C1_69: PRimus apostolico parua de puppe uocatusC1_70: Agmine petrus erat: quo piscatore
solebatC1_71: Squammea turba capi. subito de littore
uisusC1_72: Dum trahit: ipse trahi meruit. piscatio ChristiC1_73: Discipulum dignata rapit: qui retia
laxetC1_74: Humanum captura genus. quae gesserat
hamum:C1_75: Ad clauem est translata manus. quique
aequoris imiC1_76: Ardebat madidas ad littora uertere praedas:C1_77: Et spoliis implere ratem: melioribus
undisC1_78: Nunc alia de parte leuat. nec deserit
artemC1_79: Per latices sua lucra sequens. cui
tradidit agnusC1_80: Quas passus saluauit oues: totumque per
orbemC1_81: Hoc auget pastore gregem. quo munere
summusC1_82: Surgit: et insinuans diuina negotia
coramC1_83: Sic uenerandus ait. nostis quia proditor
amensC1_84: Mercedem sceleris soluit sibi. taedia
noxaeC1_85: Horruit ipse suae stringens in gutture uocemC1_86: Exemplo cessante ream. qui parte
necariC1_87: Promeruit: qua culpa fuit. crimenque retractansC1_88: Indicio tali permisit membra furoriC1_89: Aeris in medio. communi ut poneret
hostiC1_90: Debita poena locum. coelum terramque
perosusC1_91: Inter utrunque perit. nullis condenda
sepulchrisC1_92: Viscera rupta cadunt. tenuesque elapsus
in aurasC1_93: Fugit ab orbe cinis. non haec uacat
ultio: IudaeC1_94: Quae suprema negat. uindictaque mercis
iniquaeC1_95: Sic placitura uenit. nam cum modo rura
parassetC1_96: Funeris ex precio: cum nomine sanguinis
emptusC1_97: Cespes in externas componens busta fauillasC1_98: De tumulis foecundet humum: caret impius
agriC1_99: Fertilitate sui: solusque excluditur
aruisC1_100: Quae monumenta ferunt. cuius tuba saeua
cruentumC1_101: Est exorsa nefas: qui signifer oscula
figensC1_102: Pacis ab indicio bellum lupus intulit agno:C1_103: Nunc opus est uotis: quod uerba
prophetica clamant:C1_104: Quem liceat supplere uices. tunc summa
precantesC1_105: Constituere duos. Ioseph cognomine
lustum.C1_106: Matthiamque dei paruum: quod nomen ut
aiuntC1_107: Hebraeo sermone sonat: humilemque
uocandoC1_108: Comprobat. o quantum distant humana
supernisC1_109: Iudiciis. parui merito transcenditur
illeC1_110: Laude hominum: qui iustus erat. duodena refulgentC1_111: Signa chori: terrisque iubar iaculantur
olympi.C1_112: Hec quoque lux operis quid praeferant edere pergam.C1_113: Quattuor est laterum discretus partibus orbis.C1_114: Trina fides uocat hunc: quo nomine
fonte lauatur.C1_115: Quattuor ergo simul repetens ter computat omnemC1_116: Quam duodenarius circuntulit ordo figuram.C1_117: Discipulisque piis: quibus hoc baptisma
iubetur:C1_118: Mystica causa dedit numerum recreare priorem.