218 (MOENIBVS undosis) hoc alterum est epistolium elegiacum: quod ad uigilium pontificem maximum scribitur: cui arator opus suum
nuncupat: et dat muneri.
219 Fuit autem uigilius patria romanus: qui
licet a principio non parum ab historicis uituperetur quia per ambitum et
preces: iniustasque pollicitationes pontificatum
romanum consecutus fuerit: tamen ubi in petri solio
collocatus est: constantissimus et optimus habitus
est.
220 nam theodora augusta
iustiniani imperatoris uxor
cum anthemium
constantinopolitanæ
ecclesiæ episcopum cuperet restituere: qui tunc ab
urbe constantinopoli
exulabat: quod Eutychianæ haereseos fautor
fuisset: (fuit autem eutyches
constantinopolitanus abbas
aduersarius Nestorio hæresiarchæ
constantinopolitano
episcopo.
221
Nestorius enim uirginem deiperam
negabat dei esse genitricem sed hominis tantum.
quasi in christo duæ essent personæ disiunctæ:
altera dei filius: altera hominis filius.
222 Ab hoc diuersus Eutyches dum fugit hanc hæresin:
incidit in hæresin æque detestabilem.
223 affirmabat enim diuinam cum humana natura in idem compositum
Recidisse: adeoque unum esse utranque naturam ut
nec humana a diuina natura distingueretur: nec
diuina ab humana.)
224 cum ergo Anthemium
relegatum cuperet augusta
resti[5v]tuere.
Vigilius tunc diaconus et per id
temporis constantinopoli
agens mulieri pollicitus est: si in petri sede poneretur ipse:
Anthemium se reducturum.
225 id autem non poterat fieri nisi siluerio optimo pontifice romano aut interfecto: aut a sede petri per fraudem iniusticiamque deturbato.
226 itaque subornatis testibus et confictis criminibus Siluerius in insulam pontianam deportatus
est:
Vigilius uero in locum eius
subrogatus: et pontifex romanus uiuente
Syluerio creatus est: Cum autem Augusta a uigilio
flagitaret ut restitueretur Anthemius: quemadmodum sibi
pollicitus fuisset: negauit constanter uigilius se id facturum: quod malis promissis non esset standum.
Sese in beati petri sede constitutum
non posse id adimplere quod imprudentissime cum adhuc diaconus esset: promisisset.
229 Ei uero constantinopolin ingredienti iustinianus imperator cum magno
comitatu fit obuiam: et ut Christi uices gerentem
summopere ueneratus est.
230 Verum Theodora uxor
imperatoris ubi præsentem Vigilium
uidit: tentare eum coepit et hortari ut quod
promiserat: præstaret.
231 Cui ille malle se quoduis supplicium pati respondit: quam sententiam mutare.
232 Cum mulier et qui aderant minis instarent:
ad Diocletianum se uenisse
dixit: non ad Iustinianum quemadmodum arbitrabatur.
233 Hic igitur grauiter Cæsus et a Crassatoribus iniecto in collum
eius fune tanquam latro per totam urbem tractus: et
in carcere uitam ducens pane et aqua: ita patienter
et æquo animo aduersa tulit: ut semper diceret se
peiora meritum si digna peccatis suis poena irrogaretur.
234 idem Vigilius tanta cura
gregem suum et romanos obsessos a Totila Gothorum rege prosecutus est:
ut cum nauigaret Constantinopolin per uim ab Augusta protractus: in itinere apud
catinam urbem siciliæ multas naues frumento onerauerit
ac romam miserit: quo obsessis maxima tunc rei frumentariæ inopia laborantibus
subueniret.
235 Et quamuis id frumentum a gothis interceptum ad romanos non
peruenit: nihil tamen illius beneficentiam qui
quod potuit præstitit: diminuit.
236 Nec uero de hac obsidione intelligit Arator in hoc epistolico ad Vigilium eligidio cum eum laudat:
quod gregi incluso et obsesso intra urbem romam subuenerit: sed de Vitigitis regis gothorum obsidione: qui Totilam
paucis ante annis præcesserat.
237 Mouit enim Vitigis ex
rauenna cum centum et
quinquaginta prout scribit procopius: uelut pandulfus et quidam alii uolunt cum centum
milibus armatorum romam uersus: eamque circunsedit:
romanis intus et fame et peste laborantibus.
238 Quo Tempore Vigilius tunc
diaconus et constantinopoli apocrisiarius cum romam ut supra diximus:
rediisset: pulsoque siluerio pontifex ipse creatus esset: multum iuuit Bellisarium ducem præstantissimum:
qui pro iustiniano imperatore
tunc romæ aduersus Gothos bellum
gerebat.
239 Durauit autem obsidio urbis romæ anno integro et diebus nouem:
de qua intelligere Aratorem nemo
dubitauerit: qui attentiori oculo historias de
illis temporibus perlustrauerit.
240 His ita breuiter excursis explanemus epistolam: in qua ubi ostendit Arator
se multum debere Vigilio: cuius opera et monitis a prophanis ad sacra
translatus tuta ecclesiæ statione fruatur: dicit quid destinet in hoc poemate. Se enim ardere uersibus complecti actus apostolorum.
241 Postremo opus suum Vigilio dedicat.
242
(Moenibus undosis) sensus est. ego cum eum uiderem motus bellorum: fui unus et pars populi romani qui timuit tela
gothorum. Quo tempore tu Vigili ueniens ab urbe constantinopoli nos omnes ab
obsidione hostium liberauisti.
243 itaque uitam corporalem omnibus tribuisti:
mihi uero et uitam corporis et uitam animæ tribuisti: cum fecisti tuis monitis ut mundum et aulam tanquam mare
desererem: et ecclesiam intrarem ueluti terram
stabilem.
244 dicit autem moenibus
undosis id est fluctuantibus et nequaquam firmis propter
obsidionem hostium.
246 Patauini enim (ut tradunt nonnulli scriptores rerum uenetarum) cum
suo rege in insulam cui tunc fuit: et nunc est
riuo alto nomen: migrauerunt ex urbe patauio: primaque ibi urbis
uenetæ fundamenta iecerunt.
247 quod factum esse metu Hunnorum et Attilae regis ferocissimi iidem authores prodiderunt.
248 cum rex barbarus: et rei bellicæ cupidus: et
suapte natura cruentus thraciam:
Mysiam:
illyricumque foede populatus
Byzantio immineret: inde repulsus mouit in italiam: cuius aduentus eo fuit
italiae terribilior: quo propius id malum processerat: assumptis in commilitium quattuor ferocissimarum gentium
Erulorum: Gepidarum:
Halanorum et turcilinguorum regibus.
249 hoc ergo patauinorum rex cum animaduerteret qui italiæ recessum circa adriam obtinebat: cum uiris opibus et authoritate inter suos longe principibus: in insulas et littora stagno marique circumflua
transiuit.
250 Cuius exemplum ditissimus quisque Secutus (nam ut quisque maxime
diues est: ita periculo longissime uult abesse: ne cum fortunis hosti ipse prædæ sit) ad regem
uenetorum migrauit non solum in transitu Hunnorum sed etiam gottorum et
cæterorum barbarorum: qui post hunnos italiam inuaserunt;
si ergo cætera conuenirent: et historiæ anchora
stabiliret hoc ipsum: pulchre intelligeremus
Aratorem fuisse in urbe ueneta et moenibus undosis ut tutus esset ab armis
gotthicis.
251 Et quod ait de aula: apud regem Venetorum
fuisse intelligeremus.
252 sed hæc sententia quasi cymba sine saburra instabilis fluctu
iactante mouetur.
253 Vel ergo undosis
dices: quia legimus iisdem fere temporibus
Vigilii aut Paulo infra ea
tempora: Hoc est imperante iustino Qui iustiniano successit: uisa fuisse multa prodigia futuras clades portendentia: et igneas in cælo acies.
254 ita uero in immensum Tyberis fluuius Qui per moenia urbis romæ labitur:
creuit: ut inundatione sua maximas populo romano
calamitates intulerit.
255 De[6r] his meminit beatus Gregorius in homilia quadam: meminit
quoque paulus diaconus et
alii complures.
256 Sed quia illius ætatis historici non ita ordinate scripserunt ut
antiquiores: fortasse tempestate Aratoris talia contigerunt.
257 ob quæ ait moenibus
undosis id est moenibus inundatis a Tyberi: ut Horatius quoque queritur tyberis incrementa in .i. carminum
Vidimus flauum tyberim
retortis littore ethrusco uiolenter undis ire deiectumHOR. carm., 1, 2, 13-15 et cætera
258 ait igitur ego cernens
incendia et æstus bellorum eram pars id est unus populi romani pauentis tela scilicet hostium.
259 tu uero Vigili app.
publica libertas id est omnium
liberator qui seruitutem et iugum gothorum timebamus:
aduenis soluere: syntaxis græca: id est uenis ad
soluendum uincula:
gregi incluso id est populo
romano obsesso a gothis: ac mox liberato per
bellisarium
iustiniani ducem ut diximus
Aduenis ut nescis et dormis
corripitur.
260
Papa id est pater. nam papas uero a græcis pater dicitur.
261 at pappus significat
auum: et
pappi carduorum flores dicuntur.
262 remouetur autem s latine
declinando ut apud Quintilianum
Euthya nomen proprium: quod euthyas ab illis
dicitur.
263
(de gladiis) scilicet gothorum.
264
(rapiuntur) id est liberantur et
eripiuntur.
266
(pastore ministro) scilicet
uigilio cuius ministerio et
consilio usus est Belisarius
Iustiniani dux: qui romanos liberauit.
267
(Inque humeris ferimur) id est
nos romani tanquam oues portamur tuis humeris piis cum aberraremus:
te reuocante nos ab errore et
clade hostili.
268 Alludit autem ad illud Euangelii .lu. xv.
quis Ex uobis homo qui habet centum oues et si perdiderit unam: uadit ad illam: et
cum inuenerit eam imponit in humeros suos gaudensLc 15, 4 etc.
269
(Corporeum satis). crescit oratio rhetorica amplificatione:
satis est (inquit poeta) id est
multum et sufficiens cuicunque sit euasisse periculum corporeum id est uitæ corporalis scilicet
per te uigili: qui liberasti nos et uitam nostram ab hostibus.
270 At plus id est maius et preciosius hoc quod sequitur:
salus scilicet animæ meæ nascitur inde id est ab
eodem pastore Vigilio mihi.
271 Nam Vigilii monitis
significat se mundo relicto ad ecclesiam christi migrasse.
272 Quanto autem anima præstat corpori: tanto
salus illius saluti huius anteferenda est: et plus
debetur ei qui liberat ab hostibus inuisibilibus et dæmonibus: quam ei qui a uisibilibus et mortalibus.
273 ideo subiicit (Ego
naufragus) in mari huius mundi id est qui sæpe peccaueram et
naufragium feceram:
subeo id est intro ecclesiam: christi
274
dimissa aula. dimissis curis aulicis et inanibus. his
uerbis significat Arator se aliquando
Versatum fuisse in atrio imperatoris constantinopolitani uel alicuius Principis alterius.
275
(Perfida) allegorice id est
relinquo uitam fraudulentam et dolosam mundanorum:
quæ ob suam mutabilitatem merito comparatur mari nunquam stabili sed dubio
et fluctuanti: sciendum mundani uocabulum apud ecclesiasticos in
reprehensionem dici: ut sit mundanus peccator.
276 Contra apud antiquos sine ulla reprehensione dicitur pro eo quod
est mundi pars: ut quidam philosophus rogatus cuias
esset: respondit se esse mundanum id est se
habere mundum totum pro patria.
277
(Transferor ad niueas caulas petri.) a mundo tanquam a mari ad ecclesiam
christi: in qua petrus uel petri
uicarius pascit oues christi sine turbine et sine ulla
tempestate.
278
Caula est stabulum ouium uel ab aula
addita. C: uel a
caulos id est uirga. Quoniam rustici
uirgis: ouium stabula conficiunt.
279 Vocat autem niueas
caulas: quia oues Christi Candidæ sunt
et niueæ simplicitate Christiana hoc est uera non ficta. proprietas ergo contenti attribuitur Continenti
280
(Et fruor) idem dicit: et relicto mari uitæ mundanæ fruor iam statione soli optati id est littore
optato: in quo sum iam securus. quia quisquis extra ecclesiam est periculis maritimis
subditur. At in litore tutus est.
281 Videtur ergo alludere ad illud Euangeliographi Ioannis
.xxi.
Mane autem facto stetit Iesus in littore.Jn 21, 4
283 ergo ut liberator noster in litore stetit significans se non
amplius super aquas huius uitæ ambulaturum cum discipulis antea solebat: sed ad statum uitæ immutabilis transisse: ita Arator
uult significare se aliquo modo in solido stare et frui statione littoris: cum fluctus sæculi reliquit: quamuis aliter uelut hic solidum et ibi.
284
(Littoris)
mattheus .xiiii. scribit
dominum ambulantem super aquas quarta noctis uigilia ad
discipulos naui uectos uenisse: quibus
territis dixit christus: nolite timere: ego sum.
Respondens autem petrus dixit: si tu es
domine iube me uenire super aquas. domino
dicente: ueni:
descendens petrus de nauicula ambulabat super aquam ut ueniret ad
Iesum.Mt 14, 25
285 dicit ergo arator: Ille petrus
parauit sinus littoris id est
tutam regionem et sinuosum littoris gremium:
ad nostra carbasa id est uela
tendentia ad litus ecclesiæ: ille inquit petrus:
cuius fuit uia sicca in mediis
fluctibus id est qui sicco pede ambulauit super aquas domino
iubente.
286 Potest etiam ad dominum referri: ille
scilicet christus qui ambulauit super aquas.
287
(Esse reus) uidetur alludere ad
historiam Euangelicam quamuis dissimulanter.
siquidem in .xvii. capite narrat lucas:
cum dominus ingrederetur quoddam castellum:
occurrisse ei .x. uiros
leprosos: qui procul clamantes aiebant Iesu præceptor miserere
nostri . quos ut uidit salutifer dominus: ite inquit et ostendite uos sacerdotibus
: dumque irent mundati sunt. Vnus autem ex ilisLc 17, 13-15 qui non erat iudæus sed alienigena et samaritanus: ut uidit subditæ curationis miraculum ad christum reuersus
pedesque eius habiliter complexus: et gratus fuit: et uberes suo liberatori gratias ægit. reliqui nouem ingrati et accepti beneficium im
memores numquam regessi abierunt. Dixit ergo
iesus:
nonne .x.
mundati sunt? et nouem ubi sunt? non est inuentus qui rediret et daret
gloriam deo: nisi hic alienigena? Et ait illi:
surge. uade.
quia fides tua te saluum fecit.Lc 17, 17-19
288 dicit ergo arator o
uigili mi liberator: et qui me a lepra mundanæ uanitatis mundauisti: ero reus et ingratus si cessem tibi agere grates: ut nouem leprosi propter ingratitudinem displicuere scilicet
christo:
officio unius scilicet
samaritani id est officiosa et grata actione gratiarum ob acceptum
beneficium sanitatis.
289 nam gratus animus et officiosus samaritani ad suum medicum
reuer[6v]tentis: clarius ostendit detestabilem
cæterorum negligentiam: ingratamque obliuionem: potes etiam dicere potero esse reus id est ingratus erga christum
ideo reus tanti criminis:
si cessem reddere id est referre
uel agere grates id est gratias scilicet christo
liberatori meo et sanatori: cui (ut dixit paulo
supra) fluctibus in mediis iam uia sicca fuit. ita
ut hoc beneficium referat acceptum non Vigilio sed christo.
290 Vel si hæc sententia non uidetur ita quadrare inferioribus
quemadmodum superioribus probe uidetur congruere:
aliter ero inquit obnoxius poenæ si cum a christo uel a petro littus ecclesie paratum habuerim:
cessem reddere grates scilicet
carminibus id est referre gratiam prout humana fragilitas potest referre.
291 referam autem aliquo modo: si relictis
gentilium nouem numinibus id est musis: totum
studium meum unius christi uel petri
officio impendam.
292 Et cum dicat hieronymus
in templo dei offert unusquisque quod potest: alii aurum et argentum et lapides preciosos: alii byssum et purpuram et coccum: alii pelles et pilos caprarum:HIER. adv. Rufin., 2, 26 possumus affirmare Aratorem
aurum deo obtulisse: hoc est ingenium diuino quodam
dono aureum.
293
(Vnius officio) id est propter
ministerium unius petri uel christi: nouem musæ incomparabiliter illo uno numine minus
æstimandæ displicuerunt. et est emphasis cum numerus
enneadis id est nouem refertur ad unum et illi uni subicitur. siquis sensum supradictis meliorem inuenerit: amplectar libenter paratus refelli citra
pertinaciam et citra omnem iracundiam.
294
(sensibus ardor inest) uolo esse
gratus carminibus: ideo ardeo celebrare labores non herculeos aut heroum
gentilium: sed horum apostolorum scilicet
petri et pauli:
quorum uoce id est præedicatione
orbis et mundus ipse:
obtinet iter fidei id est uiam
salutis et fidei consecutus est ut non sit hypallage: sed ita: fides obtinet iter orbis id est
ambulat per orbem uniuersum.
295 Dicit autem horum scilicet Petri et pauli: quia tametsi alii quoque apostoli fidem
predicauerunt: de his praecipue contexit
historiam beatus lucas: quem sequitur Arator.
296 Nam id subiungit:
Versibus ipse canam quos lucas rettulit
actus:
historiamque sequens id est
historicam ueritatem:
loquar carmina uera: nullis figmentis additis:
ut solent poetæ ethnici.
297 Nam Vergilius
æneam in italiam uenisse narrauit ueritatem secutus historiæ: sed dido
reginam ad amorem æneæ declinasse
finxit.
298 At homerus ita mentitur sic ueris falsa remiscet: primo ne medium: medio ne discrepet
imum: ut ait horatius:
299 Miror autem uehementer cum arator hic polliceatur se narraturum actus apostolorum quos
lucas rettulit: et ipsum Poema id narret non historiam
Euangelicam: Et paulus diaconus idem affirmet: quid ita Platynae uenerit in
mentem uiro alioquin doctissimo dicere in uita foelicis quarti:
Aratorem uersibus hexametris Euangelia complexum fuisse. in foribus quis delinquit?
Certe nos homines: quam in minimis labimur: qui caligamus in sole: qui
maculas nostras præferimus quas aut incuria fundit aut humana parum cauet
natura. Recte ergo illud dicitur:
quandoque bonus dormitat homerus.HOR. ars, 359 sed a diuerticulo propositum repetamus.
300
(Alternis) proponit poeta quid
sit facturus in toto opere.
301 Cum autem duo contineat historia apostolica a beato luca scripta simplicem actuum
apostolicorum narrationem: quæ apellatur littera: et mysteria in historia sacra latentia: promittit Arator se utrunque expositurum: quod
ante eum nemo: nisi perquam raro fecit sedulius: aut si
alius fecit: nemo uno tractu totam historiam
mysticis sensibus quasi floribus suaue olentibus adornauit ut Arator.
302
(Alternis) ergo non elegiacis ut
forsitan et mea quare sint alterna requiris carmina:
non enim opus Aratoris elegiacis sed
heroicis constat uersibus: sed alternis id est modo
literam: modo literæ mysteria explanantibus.
303
(modis) id est numeris
uersibus. Nam ut inquit.
M. Tullius in
oratore in
pedibus singulis modus inest aut sexquiplex aut duplex aut par.CIC. orat., 193 per rythmos ergo et modos uersus plerunque intelligimus.
304
(Corde) dicit intellectu.
305 (Mystica res) id est mysticus sensus. a
myeio uerbo graeco dicitur
mysterium:
quod imperiti dicunt ministerium et
mysticus a.
um et mystes. Quamuis autem Eusebius
li. il. prep.
Euan. dicat mysteria dicta a mysos
id est scelus quia arcana sacrorum non
nisi sacerdoti scire nefas sit: et quia scelus
committat quisquis ea patefacit: tamen Interpres
Aristophanis sane doctus in
comoedia batrachon a
myeio id est claudio: et stoma id est os: quod oporteat audientes arcana
os claudere et nulli illa narrare: dici putat. huic etymologiæ concordat illud Tertulliani omnibus mysteriis silentii
fidem deberi.
306 Hinc etiam solemus uulgo dicere: non sine
mysterio aliquid fieri quod occulta quadam et inuolucris tecta ratione
fit: et cui taciturnitas debeatur.
307 quam sententiam quidam doctor ut sibi et omnibus uidetur iuris
consultissimus: non sine mysterio sed ministerio
proferebat:
ministerium pro mysterio accipiens.
Nomini parcimus: quia non oblatrandi sed admonendi
studio haec scribimus.
308 Dicitur ergo res
mystica in sacra scriptura: res cui
debetur silentii fides: quae typicis figuris
occultatur: et uaris imaginum sensibilium
inuolucris spiritalia abscondit: ut et fideles
eruendo latentes sensus exerceantur: et infideles
non intelligendo typis circumuelata abirrisione absterreantur secundum illud
Euengeliographi:
nolite sanctum dare canibusMt 7, 6 cum autem (ut diuus thomas
sapienter ait) deus omnibus consulat: prout
singulorum naturae congruit: nostraque omnis
cognitio a sensu ad uisa: a uisis ad ulteriorem
intelligentiam proficiscatur non iniuria spiritalia et bona intelligibilia
in diuiis litteris methaphoris corporalibus cooperiuntur et similitudinibus
sensibilibus teguntur unum cognoscendi initium nobis est.
309 hinc beatus dionysus in
caælesti
hierarchia:
impossibile est inquit nobis aliter lucere diuinum radium nisi
uarietate uelaminum sacramentorum circumuelatum.IOH. SC. ERIG. Dionys. hier. cael. 1, 2
310 nec uero miretur quisquam quia arator duos tamen sensus notet.
scilicet literalem et mysticum: cum sub his duobus
reliquos omnes conprehendamus.
311 nam sub litterali: ex quo solo ut
Augus.
contra
uicentium donatistam scribit potest trahi argumentum: continent illi quattuor sensus a theologis
notati: historicus:
etymologicus: analogicus: parabolicus: sub mystico uero uel
spiritali illi tres allegoricus anagogicus:
tropologicus: quamquam plerique ueterum
theologorum tres tantum nominent scilicet histori[7r]cum allegoricum et
tropologicum sub sensu allegorico anagogicum comprehendentes: Vt hugo
in tertio
sententiarum.
312 Certe diuus
Gregorius qui a suo nomine non recedens uigilanti expositione
Iob diuini herois librum prosecutus
est: et pulcherrimis commentariis circumfusis
cunctas eius libri tenebras depulit: hos tres
commemorat his uerbis.
sciendum uero est: quod quædam historica
expositione transcurrimus: et per allegoriam
quædam typica peruestigatione perscrutamur.
quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutimus
nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes tripliciter
indagamus. Nam primum quidem fundamenta
historiae ponimus. deinde per
significationem typicam: in arcem fidei: fabricam mentis erigimus. ad extremum quoque per moralitatis gratiam quasi super
ducto edificium colore uestimus.GREG. M. epist., 5
313 Ita quoque Arator
in secundo:
Qui canit (inquit) ecclesiæ tria dogmata:
sæpius edit: historicum: morale sonans: typicumque
uolumen.ARATOR act., 2, 890-891
314
(Littera) ergo id est sensus
literalis comprehendens historicum: etymologicum: analogicum: parabolicum.
315
(Mystica res) id est spiritalis
sensus continens sub se allegoricum anagogicum tropologicum: Et de his in secundo nonnihil dicemus.
316
(Metrica uis sacris) occurrit
tacitæ obiectioni. Diceret enim quispiam carmem non
congruere grauitati sacrarum diuinaruumque literarum. Huic anthypophorae respondet exemplo earundem diuinarum
literarum.
317 Nam inquit Arator psalmi
dauid regis: et prophetæ grauissimi clarissimique lyricis pedibus scripti
sunt: et constant.
Præterea cantica hieremiae
prophetæ: et multa dicta lob herois patientissimi heroicis et hexametris uersibus
conposita sunt: unde constat grauitas carminis et
pondus: ipsius diuinæ scripturæ exemplo.
318 Et quia aliquis posset Aratorem refellere ipsius testimonio rei. Cum uerbi gratia:
dixit dominus domino meo:Ps 109, 1 non sit carmen: et pereat dies in qua natus sum:Jb 3, 3 quia non sit Versus heroicus: ideo subiungit
metricam uim et rationem non inueniri in psalmis translatis in græcam
linguam uel latinam: sed in linguæ origine id est in lingua originali et primigenia: hoc est hebraica in qua scripsit Dauid
hieremias et cæteri.
319 Hoc uero totum a diuo Hieronymo accepit Arator: qui in prologo super lob:
Quod si cui inquit uidetur incredulum metra scilicet esse apud
hebreos: et in morem nostri flacci:
graecique pindari: et alcæi: et sapphus: uel
psalterium: uel lamentationes hieremiæ: uel
omnia ferme scripturarum cantica conprehendi: legat philonem:
losephum:
origenem:
Cæsariensem
Eusebium et eorum testimonio me uerum dicere
comprobabit.HIER. praef. Vulg. Iob
320 dicit ergo arator nemo
fastidiat in rebus sacris et historia apostolica Carmen et metrum heroicum
uel alterius generis: nemo respuat: cum metrica facultas et uis
non sit incognita id est sit cognita et usitata in sacris
libris.
321 nam lyrici pedes ut
trocheus iambus et alii: qui in Lyricis poetis
sunt:
composuere psalmos id est
cantica dauid prophetæ. Lyrici poetæ dicti sunt qui tales uersus
componebant: quales apud nos oratius: apud
grecos scripsit pindarus: scilicet ideo lyrici dicti quod tales uersus ad
citharam canebantur: ut ipse quoque diuinus
dauid psalmographus plaerunque
testatur.
Laudate eum in psalterio et cithara:Ps 150, 3
322 illud miror: cur hic arator dicat cantica hieremie constare hexametris: cum contra sentiat diuus hieronymus: cui
illarum linguarum et omnis metricæ facultatis consultissimo maior fides
adhiberi debet: quam Aratori qui se ignarum eius rei fatetur cum ait:
dicunt cantica hieremiæ et dicta quoque lob constare
hexametris.ARATOR ad Vigil., 26
323 de dictis ipsius lob idem
affirmat hieronymus quod Arator. nam in prologo eodem
A primo (inquit) uoluminis usque ad uerba lob apud hebreos prosa oratio est. Porro a uerbis lob: in quibus ait:
Pereat dies in qua natus sum:Jb 3, 3 usque ad eum locum: ubi ante finem
uoluminis scriptum est:
lccirco ipse me reprehendo:Jb 42, 26 hexametri uersus sunt dactylo spondeoque currentes: et propter linguæ idioma crebro
respicientes et alios pedes: non earundem
syllabarum sed eorundem temporum.HIER. praef. Vulg. Iob
324 Voilà ce que Jérôme a expliqué sur le livre de Job et non sur les
cantiques de Jérémie dont il dit qu’ils sont faits de pieds lyriques à la
manière d’Horace chez nous et de Pindare en Grèce.
325 Constat uero pindarum et
oratium in carminibus lyricis
non uti hexametris sed aliis generibus metrorum. et
quoniam esse debemus animo ad probandum quantum licet saluo ueritatis
patrocinio: quam ad improbandum propensiore: possumus excusare Aratorem: quia lyrici uersus
nonnunquam hexametros admittunt cum aliis generibus metrorum ut oratius:
laudabunt alii claram rhodon aut mitylenen.HOR. carm., 1, 7, 1 In qua ode et in aliis quibusdam uersus hexametri multi sunt.
326
(In origine linguæ) scilicet
hebraicæ. hoc uerum est de psalmis et canticis
hieremiæ: Nam liber lob (ut
hieronymus est author)
hebraico arabicoque sermone: et interdum syro
resonant.
327 Dicta autem lob constare
hexametris sonis id est numeris a tertio capite usque ad. xli. intellige quia a primo usque ad
tertium caput: prosa oratio est: et a quadragesimo primo usque ad finem quoque est prosa. media quandoque hexametris: quandoque rythmis dulcibus et tinnulis sed lege merica solutis
distinguntur.
328
(Hoc tibi magne pater) offert et
dat muneri poema suum uigilio
pontifici romano: cui se nihil dare dicit: sed debitum soluere pro meritis et beneficiis quæ
accepit a Vigilio.
329
(Munus amoris) id est munus quod
ostendit amorem erga te meum:
respice quod soluo debitum: non nouum beneficium accumulo: non fero gratiam sed refero.
330
(Te duce) declarat beneficia
uigilii in seipsum præter ea quæ
supra dixit. nam ait se tyronem et in hoc scribendi
genere nouitium legi: et authoritatem habere propter
uigilium qui sit dux et
aprobator sui operis. et est antitheton:
te duce et imperatore: ego miles rudis in hac militia legor: et te magistro et
docente me:
disco dogmata id est sententias
sacras.
331 Itaque affirmat se si authoritatem habeat:
si sciat diuinas literas Vigilio
referre id totum acceptum.
332 Nam subiungit:
siquid placet ab ore scilicet
meo compositum uel enunciatum:
Laus huius non est mea: sed monitoris id est Vigilii monentis et docentis me.
Vnde si ego legor id est si opus et poema meum legitur: et non pascit tineas et blatas sed animos doctorum: si disco id est didici sententias diuinas: quas spargo per uersus meos: in his non ego laudabor sed tu qui doctor et monitor fuisti et
dux:[7v]