ abeunte anima ut ait
Aristoteles putrescit et
corrumpitur.
497 hunc scrupum remouet Ales idem præstans theologus in loco
supradicto: Nam inquit si uirtus animæ
create corpori iuncta ipsum tuetur ab omni putredine liberum: atque intactum: quid
diuinitas corpori christi unita (anathema enim et authore damasceno qui dixit uerbum
deposuisse quod semel assumpsit) quid ergo deitas corpus illud cui erat
iuncta: ab omni labe corruptionis minime
seruauit quamuis anima ab eo diuulsa fuerit:
498 Certe dauid poeta sacer et
Rex præstantissimus de illo corpore sanctissimo loquens:
non dabis inquit sanctum tuum uidere corruptionem:Ps 15, 10 ubi glo.
corpusGLOSS. ORD. in ps., 15, 10 ait christi sanctificatum: per quod alia
sanctificantur: non patieris corrumpi.GLOSS. ORD. in ps., 15, 10
499
maiestas igitur id est
species gloriosa et illa quattuor decora: quæ
in. iiii. Sen. a theologis dotes nuncupantur scilicet passibilitas
subtilitas agilitas et claritas:
redit cum carne id est cum
corpore christi per diuinitatem suscitato: uel
maiestas id est diuinitas redit cum carne: hoc est deitas christi quæ erat unita animæ animam
unit carni: et ita redit ab inferis animam reducendo
et corpori iterum eam coniungendo.
500 et est hic prolepsis figura: quia caro non
redit ab inferis quia ad inferos non descendit: sed
dicitur redire quia statim ut rediit christus ab inferis rediit maiestas id est species illa gloriosa: uel dicit rediit
maiestas non ab inferis: ut paulo ante
dicebamus: sed rediit maiestas id est illa claritas quæ ante
passionem christi ex diuina dispositione tenebatur:
et in transfiguratione discipulis tribus uisa est:
celeriter tamen transiens nec diutius permanens.
501 Cum enim anima christi a principio creationis gloriosa fuerit per
apertam uisionem et perfectam fruitionem: gloria
animæ ad corpus redundans claritatem illam quasi solis: tribus in monte disciplis ostendit: quæ
nunc dicitur rediisse: quamuis nunc permanens tunc
transiens dicatur.
502
Rediit ergo maiestas id est
illa claritas gloriosa quæ erat ordinatione diuina interclusa: ut corpus
illud esset patibile et morti obnoxium donec precium redemptionis humane
penderetur:
redit inquam id est reducta
est permanenter quæ antea transeunter in transfiguratione monstrata est.
503
speciemque coruscam id est
speciem gloriosam et fulgentem: in quam nostra
corpora si boni fuerimus traducentur ut apostolus
ad philippenses
scribens ait:
expectamus dominum nostrum lesum christum: qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suæ.Ph 3, 21
504 hanc speciem
coruscam declarat dominus apud matth.
fulgebuntMt 13, 43 inquit iusti sicut sol in regno patris mei.Mt 13, 43
505
(Refert de sede) umbrarum id
est reducit christus de sede
umbrarum id est ab inferno quæ est sedes tenebrarum: uel umbrarum id est animarum more poetico:
dicitur refert per prolepsin
illam scilicet ut in i
eneidos: Nam præsumit poeta id quod
postea factum est: nam refert speciem de sede
umbrarum intelligendum est: id est posteaquam a sede
umbrarum redit: reducit corpori suo claritatem illam
uisam tribus apostolis in monte.
506 Nolo autem scrutari quæ ales in.
iii. parte in tractatu de apparitione
christi: uel thomas in tertia quoque sua q xxxxv disserant: ne uidear aliquid attrahere.
507 utrum enim eadem claritas fuerit uisa apostolis illis tribus: uel similitudo claritatis quæ dos est: qui scire uoluerit dimissis riuulis adeat illos
fontes unde haec quasi guttulas haurimus.
508
(Vt ab exule limo) sensus est
et ordo omnipotens scilicet christus ipse parat uias scilicet quibus
eamus in paradisum patriam nostram: ut origo patriæ: scilicet nostræ diu interclusa id
est impedita:
repetatur ab exule limo id
est ab homine qui factus est de limo terræ synecdochicos a parte totum:
exule id est exulante a
paradiso pa[11r]tria sua: ad quam deus illum creauit: secundum illud Augustini in confessionibus:
fecistiAVG. conf., 1, 1 (inquit) nos domine ad te: et ideo inquietum et
cor nostrum donec requiescat in te.AVG. conf., 1, 1
509 dicit autem arator
ut repetatur origo et
principium patriæ suæ ab homine: quia homo in
principio positus fuit a deo in paradiso: in quo
tanquam in patria duIcissima iucundissime uiuebat.
510 Verum ubi peccauit de paradiso eiectus exulauit a patria sua
tamdiu quamdiu plenitudo temporis dilata est dicitur plenitudo temporis ab
apostolo: tempus gratiæ:
quod ab aduentu saluatoris exordium sumpsit.
511 Meruit autem christus (ut in. iii.
sen. dist.xviii.
magister ait) nobis per
mortis ac passionis tolerantiam: aditum paradisi et
redemptionem a peccato: a poena: a diabolo.
512 sed quomodo per mortem nos a diabolo et a peccato redemit? et aditum gloriæ aperuit?
513
Decreuerat deus (ut ait Ambrosius) propter primum
peccatum non intromitti hominem in paradisum id est ad
contemplationem dei non admitti: nisi in uno
homine tanta existeret humilitas: quæ
omnibus suis proficere posset: sicut in
primo homine tanta fuit superbia: quæ
omnibus suis nocuit.PET. LOMB. sent., 3, 18, 5, 2
514 superbia primi hominis se et genus suum in exilium misit: humilitas christi et passio in patriam illam
originalem hominem restituit: in quam positus a deo
primum fuit.
515 dicitur ergo ab Aratore:
origo patriæ repetatur id est
patria originalis iterum petatur:
interclusa id est clausa et
impedita per peccatum diu id
est diuturno tempore scilicet principio usque ad aduentum christi: et eius sacram resurrectionem: ante quam clausa erat paradisi ianua etiam electis ac sanctis
illis patribus: qui ad limbum et ad sedes infernas
descendebant: uel aliter ab exule limo id est a terra in qua miseri
filii euæ exulamus repetatur originalis patria.
516
(Et corpora) scilicet
sanctorum patrum iubet secum regnare id est
secum esse in regno coelorum:
post tumulos id est post
sepulchra: hoc est posteaquam sepulta iam
fuerant a christo suscitata sunt: et in regnum
coelorum translata.
517
(Moriente semine ueneni) id
est moriente morte per christi uictoriam ut supra diximus:
reddidit christus scilicet id
est restituit:
sua germina id est suos et
fructus proprios: hoc est homines qui uelut in
proprio solo germinabant in paradiso:
horto florigero id est
paradiso.
518 nam graece paradisus
hortum significat.
519
florigero id est ferente
flores et amoenissimo.
520 dicitur autem semen
ueneni mors: quia serpens antiquus cum
euam decepit uenenosa persuasione (ut
in genesi narrat Moses propheta) continuo mors secuta est
exili: quam morte exulantes a paradiso pulsi
sunt: et nuditatem suam cognouerunt.
521 dicitur autem ueneni
semen: quia diabolus cum temtauit
Euam non in sua specie uenit ut
magister in .ii. ait:
ne illius fraus nimis manifestaretur: nec
aperte cognosceretur: et ita repelleretur. iterum ne nimis occulta foret fraus
eius: quæ caueri non posset: et homo simul uideretur iniuriam pati: si taliter circumueniri permitteret eum
deus ut praecauere non posset: sed in
tali: in quam eius malicia facile posset
deprehendi. Venit ergo ad hominem in
serpente: qui forte si permitteretur: in columbæ speciem uenire maluisset. sed non erat dignum ut spiritus malignus
illam formam homini odiosam faceret in qua spiritus sanctus
appariturus erat.PET. LOMB. sent., 2, 21, 2, 1
522Hinc serpens callidissimus dictus est non rationali anima sed
diabolico spiritu.PET. LOMB. sent., 2, 21, 2, 1
523 Hinc etiam homo quia incitatorem habuit ad malum: non iniuste reparatorem habuit ad bonum.
524 diabolus uero quia sine alicuius tentatione perierat: per alium ut surgeret iuuari non debuit.
525 præterea angelica natura non tota perierat: humana uero tota perierat.
526 et ideo ne penitus perderetur: ex parte
est redempta: ut inde ruina suppleretur angelica.
528 sed dubitabit aliquis quomodo chrisrus iubet corpora sanctorum regnare secum id est esse in suo regno et in paradiso.
529 Dicit glo. super illud cap. xxvii matthei:
Et multa corpora sanctorum quæ dormierunt surrexerunt:Mt 27, 52
Hi inquit glo. credendi sunt cum domino
ascendente simul ascendisse cum corpore.GLOSS. ORD. in Mat., 27, 52
530
Iubet ergo regnare christus
hos in paradiso secum et in celo empyreo esse cum corpore.
531 Vtrum tamen hoc certo affirmare debeamus non liquet ex sacro
canone.
532 Quod cum ita sit quis audeat dicere hos uel esse in paradiso
terrestri usque ad diem iudicii: uel ascendisse cum
domino ascendente: uel rediisse corpora eorum in
puluerem in quo ante iacebant: cum uiæ domini
inscrutabiles immenso tractu rationis humanæ intelligentiam transcendant.
533 Est et illa dubitatio huic loco consentanea: et maxime congruere uidetur enarrationi ultimi carminis: quomodo christus reddidit homines horto
florigero id est paradiso.
534 Nam cum paradisus aliquando accipiatur pro uisione diuina: quandoque pro loco corporali supra orbes coelestis
id est pro celo empyreo: nonnunquam pro horto
uoluptatis hoc est pro paradiso terrestri: quo pacto
restituit christus sanctos patres id est homines paradiso: a quo tanquam a patria exulabant?
535 ut facilius dubitationem hanc et ambiguitatem soluamus:
est Sciendum tres esse generales de paradiso sententiasPET. LOMB. sent., 2, 17, 5, 2 ut magister in.ii. author est.
Vna eorum qui corporaliter intelligi uolunt tantum. Altera eorum qui spiritaliter tantum. tertia eorum qui paradisum utroque modo
accipiunt.PET. LOMB. sent., 2, 17, 5, 2
536 Tertiam sibi placere ait magister: quia et si praesentis
ecclesiæ uel futuræ typum tenet paradisus ille in quo homo positus est: tamen intelligendum esse locum amoenissimum
fructuosis arboribus magnum et magno fonte foecundum: in orientali parte: longo interiacente
spacio uel maris uel terrae a regionibus quas incolunt homines secretum: et in alto situm: usque ad
Iunarem circulum pertingentem.
537 unde ait nec aquas diluuii peruenisse ad illum quamquam loanes caledonius cui doctori
subtili cognomentum additur: putat aquas diluuii ad
illum non propter altitudinem peruenisse: cum locus
si tam sublimis poneretur esset inhabitabilis: sed
quia cataclysmo per miraculum peccatores aboIente:
ad paradisum non peruenit inundatio quia facinorosus in eo nullus erat qui
puniretur:
538 Sed ne diuertam hanc acutissimi theologi sententiam inconcussam
reliquo.
539
Iosephus autem ut in sexto epistolarum
refert diuus ambrosius:
paradisum dicit locum refertum arboribus uirgultisque
plurimis: irrigari etiam flumine qui
diuidatur in quattuor fluuios:AMBR. epist., 6, 34, 2 et Reliqua quae ne longior sim: omitto.
540 Cum ergo paradisus dicatur locus ille amoenissimus in terra: in quo Adam a
deo politus est et in quo corporaliter uixit: licet
paruo tempore: facile respondebimus ambiguitati
iuxta Sententiam diui Bonauenturæ: Sancti thomæ multorumque aliorum: qui aiunt sanctos patres a christo resurgente
fuisse perductos post apparitionem illam in hierusalem: in paradisum terrenum
ut ibi tandiu morarentur donec rex æternus in coeIum empyreum cum illis
assumeretur.
541 reddidit ergo christus hominem paradiso terreno: in quo primo positus a deo fuerat: et
ita patriæ restituit.
542
Paradisus etiam dicitur contemplatio
dei: ad quam homo creatus est a deo.
543 intellectus enim noster ut doctor subtilis in. ii. sapienter ait non potest ab aliquo
satiari: uel in aliquo conquiescere nisi sub
ratione infiniti.
544 quos intellectus nostri quasi generosos spiritus in libro de spiritu et
anima diuus augustinus celebrat: Anima inquit nostra est tam nobilis ut nisi per
summum bonum non possit satiari.
545 Id uero usus ipse passim ostendit.
546 Cuilibet enim aliquid deest: et
unusquisque his bonis quæ habet aliquid fellis sentit admixtum. quid autem tam dextro pede concipis ut te conatus
non poeniteat uotique peracti ?
547 Cum ergo in hac uita nihil nobis satisfaciat: sola diuinæ maiestatis uisio et contemplatio obtinet cumulum
omnium bonorum et perfectam foelicitatem. ubi mens
diuinitus adiuta uidet perspicuam ueritatem non in ænigmate.
548 Sine omni labore una est ibi tota uirtus amare quod uides: et summa beatitas uidere et habere quod amas.
549 Qui uero ad hanc felicitatem perueniunt:
sunt in ciuitate illa celesti hierusalem: quæ
dicitur paradisus id est hortus floriger et iucundissimus propter suauitatem
et dulcedinem quæ ibi sincera et tota sine ullo sollicitudinis nubilo
possidetur.
550 dicitur patria nostra: quia ad illam nos
deus creauit: a qua per hominis primi protoplasti
deturbati superbiam: per secundi hominis humilitatem
restituti sumus.
551
Reddidit ergo horto florigero sua
germina id est restituit animas electorum et animam latronis
paradiso id est contemplationi diuinæ essentiæ quæ est paradisus et hortus floriger ob iucunditatem
inefabilem: uel paradiso id est celo empyreo
quod esse immobile et lucidissimum theologi autumant: sed huic paradiso non reddidit id est non restituit tanquam in propriam ciuitatem et
patriam Christus sanctos Patres nisi post quadraginta dies cum in celum
mirabiliter ascendit.
552 Et tunc fuit inchoata restitutio cum dominus ascendit cum sanctis
patribus: sed perficietur in die iudicii cum
uniuersis electis domino in supernam ciuitatem migrante ac redeunte.