834 (PRIMVS) in hac tertia
primi libri sectione: posteaquam narrauit poeta: quo pacto apostoli in hierusalem redierunt: ubi uirgo deipera cum
mulieribus et fratribus erat: consequentem historiae
apostolicae expositionem copulat et connectit.
835 Siquidem ante aduentum spiritus sancti petrus noui signifer testamenti uidens numerum apostolorum
imperfectum: cum essent tantum.xi.
iuda proditore amisso: numerus autem.xii. in multis locis sacrae scripturae praesignaretur: surrexit bonus pastor in medio. CXX. fratrum ut in locum iudae proditoris sufficeretur alter: qui esset idoneus: quo
spiritus sanctus adueniens numerum integratum inueniret. Id enim propheta dauid
praedixerat.
Episcopatum eius accipiat alter.Ps 108, 8 Constitutis ergo duobus: cecidit sors super
matthiam: qui diuino iudicio ipsi ioseph praelatus est.
836 Caeterum Arator anteaquam
uerba petri explicet: quinam sit petrus: ostendit: et quo modo ante
piscator aquatilium fuerit: mox piscator hominum:
837 Ait igitur (primus
petrus) id est princeps: de agmine idest numero
apostolico: erat uocatus scilicet a christo matth.
iiii.
de parua puppe id est naue: pars pro toto per synecdochen:
quo scilicet petro
piscatore:
solebat capi turba id est
multitudo squammea. idest. piscium squammas
habentium.
uisus scilicet petrus:
subito id est repente
scilicet a christo de littore
scilicet maris galileae:
dum trahit scilicet petrus rete:
ipse
petrus
meruit trahi scilicet a
christo ad apostolatum.
838 Emphanticos et signanter dicit trahi. Nisi [17v]enim diuinitas Christi sua inspiratione interius corda
apostolorum mouisset attraxissetque: non satis
fuisset illa simplex et exterior uocatio ad impellendos discipulorum animos
ut relictis omnibus doctorem ueritatis christum sequerentur.
839 ideo subiungit piscatio
dignata id est dignum iudicans scilicet petrum ut uocaretur:
rapit discipulum scilicet
petrum secuturum post illa
christum et eius doctrinae tantum uacaturum.
840 Nec enim postea piscandi munus obiuit nisi uel iubente magistro
uel post eius mortem urgente inopia: ut totus
doctori suo operam daret.
841 Est autem notandum uerbum illud dum trahit. Nam
petrus uocatur ut loannes narrat: semel statim post baptisma christi. Deinde iterum luca referente in magna captura
piscium: ad quam uerbum illud Aratoris refertur:
dum trahit et. c.
842 Tertio fuit uocatus ut matthaeus scribit: cum relictis
omnibus secutus est iesum sub eius
magisterio semper futurus nec ad piscationem reuersurus: nisi metaphoricam et spiritalem: ut
dominus praedixerat.
Venite post me et faciam uos fieri piscatores hominum.
843 Mutatur ergo intentio Petri
non piscatio iuxta sempiterni doctoris praeceptum.
Mutantur retia in doctrinam: cupiditas in amorem
animarum. fit mare saeculum. nauis ecclesia. pisces boni et mali
homines.
844 Illud etiam oportet ut non simus nescii de littore: quod ait
poeta: non maris ut proprie littus accipitur: sed lacus intelligendum habentis centum stadia
longintudinis et. XXXX.
latitudinis: per quem transit lordanis fluuius ut hieronymus author est.
845 Dicitur autem mare
galileae a regione cui adiacet: et
mare consuetudine hebreorum: qui congregationes
aquarum maria appellant: ut in genesi legimus.
846 (Piscatio)
metaphorice:
piscatio id est attractio interior
rapit discipulum scilicet
petrum:
qui scilicet petrus:
laxet retia: metaphorice id est sinus doctrinae per orbem terrarum:
captura id est quae captura
erant et in ecclesiam et fidem translatura humanum genus id est homines:
manus scilicet petri
quae gesserat hamum ad
piscandum:
est translata scilicet a
christo ad clauem.
847 ita enim ei dixit christus apud mattheum Euange.
Et tibi dabo claues regni coelorum.Mt 16, 19 sed aduerte quod signanter dixit ad clauem poeta in singulari
numero. quanuis enim claues appellentur
discernendi Scientia et potentia qua dignos recipere: indignos excludere debet a regno: tamen
scientia non est clauis sed potentia diiudicandi et potentia dimittendi: uel excludendi.
848 Clauis haec duplex est potestas spiritalis: et iudiciaria data a christo ipsi petro:
quam et alii apostoli teste hieronymo acceperunt:
quibus post resurrectionem dixit magister theanthropos Accipite spiritum sanctum: quorum
remiseritis peccataJn 20, 22-23 etc.
849 Eandem etiam habet omnis ecclesia in presbyteris et episcopis: sed ideo petrus specialiter accipit ut omnes intelligant quod
quicumque ab unitate fidei et societate eius se separauerit: nec a peccatis solui nec coelum potest ingredi.
850 supercilium phariseorum
reprehendit satyrice hieronymus: qui cum sacerdotes sint.
damnare innoxios: uel soluere noxios posse se
putant: cum apud deum non sententia sacerdotum
sed reorum uita quaeratur. Et in leuitico sacerdotes non
faciunt leprosos sed discernunt qui mundi uel inmundi sint: ita etiam hic.
851 (Quique) que et qui scilicet petrus
ardebat id est cupiebat
uertere praedas aequoris imi
madidas id est pisces qui sunt spolia madida et aquatilia in
fundo Et imo maris:
ad littora id est in siccum
ubi pisces in tuto sunt nec manus piscatorum possunt euadere:
et qui ardebat implere ratem
id est nauem spoliis scilicet
piscium.
852 pisces enim sunt spolia et praeda piscatorum:
leuat scilicet petrus de alia
parte id est de alio mari hoc est saeculo:
spolia id est homines qui sunt uelut
pisces huius saeculi tanquam maris allegorice loquendo:
undis melioribus scilicet
baptismatis: Quibus aquis qui leuantur baptizati
a melioribus aquis leuantur et eriguntur: quam ab
aquis maris.
853 Nam aqua maris quid aliud est quam aqua.
854 At aqua baptismatis tantae uirtutis est scilicet accedente uerbo
ad elementum: ut corpus tangat et cor abluat: et mentem innouet ut homo qui per peccatum uetus
fuerat per gratiam baptismi renouetur.
855 Quod fit depositione uitiorum et collatione uirtutum: Quorum alterum pellit foeditatem: alterum decorem affert.
856 Res igitur huius sacramenti non est aperire coelum: id enim hostia liberatoris praestitit: sed mundare interius et iustificare.
857 (Nec deserit.) sequens scilicet petrus
sua lucra per latices id est
aquas nec deserit artem
scilicet piscandi.
858 piscabatur prius petrus in
mari pisces: post in alio mari id est in saeculo
piscatur pisces id est homines.
859 et ita non deseruit artem piscen[18r]di: sed prior illa ars piscatoria fuit propria: haec est impropria et metaphorica.
860 et haec est multo praestantior licet impropria: quam illa prior: quanto homines piscibus
antecellunt.
861 Ante enim lucrabatur nummos ex piscibus:
nunc animas lucrifacit christo.
862 (Cui) scilicet
petro
agnus scilicet Christus ut
Ecce agnus dei.Jn 1, 29
tradidit id est commisit
credidit:
oues id est fideles:
quas oues saluauit scilicet
Christus suo precioso sanguine: quampropter:
auget scilicet christus:
gregem id est multitudinem
fidelium allegorice:
hoc pastore id est per hunc
pastorem scilicet petrum.
863 Nam loannis ultimo
dixit christus petro
pasce agnos meosJn 21, 15 bis: ac tertio pasce oues meas:Jn 21, 17 per hos scilicet agnos et oues tres fidelium gradus signans
incipientium proficientium ac perfectorum.
864 Est autem pascere agnos et oues ut Augustinus ait:
credentes ne deficiant confortare:
terrena subsidia si necesse est: subditis
prouidere: exempla uirtutum prebere: aduersariis obsistere: peccantes corrigere.GLOSS. ORD. in Ioh., 21, 17
865 Et augere gregem ut
hic poeta ait: infideles in ouile Christi id est in
ecclesiam per institutionem fidei introducere: et
ita multiplicare.
866
Oues autem dicuntur fideles
quia simplices et humiles sunt ad instar ouium mites et placidi: est autem allegorica locutio.
867 (Quo munere.) posteaquam ostendit petri authoritatem et pastorale munus ipsius in campis
ecclesiae: nunc adducit uerba ipsius quibus usus
est in coetu illo Sanctorum.
868
Quo munere. idest. officio pastorali:
summus id est princeps
petrus:
Surgit scilicet uerba
facturus: ut concionatores solent: qui cum loquuntur non sedent sed stant.
et insinuans id est paulatim
aperiens:
diuina negocia id est opera
dei uel negocia ad deum attinentia: ut erat
reintegratio numeri duodenarii: qui erat
incompletus:
uenerandus id est uenerabilis
petrus et aetate et dignitate:
sic ait sic uerba fecit.
869
Nostis scilicet uos fratres
quia proditor scilicet
iudas scarioth qui prodidit et
tradidit dominum iudaeis:
amens id est insanus in
domini et magistri sui proditione:
soluit mercedem id est
praemium peccati scilicet proditionis:
sibi cum dedit sibi iustum
praemium proditionis.
870 et Quae merces et quod praemium debetur proditori?
871 certe laqueus et suspensio: et mors
horribilis ut facinus horribile fuit.
872 talem ergo mercedem
et talem poenam iuste soluit sibi iudas: qui fuit peccati nefandi
author et iudex.
873 Nam simul ac peccauit et uidit dominum Suum damnari innocentem: motus atrocitate facinoris: atque impietatis pondere ab auaricia in desperatam poenitentiam
impulsus reddidit. XXX.
argenteos quibus christum uendiderat: principibus
sacerdotum: dicens peccaui tradens sanguinem iustum: Et
proiectis argenteis in templo laqueo se suspendit.
874 Itaque ludas se iudicauit
dignum laqueo: et se non expectata alicuius alterius
iudicis sententia: iudicauit laqueo gulam
frangens: atque ita sui ipsius fuit proditor
iudas iudex lictor et carnifex: ideo Arator
ait soluit sibi mercedem: quia sui ipsius fuit iudex: et sibi dedit poenam quam meruerat: qui
dominum mundi et suum prodiderat.
875 Qua in re (Vt Hieronymus
author est) licet poenitentiam habuisse uideatur:
nihil tamen ei profuit poenitentia infructuosa et inutilis per quam scelus
corrigere non potuit. quippe qui non solum emendare
nequiuerit proditionis nefas: sed per desperationem
proprii homicidis scelus addiderit. At desperationis
facinus atrocius fuit quam proditionis. Nam cum
tradidit christum iudaeis: inuectus est directe seque in christum hominem
armauit. At cum sibi ueniae spem denegauit: finitos diuinae clementiae fines esse credidit: quos (si uoluisset supplicium differre) infinitos
esse experiri potuisset.
876 Hinc leo papa:
sceleratiorLEO. M. serm., 54, 3 (inquit) omnibus O iuda et infelicior extitisti:
quem non poenitentia reuocauit ad dominum:
sed desperatio traxit ad laqueum.
Expectasses consolationem criminis tui: et
donec sanguis christi pro omnibus efunderetur informis Loeti
suspendium distulisses.LEO. M. serm., 54, 3
877 (Taedia:) haec fuit poena quam sibi dedit iudas proditor.
Ipse scilicet iudas
horruit id est contremuit
expauit ferre non potuit:
taedia id est molestias et
cruciatus:
noxae suae id est sui
peccati: ut unius ob noxamVERG. Aen., 1, 39 apud uerg.
878
stringens uocem id est
arctans scilicet fune:
uocem id est gulam per quam
exit uox et spiratio:
ream id est obnoxiam et
obligatam poenae:
exemplo cessante id est
moriente. Nam si iudas proditor uixisset: et non cessasset laqueo uitam finiens: dedisset exemplum multis facinorosis et incitasset
multos suo exemplo ad prodendum dominos. Bona enim
facile mutantur in peius: et ut est genus hominum
procliue ad malum libentius ad uitiorum quam uirtutum imitationem homines
incitantur. Sed ubi mortuus est: cessauit exemplum. quis
enim audebit sequi exemplum eius proditoris: qui
luit commissum proditionis tam horribili exitu?
879 Frangit audaciam cuiuscunque facinorosi tam atrociter punita
proditio. Ait autem horruit taedia: quia
ut inquit iuue:
poena uehemens est nocte dieque suum gestare in pectore testem: cum mens conscia diri facinoris occultum sentit carnificem: et surdo uerbere semper caedentem.
880
Iudas autem suae impietatis morsus pati
non poterat: Cum animo et recordatione uoluebat: se propter uile precium magistrum ac dominum suum
uendidisse atque in supplicium protraxisse eum cuius sanctimoniam tantam: et coelestem uitae puritatem expertus fuisset
conuiuens tandiu et colloquens.
881 Angebat etiam hominem christi de eius exitu miserabili
uaticinium: quem nunquam mentiri solitum
cognouisset qui ueritas erat.
882 Hoc ergo tormentum conscientiae ferre non potens in templo
reliquit argenteos quibus dominum uniuersi uendiderat. Sacerdotes autem concilio inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam
peregrinorum.
883 Vnde ager dictus est
sanguinis dictione hebrea uel syriaca id signante scilicet
acheldamach: in aeternum nequiciae iudaicae monimentum.
884 sed nos qui peregrini eramus a lege et prophetis praua ludaeorum studia suscepimus in salutem: et in precio sanguinis christi requiescimus.
886 omne enim peccatum ut ait Beda ad undenarium pertinet. qui enim peruerse
agit precepta decalogi transilit:BED. exp. act., 1 ideoque ad duodenarium apostolos reducere nititur petrus:
888 (Stringens uocem)
proprie etiam potes interpretari id est claudens uocem perpetuo silentio per
mortem: quae prodierat in illam nefandam
pollicitationem:
quid uultis mihi dare: et ego eum uobis
tradam.Mt 26, 15
889
DignamBED. exp. act., 1 (inquit Venerabilis
diuini eloquii interpres) sibi poenam proditor inuenit: dum guttur
quo uox proditionis exierat: laqueo
necauit.
890 Ideo Arator subdit:
qui scilicet iudas.
promeruit id est meruit:
necari id est strangulari:
parte scilicet ea hoc est per
guttur:
qua scilicet parte:
fuit culpa scilicet
proditionis. nam per guttur emissa est illa
infanda oratio:
quid uultis mihi dareMt 26, 15 et.c.
891 (Crimenque
rectractans) ostendit causam cur iudas in aere
pependit strangulatus: et cur suspensus crepuit
medius et difusa sunt omnia uiscera eius et insepulta sunt: et in tenues auras elapsa et comminuta.
892 Ideo autem aerem
hoc est locum dignum quaesiuit morti: ut qui hominum
et angelorum dominum prodiderat:
coelo et terrae perosus
coelum et terram fugeret in medio aere pendens quasi aeris spiritibus
sociandus: instar achitofel et absalon.
893 Deinde cum triginta argenteis iudae emptus fuerit ager
figuli in sepulturam peregrinorum:
peregrini ibi sepeliebantur: at iudas solus ab agro suo id est empto sua
pecunia exclusus est.
894 Itaque multiplex fuit uindicta proditionis. et quod in aere periit: et quod crepuit
medius: et quod non fuit sepultus in suo agro
sed ab eo omnino exclusus.
895 ait ergo que pro et
retractans scilicet
reliciens reuocans:
crimen id est peccatum
scilicet proditionis:
indicio id est signo
poenitentiae cum proiecit triginta argenteos in templo: et dixit se peccauisse.
896
permisit membra id est
tradidit corpus:
tali furori id est tali morti
per furorem desperationis sibi illatae:
in medio aeris scilicet
pendens laqueo: tali dico:
ut poena debita scilicet iudae propter
proditionem:
poneret locum in medio aeris
scilicet conuenientem:
hosti scilicet iudae:
communi scilicet coelo et terrae id est
coelestibus et terrenis: quia dominum coelestium et
terrenorum prodiderat: ideo perosus (inquit) coelum et terram scilicet
iudas: hoc
est odio habens coelestes angelos et terrenos homines.
897 quisquis enim dominum offendit: seruos
quoque offendere uidetur: et quisquis inimicus est
domino: eius quoque famulis inimicus est ideo
iudas:
perit id est mortuus est:
inter utrunque id est inter
coelum et terram hoc est in aere: quasi fugiens loca
eorum quibus erat inimicus communis.
898 (Nullis.) uiscera
iudae suspensi ut iacerent insepulta: sparsa sunt per aerem: et
ut cinis fugeret a mundo in
tenues auras
Euanuerunt.
899 Viscera quae sunt sedes fraudis quaeque proditionem infandam
conceperant: tanto scelere dirupta: se cohibere non ualuerunt a corpore diuulsa et per
aera euoluta.
900 Merito autem per sedem doli uiscera funduntur: non per locum osculi id est per os quo osculatus est iesum quanuis falsa superficie: sed per alium cui uirus inerat occultae
maliciae:
901 (Viscera. ) scilicet iudae suspensi:
rupta id est diuulsa a
corpore iudae.
cadunt scilicet euoluta per
aera.
condenda id est humanda:
nullis sepulchris id est
nullo sepulchro: hoc est uiscera cadunt
non condenda nec sepelienda
aliquo sepulchro in poenam iudae
alteram. et cinis id est corpus iudae in cinerem et puluerem comminuendum:
elapsus id est euanescens et
euolutus in auras tenues
fugit ab orbe id est a mundo
redactus in nihilum.
902 (non haec uacat.) sensus est. haec uindicta
supra dicta scilicet quod iudas crepuit
medius et fusa sunt uiscera eius non
uacat id est non est uacua et sola quia alia addita est: nam cum precio triginta argenteorum principes
sacerdotum emissent agrum in sepulturam peregrinorum pauperum qui nullum
habebant in hierusalem
sepulturae proprium locum:
iudas ut in hac parte post mortem
puniretur caruit sepultura in proprio agro cuius commoditate pauperes
incolae utebantur. Itaque alienigenae agro iudae ad humationem utebantur:
iudas proprio agro id est empto suis
nummis male tamen partis: caruit et priuatus est in
poenam proditionis.
903
Non haec ultio id est
uindicta scilicet supradicta poena:
uacat id est sola fuit: et uacua: ut lucanus
quaeritque iugum ceruice uacante.LVCAN. 9, 261
904
quae scilicet ultio
negat suprema id est negauit
iudae res ultimas et supremos
sepulturae honores: et uindicta scilicet proditionis et mercis iniquae: quam mercem et mercaturam exercuit iudas contra dominum suum propter triginta argenteos: pangens se proditurum iudaeis christum si dedissent pactum precium.
uindicta
sic uenit scilicet in caput
iudae:
placitura scilicet deo qui
iustus est et redit unicusque secundum facta.
905 Nam cum parasset
scilicet iudas:
id est emisset modo id est
paulo ante uel cum prodidisset dominum:
rura id est rus et agrum:
ex precio scilicet triginta
argenteorum:
funeris scilicet mortis
christi. nam illo precio dominus fuit protractus
in funus et mortem:
impius scilicet iudas
caret fertilitate id est
amplitudine:
agri sui id est empti sua
pecunia:
cum cespes id est ager: pars pro toto:
emptus nomine sanguinis
scilicet christi: quia uocatus est ager sanguinis lingua syriaca ut
diximus:
cespes dico componens busta id est dans
sepulchra:
in fauillas id est ossa et
corpora:
externas id est externorum et
peregrinorum:
foecundet humum id est
foecundum et plenum faciat agrum:
de tumulis id est monumentis
peregrinorum.
906 atque ita Ager figuli
emptus pecunia iudae profuit peregrinis ad fauillas eorum
humandas: et non profuit iudae cuius pecunia emptus est in poenam ipsius cum aliis
ultionibus supradictis: quod adhuc declarat
dicens:
et solus scilicet iudas
excluditur aruis scilicet ab
humatione arui uel agri sui:
quae scilicet arua ferunt scilicet dant monumenta scilicet sepulchra
scilicet peregrinis:
cuius scilicet iudae
tuba saeua id est uox
crudelis sonans contra dominum suum uelut tuba: cum
dixit quid uultis mihi dareMt 26, 15 et.c.
est exorsa id est incepit:
nefas id est maleficium
proditionis:
cruentum scilicet
sanguinarium et crudele:
qui signifer scilicet qui
ludas tanquam ferens uexillum
iudaeis ut dominum caperent:
figens oscula scilicet
christo: ne pro christo alium iudaei comprehenderent.
907 hoc enim signum dedit iudas
iudaeis: cum
dixit illis:
quemcunque osculatus fuero ipse est.
tenete eum.Mt 26, 42
908
lupus id est tanquam lupus
scilicet iudas
intulit bellum agno scilicet
christo:
ab indicio pacis id est ab
osculo quod erat signum pacis non belli. Et est
antitheton exornatio.
909 Hinc apparet maxima iudae
fraus: quae sub specie pacis et amicitiae: bellum atrox: et
inimicitias exercuit inimicissimas.
910 Cum autem ut refert.
M.Tullius in
libris officialibus:
fraus quae uulpeculae: uis leonis
uideatur: et utrumque alienissimum ab
homine sit: fraus odio digna maiore est.CIC. off., 1, 13, 41 sed iudae dolosa proditione
nulla capitalior: nulla atrocior: nulla immanior: qui tum cum maxime
fallebat: quasi uir bonus officioso osculo
dominum excepit.
911 ideo Rab. insignis diuinae scripturae enarrator non per
locum inquit osculi id est per os cadentia aut exeuntia iudae uiscera fusa sunt: sed per alium in quo conceptae perfidiae uirus latebat.
912 (Parasset) non quod
iudas agrum parauerit aut emerit
intelligas qui deformi loeto pendebat: sed quia
fecit parari scilicet emi proiectis in templo suis argenteis unde pontifices
agrum emerunt.
913 (Signifer) uel
metaphorice scilicet aquilifer uexillum ferens turbae iudaeorum euntis cum gladiis et fustibus. uel proprie signifer id est ferens signum scilicet osculi ut diximus ne
iudaei errarent.
914 (Nunc opus est)
concludit petrus: quoniam iudas interiit eo
modo quo diximus opus est
uotis id est precibus: quibus dominus
flectatur ut in restitutione summae duodenariae:
optimus a nobis eligatur.
915
opus est uotis scilicet ad
eum eligendum:
quem liceat supplere uices
id est locum scilicet iudae perditi a
numero summae apostolicae:
quod clamant uerba
prophetica id est prophetae
dauid
psal. cviii.
FiatPs 108, 8 (inquit sacer poeta et rex et uates
dauid) commoratio eorum deserta: et episcopatum
eius accipiat alter.Ps 108, 8 illud primum in sacerdotum principes et iudeos uibrat propheta:
fiatPs 108, 8 dicens habitatio sacerdotum qui dominum linguis et criminationibus
persecuti sunt:
deserta:Ps 108, 8 quod contigit Vespasiano
hierosolymam euertente simul cum
templo: et episcopatumPs 108, 8 id est superinspectionem uel speculationem hoc est dignitatem
apostolicam accipiat alterPs 108, 8 scilicet duorum super quos sortes miserunt:
hoc est matthias:
eiusPs 108, 8 scilicet iudae.
916 Cum ergo ait petrus: propheta hoc praedixerit:
oportet uaticinium dauid impleri.
Tunc id est post uerba
petri:
precantes scilicet sancti:
summa: id est altissima diuinae maiestatis: ut
e duobus probatissimis eligeret digniorem:
constituere id est posuerunt
duos super quos sortes mitterentur: secundum illud
in prouerbiis
sortes mittuntur in sinum et a domino temperantur:Pr 16, 33
duos scilicet ioseph
iustum cognomine id est qui
habebat cognomentum iusti propter probitatem: si
nomen latinum est: sed si hebreum ut ait beda
interpretatur parcens uel
eleuatus:BED. exp. act., 1 et matthiam:
quod nomen scilicet
matthias
sonat hebreo sermone id est
lingua hebraica id est significat paruum dei.
917 et comprobat
scilicet deus matthiam uocando
humilem. quia deus praescius futurorum uoluit
matthiam tali nomine uocari: praeuidens illum paruum et humilem futurum: unde et ipsum comprobat et praefert ipsi ioseph qui iudicio hominum meruit
uocari iustus.
918 ideo subiungit poeta per
admirationem:
O quantum distant id est
differunt:
humana scilicet iudicia:
iudiciis supernis id est
diuinis.
919 et subdit causam.
Ille scilicet ioseph qui erat iustus laude id est cognominatione
hominum scilicet
credentium hunc esse digniorem ipso matthia:
transcenditur scilicet
superatur cum cecidit sors super matthiam:
merito scilicet uirtute:
parui id est mathiae. Et ita
homines de hominibus iudicantes saepe falluntur:
deus solus nescit falli nec fallere.
920 (Hebreo.) Sciendum illud quod Burgensis episcopus in additionibus matthei notat sapienter:
scilicet hoc nomen hebreus
non ab abraam declinari: cum abraam scribatur in principio per aleph:
hebreus uero per eyn:PAB. S. M. in Nic.Lyr. postill. add., Matth. Nec etiam ab heber dicitur
hebreus:
alioquin ammonitae et moabitae qui a loth sunt oriundi: et madianitae et edomitae et alii qui ab heber omnes sunt deriuati hebrei uocarentur.
Dicitur ergo hebreus non ab abraham hoc est nomine proprio: Sed ab heber: quo fuit cognominatus
abraam:
id est a cognomento abraae non a
nomine.
abraam enim cum natus esset in
mesopotamia ubi thare pater et cognati idolis seruiebant: diuina moderatione Eufratem fluuium transmisit: qui
terminus est terrae promissionis: cumque in terram
sanctam uenisset ad dei cultum coelesti numine segregatus: dictus est ab incolis hebreus ut in genesi uidemus id
est transfluuialis: quia a mesopotamia quae est
trans fluuium: in terram canaam
uenerat. Hinc ipse hebreus et posteri hebrei dicti. Hoc notaui: quia apud elementarios authores non inuenitur: alioquin ut caetera protrita omittimus: ita hoc quoque silentio preteriissem. Quamuis autem dissentiat diuus augus
.
li. de ciuitate dei .xvi. non est
mirum cum literas hebraicas nesciuerit.
921 (Duodena) postquam
cecidit sors super matthiam: reintegratus fuit numerus.
xii. apostolorum ut perfecto numero perfectus
daretur spiritus.
922 Caeterum hic numerus praesignatus fuit in multis ueteris
instrumenti locis ut in. xii. patriarchis: in duodecim fontibus in
helym repertis: in. xii. panibus
propositionis: in.xii. lapidibus rationalis:
in.xii. altaris: in.xii. de iordane eleuatis: in. xii. in eodem positis. omitto caetera ne sim
longior.
923 Ergo ait signa
duodena id est apostoli.xii. tanquam. xii. signa Zodiaci uel signiferi Aries taurus gemini et
.c.
chori id est coetus.s.apostolici refulgent scilicet in terris ut
signa in coelo per quae means sol annum regit. quod
declarat et iubar olympi id
est splendor coelestis iaculatur id est mittitur passiue a iaculo as:
terris id est per terras. nam sicut luce sua signa olympi illustrant mundum: ita signa apostolica fulgentia per orbem non luce corporea sed
spiritali illuminauerunt omnes terras: scilicet
lumine doctrinae Euangelicae.
924 (Haec quoque)
sensus et ordo est.
haec lux. id est haec dies in qua numerus xii.
apostolorum completus est:
quid operis id est quod opus
mysticum:
praeferat scilicet
praemonstret:
pergam id est procedam:
edere id est aperire et
declarare.
925 Mysterium autem est huiusmodi. congruum
fuit ut numerus duo[19v]denarius compleretur: ut esset
proportio inter praedicatores Euangelii et orbem terrarum in quo erat futura
praedicatio: et praedicationis mysterium quod
numero sanctissime trinitatis continetur.
926 Nam mundus et orbis in .iiii. partes diuiditur eoas occiduas: aquilonias austrinas. in eoas mitte
tres: in occiduas tres:
in aquilonias item. iii: et
in austrinas tres apostolos et ita completo numero.
xii. comples cunctas oras et partes orbis
terrarum.
927 nam si.xi.
apostoli fuissent non potuisses complere numero ternario cunctas regiones
orbis: sed oportuisset cum singulis partibus
tres distribuisses: uni parti duos dare: et ita non fuisset proportio inter diuulgatores
fidei apostolos: et orbis partes.
928 ergo necesse fuit complere numerum duodecim ut ordo duodenus per
trinitatem circumiret omnes orbis partes.
929 praeterea orbis fidem trinitatis accepturus per praedicationem
apostolorum: sentit mysterium trinitatis latere
in numero duodenario: quia ter quatuor sunt. xii. et quater tres etiam
.xii. quod si
fuissent. xi.
apostoli: non resultaret numerus trinitatis: qui numerus exprimitur in baptismate: cum quis baptizatur in nomine patris et filii et
spiritus sancti. ergo hac quoque ratione debuit
numerus duodenarius compleri: ut scilicet orbis
baptizandus in nomine trinitatis in numero duodenario trinitatis fidem
perciperet latere: cum authore beda per duas septenarii partes
(ter quaterni enim. xii.
sunt) gratia quam praedicabant etiam in numero seruaretur.
930 Nam in .xii. cum
computamus ter quatuor uel quater tres: resultat
numerus septenarius. ex quater tribus uel e diuerso
per se: in quo numero gratiae spiritus sancti et
dona et multa alia consistunt mystica.
931 ut ergo hoc mysterium impleretur consentaneum fuit numerum
duodenarium reparari.
932 ideo ait (orbis.) scilicet terrarum:
est discretus id est diuisus
partibus laterum quatuor
scilicet Orientis occidentis septentrionis et meridiei:
Trina id est trinitatis
fides uocat hunc
scilicet orbem per praedicationem apostolorum:
quo nomine scilicet
trinitatis:
lauatur scilicet orbis id est homines in orbe
uiuentes:
fonte scilicet
baptismatis.
ergo repetens. in. qui repetit et
resumit:
ter quattuor:
computat id est computando
complet et implet omnem
figuram scilicet quattuor laterum:
quam scilicet figuram quadrilateram orbis:
ordo duodenarius scilicet
summae apostolicae circumtulit id est circumiuit numero ternario singulam quanque
partium quattuor complens et ita trinitatis fidem quam praedicabant ore
docentes et numero custodientes apostoli orbem circumeunt et causa mystica scilicet haec
supradicta continens mysterium trinitatis:
dedit discipulis piis id est
impulit discipulos pios et religiosos ac mouit:
reparare scilicet
reintegrare numerum priorem scilicet .xii.
quibus scilicet discipulis
iubetur hoc baptisma
scilicet dari orbi cum christus praecepit discipulis baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.Mt 28, 19
933 Nos conuenit illud non nescire Graecos theologos Basilium:
Nazianzenum:
origenem:
latinos quoque hieronymum
Ambrosium
Augustinum caeterosque obseruare
ubique proprietates ipsorum numerorum: adeoque
attente illos scrutari in quibusuis diuinae scripturae locis: ut non sit mirandum si Arator hic quoque tam diligens sit numeri duodenarii: tamque curiosus obseruator: Certe beda
clarus interpres passim huius sententias in suas comentationes transfert.
934 Caeterum numerus ternarius iam inde a pythagoricis aliquid mysterii latentis
habere putabatur: quia sit primus impar: et primum in uno quoque genere est perfectissimum
in illo genere. sicut denarius inter numeros pares
quia sit omnis numerus. Ab eo enim nihil nisi
replicatio est.
935 At nostri authores sacri mysterium ternarii et in maiestate: et in triduo sepulchri: et
in tribus uirtutibus theologicis: et in tribus
temporibus naturae et legis et gratiae: et in tribus
statibus perfectionis contemplantur.
936 Quid loquar de septenario?
937 cum dicant non sine ratione dominum die septima quieuisse. septem dona spiritus sancti: vii. ecclesias:
vii. signacula: vii. stellas: vii. candelabra et reliqua loca congruentia numero
septenario scrupulosissime indagant et scrutantur:
quae ne longior sim omitto. simul quia haec suo in
loco non in alieno tractanda sunt.