1669 (AGMINE IAM
NIVEO
.) Post miraculum factum a petro concurrit uniuersus populus ad
apostolos in porticum
salomonis uenerans authores tam noui operis.
1670 cæterum petrus nactus
copiosum auditorium et frequentem turbam multa uerba fecit: quibus ueræ pietatis mysterium aperiebat.
1671 Multi autem eorum qui audierant uerbum:
crediderunt. Et factus est teste luca:
numerus uirorum fidelium quinque milia.
1672 secundum quosdam enim tribus millibus supradictis: modo orante petro addita sunt duo millia.
1673 Alii dicunt modo quinque millia fuisse conuersa a petro: quæ additis
tribus millibus octo chiliadas ac millia conficiunt.
1674 Cum ue[37r]ro petrus adhuc loqueretur ad populum:
superuenerunt sacerdotes: et magistratus
templi: et saducei dolentes quia
docerent populum.ac 4, 1-2 et posuerunt eos in custodiam usque in crastinum.ac 4, 2
1675
Erat enim iam uespera.ac 4, 3
1676 Postridie autem in medio concilli audientes petrum: mirabantur
doctrinam pariter et constantiam.
1677 Verum ne diuulgaretur Euangelium in populum comminati sunt
apostolis: ne omnino loquerentur: nec docerent in nomine iesu.
1678
petrus uero et ioannes respondentes
dixerunt ad eos. si iustum est in conspectu
dei: uos potius audire quam deum: iudicate. non enim
possumus quæ uidimus et audiuimus : non
loqui.
ac 4, 19-20
1679 hæc continet .viii. sectio primi libri: cum acerba
increpatione iudæorum.
1680 dicit ergo. (Iam apex) id est fastigium et altitudo:
ecclesiæ:
crescebat scilicet orante ac prædicante petro in porticum salomonis:
agmine niueo id est candido
et simplici: quale est christianorum uerorum:
per millia. v. uirorum scilicet
credentium.
1681 Est autem metaphora a templo ædificato sumpta.
1682 Vt enim illud crescit in altum fastigium inanimatis lapidibus: ita templum et ecclesia christi surgit animatis
lapidibus: et mundis et niueis sine ulla
nigredinis macula.
1683 Vnde dominus petro dixit:
et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam:Mt 16, 18 allegorice locutus.
1684 (per millia
quinque. duobus modis potes intelligere
ut supra diximus in principio huius sectionis .
viii.
1685 (Laborat iudæa)
id est iudæi sacerdotes templi et magistratus; laborat et nituntur:
arcere id est prohibere:
hunc scilicet Christum:
coli id est uenerari pro
deo:
de munere cuius scilicet
Christi:
fluxit id est exiit
scilicet bonum sanitatis in claudum:
quod scilicet bonum:
dedit uirtus Christi:
operata id est operans per
uerbum petri apostoli:
1686 Nam petrus turbæ admiranti
tantum miraculum:
quod miramini inquit in hoc: aut nos
quid intuemini: quasi nostra uirtute aut
pietate fecerimus hunc ambulare?ac 3, 12 Ille lesus
quem uos tradidistis: et negastis ante
faciem pilati:ac 3, 13
nomen eius et fides : quae per eum
est. dedit integram sanitatem:ac 3, 16
Nec uero nomen est aliud sub celo datum hominibus: in quo oporteat nos saluos fieri.ac 4, 12
1687 Vel intellige operata pathetice : ut sit uirtus operata
petri passiue:
quia uerbo petri uirtus diuina claudo
sanitatem tribuit. uirtus autem operans sit dei: principalis scilicet et de cuius munere illud
bonum fluxit:
1688 Vt indiserti philosopi dicunt naturam naturatam creatam: et naturantem creatricem.
1689 (Sed) amor
petri: flammeus iam spiritu sancto
urente:
nescit linquere christum: inquit scilicet petrus:
non reticebimus o
sacerdotes et iudaei: quamuis minemini carcerem et tormenta:
hunc scilicet christum: sed praedicabimus ipsum et diuulgabimus:
quo id est christo praestante scilicet
principaliter:
remeat id est redit:
salus generaliter ut
diximus: uel remeat id est meat et uenit
acyros:
salus id est sanitas in
claudum.
1690 Nec enim nos sanauimus claudum: sed
christus.
1691 Et si nos sanauimus: hoc fuit quia in
nomine illius diximus:
surge et ambula.ac 3, 6
1692 (Qui) scilicet
christus iure id est
potestate:
creantis id est
creatoris: qui est dominus naturae: et supra naturam operatur:
suppleuit opus scilicet
pedum:
infectum id est non factum
scilicet a natura. et pars scilicet pedum claudicantium:
reparat scilicet uirtute
christi:
decorem solidum id est
firmam sanitatem: quae decorem et pulchritudinem
affert.
qua id est ea parte
pedum:
infectum id est non factum
scilicet a natura. et pars scilicet pedum claudicantium:
reparat scilicet uirtute
christi:
decorem solidum id est
firmam sanitatem: quae decorem et pulchritudinem
affert.
qua id est ea parte
pedum:
qua:
redemptor scilicet christus
nouat huic scilicet
claudo:
membra iussa scilicet
nouari:
1693 lussit enim christus et imperauit membris claudi ut
inouarentur: et iussa paruerunt suo creatori.
1694 nec te moueat syllaba:
nouat repugnans id enim per
modos communium syllabarum licet: ut diximus in
epometria.
1695 Aliter legimus redempto non redemptor: hoc modo reparat decorem:
qua iussa id est mandata
petri dicentis surge et ambula:ac 3, 6 quibus uerbis: quia
surgere et ambulare est pedum: iussa petri nouant huic claudo redempto id est liberato a membris
claudicantibus synecdochicos.
1696 (Fert animus)
cum populus ueneraretur apostolos ob tantum miraculum in claudo cunctis noto
factum: non audebant seniores et scribae et
reliqui iudaei eos aliqua pœna
affligere: quamuis a principio manus in eos
iniecerunt: et in carcerem truserunt.
1697
Nam omnes clarificabant id quod factum fuerat.ac 4, 21
1698
Annorum enim erat amplius quadraginta homo claudus: in quo factum fuerat signum
sanitatis.ac 4, 22
1699 Cum ergo ludaei timerent
populum: magnis minis apostolos dimiserunt.
1700 Hinc Arator malitiam carpit
multis [37v] uersibus iudaeorum
: qui non ueritatis studio aut zelo dei: sed liuore et inuidia uirulenti apostolos
persequebantur.
1701 (Fert animus) id
est uult animus iudæorum: si liceret per populum fauentem apostolis:
patrare id est facere:
nefas id est crimen
nefarium in apostolos: et fert id est uult:
inferre neces sacrilegas id
est mortes nefandas scilicet in poenam:
sanctis scilicet
apostolis:
uerendis id est dignis
ueneratione non poena.
1702 (O semper
exclamat contra seniores et scribas: qui apostolos
persequebantur.
1703
O iniqui id est Israelitæ
:
semper. id est omni æuo. quia etiam antiquis
temporibus prophetas et sanctos persequebantur:
sicut christum et eius apostolos nunc.
1704
uident scilicet iudæi
dona scilicet uirtutis
diuinæ in claudo sanato:
et mouent bella id est
persecutiones hostiles contra operatores diuinorum operum.
Sed relinquunt scilicet
sacerdotes et scribæ:
cœpta id est res
inceptas: hoc est inceptam persecutionem: non propter deum nec propter iusticiam: sed propter metum populi:
ideo subiicit:
ne uiolent id est Iudæi scribæ et sacerdotes id est uim
afferant scilicet apostolis:
quos scilicet apostolos:
turba id est populus:
fouet id est adiuuat:
quibus scilicet
apostolis:
erat testis scilicet
turba:
meriti id est miraculi:
clodo indice id est claudo
indicante meritum apostolorum cum esset . xl. annorum.
1705 (Et leuabant)
scilicet apostoli id est recreabant:
cum hoc scilicet fauore
populi et testimonio claudi.
sua corda id est suos
animos. nam aliter seniores punissent
apostolos.
1706 (Nam gressus id
est gradi et ambulare scilicet claudi:
non dedit parua
:sed magna:
miracula:
populo scilicet circumfuso et admiranti sanitatem:
quem scilicet gressum:
sumpsit id est
miraculose.
1707 id enim est nullis
legibus æui id est nulla naturæ ui:
nullis temporis spaciis.
1708 solet enim natura: quod non dat uno
anno: pluribus annis conferre præsertim
adolescentibus: quos adiuuat natura.
1709 Sed hic claudus: nulla lege naturæ: nullo annorum circuitu adiutus iacebat in humo: nec inde potuit surgere rudis semper ambulandi id est ignarus:
senex uernula humi id est
usque in senectutem pronus in solum: nunquam se
portans pedibus suis: cum esset iam .xl. annorum: quasi uernula id est proprius et domesticus humi: nec ullo modo
sperans iam ætate prouecta se inde tanquam perpetuo seruitio liberatum
iri: cum tot annos seruus humi semper humi
serperet.
1710 (Cum quo)
scilicet claudo:
ipsa natura id est uis
insita et naturalis claudicandi conuersa in naturam:
quæ iacuit diu: id est diuturno tempore scilicet per .xl. annos:
natura dico:
stupuit id est mirata
est:
moueri scilicet se : cum ante iaceret humi.
1711 Est autem prosopopoiia: cum naturæ non
sentienti sensus a poeta tribuitur.
1712 Sicut ergo si lapis sursum ascenderet :
ipsa Lapidis natura : Quæ tendit deorsum
naturaliter: Miraretur se sursum ferri
eschesmatismenos loquendo. ita natura claudi uidens
se moueri cum claudo : stupebat: se aliter iam ferri quam assueuerat.
quippe quæ semper humi serpserat uel iacuerat.
1713 (et firmata)
scilicet natura claudi id est solidata per sanitatem:
nuper id est recenter: ita plautus
frequenter: hominem inquit nuperum nouicium:PLAVT. Capt., 718
signat noua uestigia:
proprio incessu id est
ambulatione:
quæ scilicet uestigia
fuerant sibi aliena. uel quia alienis humeris portabatur: uel quia incessus ei erat alienus et extraneus
propter infirmitatem.
1714 (Tamen. ) quamuis miracuIum fuit tantum ut indicaret id a
deo factum:
tamen proles scilicet
iudaica:
improba id est petulans:
sæuit scilicet minis contra
apostolos:
et uetat fari scilicet
apostolos illud miraculum:
quod gaudia scilicet
exultantium uirtute diuina inspecta:
clamant id est palam
diuulgant et quae clamoribus populi resonant.
1715 Nam ut inquit lucas omnes clarificabant factum illud mirabile: quod ne diuulgaretur:
iudæi edicebant.
1716 (Quid toties.) inuehit in iudæos semper claudicantes: et
alludit ad id: quod supra dixit de claudicatione
israelis et israelitici populi. O iudæa
quid id est cur cadis toties? scilicet claudicando et rebellando aduersus deum et regem
tuum?
Emis scilicet tu o
Iudæa a militibus pilati custodientibus sepulchrum domini: ut resurrectio christi cæletur id est occulta sit:
furto id est prætextu
furti.
1717 Nam (ut matthæus narrat) post christi resurrectionem quidam de custodibus uenerunt in ciuitatem nunciantes principibus
sacerdotum omnia quæ facta fuerant Mt 28, 11 in christi resurrectione: et angelorum
horribili apparitione.
Et congregati cum senioribus consilio sumpto pecuniam copiosam
dederunt militibus:Mt 28, 12 ut dicerent corpus domini illis dormientibus
a discipulis nocturno furto fuisse sublatum.
1718 A poena autem presidis: si mendacium
intellexisset: promiserunt redditurum se illos
securos.
1719 Atque ita sacerdotes et pharisaei nunc mendacium: et antea
sanguinem christi pecunia templi redimentes expleuerunt suum desiderium.
1720 (Sed) tu
scilicet iudæa
petis documenta. id est argumenta: scilicet
ut contradicas resurrectioni christi:
a Somno scilicet militum:
inania id est uana et
nullius momenti.
1721 Nam si dormiebant milites cum discipuli corpus dominicum
furabantur: quomodo uiderunt?
1722 Quomodo testes esse potuerunt non uidentes?
1723 Si viderunt non dormientes: quomodo tolli
id a trepidis et paucis sunt passi?
1724 Deinde ut in quarto
ait Sedulius:
si Christus ut audes Dicere : concluso
furtim productus ab antro sopitos latuit:
cuius iacet intus amictus? Cuius ad exuuias
sedet angelus? Anne beati corporis ablator
uelocius esse putauit: soluere contectum
quam deuectare ligatum? Cum mora sit furtis
contraria? Cautius ergo cum domino
potuere magis sua lintea tolli.SEDVL. carm. pasch., 5, 340-347
1726 ita enim quandoque inuenitur:
1727
uis negari scilicet
resurrectionem christi et alia miracula:
fraude id est precii
interueniente:
quae scilicet miracula:
sentis id est aperte
uides:
geri uirtute scilicet
diuina?
1728 Et hoc monstrat in morte christi clare uisum fuisse: sed iudaeos
malitia caecante hoc uidere noluisse.
1729
Cum dominus adiret infernum: destructurus scilicet lpsum:
inde id est deinde detulit suam carnem id est
suum corpus reassumpsit:
spoliato funere id est
sepulchro: in quo erat corpus illud
sanctissimum. uel spoliato funere id est uicta morte rettulit
suam carnem id est
animam inde id est ab
inferis: a parte principaliori humanitatis et
carnis: anima intelligatur.
1730
Victor ab arce. christus uictor scilicet diaboli in ligno
crucis: ut in ligno paradisi uicit diabolus
protoplastum: uictor ergo christus:
ab arce id est altitudine
crucis:
ministrat id est
operatur[38r]
signa radiantia id est
clara indicantia suam diuinitatem.
1731 nam cum aeque periclitet is qui christum negat uerum hominem: ut is qui eum negat uerum deum esse ideo cœlesti
prouidentia factum est: ut passim utriusque naturæ
indicia eluceant.
1732 infans enim ille tenero corpusculo præsepe tenens: inconspicabilibus diuinæ substantiæ uiribus solem
obtenebrabat: et lazarum ut dominus uiuentium ac mortuorum ab inferis
reuocans ad uitam: lachrymando et fremendo et orando
perfectum hominem agebat.
1733 (Sol ruit.) nam (ut ait Matthæus) a sexta hora tenebræ factæ sunt super uniuersam terram usque ad
horam nonam.Mt 27, 45 Et postquam emisit spiritum dominus:
Velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: Et terra mota est:
et petræ scissæ sunt.Mt 27, 51
1734 intendens ergo in hanc Historiam ait Arator contra iudæam. sol agnoscit dominum et
creatorem suum in cruce pendentem: cum obscuratus
est ne eum uideret:uel ne impii sua fruerentur
luce: tu uero iudæa non modo non agnoscis dominum tuum: sed nigra id
est obscurata tenebris cœcitatis et inuidiæ:
pectore rebellas scilicet
contra christum regem tuum et dominum.
1735
Arua tremunt id est terra
mota est concussa a suo
loco dominum suum pendentem ferre non sustinens:
tu scilicet iudæa
hæres scilicet in eodem
loco rebellionis:
fixior id est immobilior
scilicet ipsa terra et insensibilior.
1736
saxa crepant id est petræ
scissæ sonant:
tu scilicet ludæa dura manes: quasi durior illis petris: quæ christo
creatori suo condolebant.
1737 Et est in his contentio rhetorica exornatio.
antitheton græce dicitur.
1738
lam scissio ueli scilicet
in duas partes:
nudauit mystica id est
arcana templi: quæ uelo tegebantur.
quæ scilicet mystica et
mysteria diu latuere pro
latuerunt.
1739 Erat autem secundum nonnullos. in
introitu templi
uelum illud prohibens aspectum eorum quæ erant intra templum.
1740 Ast alii putant non in ingressu templi: sed in templo fuisse uelum inter sanctum et sanctum sanctorum.
1741 sed de Velo in exodo copiosius
uideto.
1742 Est autem (ni fallor) probabilius ut exterius uelum scissum in
duas partes fuerit: hoc est in nouum et uetus testamentum. quia nunc ex parte uidemus.
1743 Cum autem uenerit quod perfectum est:
tunc uelum interius dirumpetur. scissum est autem
uelum: ut arca testamenti et omnia legis sacra
quæ tegebantur appareant: et ad gentes transeant.
1744 Ante nanque scissionem ueli: dictum fuit
discipulis:
In uiam gentium ne abieritis.Mt 10, 5 post uero.
ite et docete omnes gentes.
Mt 28, 19
1745 ideo subdit. (Lux tua) O Iudea id est uera intelligentia legis diuinæ et perceptio:
adiit nos scilicet gentiles
id est transiuit ad nos. qui ex gentilibus christi
fidem percipimus: et nox id est cæcitas et obtenebratio ne legis
mysteria de christo loquentia intelligeretis:
mansit tecum o iudaea.
1746 Nam iudæis dixit dominus.
Auferetur a uobis regnum dei : et
dabitur genti facienti fructum eius.Mt 21, 43
1747 (Mors premit) id
est cæcitas mortifera opprimit te o iudæa:
sine fine id est semper:
cui id est iudeae
nunquam resurgit uita id
est christus: qui est uita.
1748 Nam christus qui est uita: resurrexit
fidelibus credentibus ueritatem resurrectionis ipsius quos christus
suscitabit in nouissimo die ad uitam immortaIem.
1749 Et idem christus non resurrexit iudaeis infidelibus: quia non
credunt eum resurrexisse : quamuis uere
resurrexerit: et ideo mors poenae aeternae
premit et premet eos sine fine.
1750 (Planta uetus.) possemus dicere planta uetus id est o israel claudicans planta et pedibus: ut supradictum est de claudo ueterano. Sed quia sequentia huic sententiae repugnant (nisi
uelles poetae acutissimo acumen amphibologicum dare) ideo melius ita
exponetur: o iudaea
planta uetus id est arbor
uetus a genere species accipiatur:
uetus dicitur planta: quia olim in uinea dei soli iudaei fructum dabant gratum deo. postea autem quam dominus ficui maledixit
inquiens:
nunquam ex te fructus nascatur: et
arefacta est ficus:Mt 21, 19 tum iudaea
uetus planta erat
infructuaria: gentilitas uero nouo ortu licet
spreta: fructifera.
1751 Id enim facto illo ostendit dominus: quod
narrat matthaeus
cap.xxi. lncredulis et contradicentibus iudaeis relictis:
abiit dominus Extra ciuitatem hierusalem in bethaniam: mane autem reuertens in hierusalem
esuriit: et uidens fici arborem unam
secus uiam: uenit ad eam: et nihil inuenit in ea nisi folia tantum: et ait illi nunquam ex te nascatur fructus
in sempiternum.Mt 21, 17-20 et continuo aruerunt folia et truncus.
1752 Nam radix uiuit quae in fine mundi pullulabit.
1753 Caeterum dominus sicut multa dixit in parabolis ita et fecit.
1754 Cur enim in ficu fructum quaereret cuius tempus nondum esse
quilibet Sciret?
1755 Sed nimirum sicut esuriit salutem populi cuius incredulitatem
aduertebat: non autem cibum corporeum et
nutritorem cum pridie ad uesperam edisset: et nondum
hora esset comedendi: sicut ergo fames signabat
appetitionem aliam quam alimoniae: ita quoque
arboris maledictio non illam arborem ficulnam sed synagogam et gentem iudaicam petebat: quæ non in uia spiritus sed literae:
folia tantum hoc est eloquia legis et prophetarum habebat: ac traditiones phariseorum sine ullo fructu ueritatis.
1756 Ficui uero maledixit: atque eam perpetua
sterilitate damnauit : ut significaret plebem iudaicam propter folia id est uerba
iusticiae quae habebat sine fructu id est bono opere non posse saluari sed
excidi et in ignem mitti.
1757 Nec uero fit iniuria possidenti si ad arbitrium suum creator sua
creatura utitur in aliorum commodum.
1758 (Planta) uetus
id est o ficus typum synagogae. uel gentis iudaicae gestans : hoc esto gens iudaica
uetus et sterilis : ut arbor longa annorum serie
inutilis uel uetus id est antiqua in cultu dei:
sociare id est coniungere
:
nouis libris id est nouis
arboribus ecclesiae fructiferae :
condere id est intromittere
nouis libris id est
cortlcibus ficus fructiferae: hoc est ecclesiae.
1759 Est enim Iiber interior pars arboreae cortici uel libris scilicet
euangelii: gaudet enim aphibologico acumine.
1760 totum hoc allegorice intelligendum est:
et syncritice: ut enim in infitione: surculus fœcundae arboris scisso trunco inseritur
sterili: siue inoculando: siue plantando seminandoue: ita synagoga
infructuosa ecclesiae fructiferae insita fructum feret. est autem (ut in .iii. ait columela) arbor insita fructuosior quam
quae insita non est[38v]
1761 (Condere) ergo
id est inserere o synagoga ecclesiæ:
ne pereas scilicet poena
mortis æternæ:
uiduata id est carens tu
synagoga:
cibis id est fructibus
bonorum operum:
sine munere quorum scilicet
ciborum et fructuum: licet habeas folia et bona
uerba:
eris scilicet per
maledictionem Christi dei:
ficus arida.
quia nullo tempore id est
cum christus erat in terris: et nunc cum est in
coelo: non uis ferre fructum scilicet boni operis:
ad manum christi scilicet
esurientis fructus tuos: ut illis saturetur
spiritaliter.
1762
Nec cernere id est
considerare id est uis o synagoga:
quantum floruit oleaster
insertus id est populus gentilis faciens oliuas id est arboris fructus
oliuae fructuosæ.
1763 sciendumque oleaster id est olea syluestris infructuosus est: cui comparat populus gentilis.
1764 At contra oliua fructifera: cui iudea assimilat ob prophetas et sanctos
patres.
1765 Atque hic est acumem uarium: ut iudæa modo ficui:
modo uineae: modo oliuæ in sacris literis
comparatur.
1766 Potes enim referre iuxta argutias poetæ famlliares:
planta uetus id est o ficus
uetus: uel uitis: uel
oliua: hoc est o iudæa.
sic enim apostolus ait gentilem populum alloquens:
si tu ex naturali excisus es oleastroRm 11, 24 id est ex sterilium gentium ritibus:
et contra naturam insertus es in bonam oliuam:Rm 11, 24 hoc est unitus es per fidem patriarchis et
apostolis: qui pinguedinem sancti spiritus
habuerunt: quanto magis hebrei secundum naturam lege edocti cultum
dei: inserentur suæ oliuæ? et populo sancto ac suo unientur? et
fidei sanctorum patrum?
1767 Quamuis autem Summa natura sit opus dei:
quia id est natura quod facit: tamen id quod contra
consuetam nobis naturam factum est: fieri contra
naturam dicitur.
1768 Accidit autem ut si oliuæ ramus in infructuosum oleastrum
inseratur: ut oleaster sterilem naturam exuens
oliua efficiatur fructificans.
1769 Certe synagoga uel lex mosaica oliua erat: unde fructus Christi ac Messiæ expectabatur: quæ in eius aduentu haud oliuas sed baccas amaras produxit: ideoque Christus posita ad arborem legis securi
bonos ramos ab ea succidit: quos oleastro id est
populo gentili inseruit: Vnde oleaster oliua
fructuosa reddita est.
1770 At synagoga quoque truncus sine ramis sterilis remansit.
1771 Translato enim sacerdotio: legem quoque
transferri necesse fuit:
1772 Hic dauid de hac oliua id
est ecclesia loquens:
ego sicut oliua fructifera in domo dei.Ps 52, 10 Item esaias
propheta de synagoga:
Expectauit (inquit) deus ut uinea: quam
plantauit faceret uuas: et fecit
labruscas.Es 5, 2
Ascendent super eam uepres et spinæ.Es 5, 6
1773 Nempe uepres et spinæ gentiles sunt :
unde uinea id est ecclesia dei germinauit frucificans per orbem.
1774 Hortatur igitur his similitudinibus Arator
gentem iudaicam: ut sese inserat ecclesiæ Christi: et ut
uelit considerare quomodo oleaster: et spinæ
ecclesiæ insertæ: naturam in foecundam exuentes
fructiferam ac nouam induerunt: ut et ipsa synagoga
idem faciens: sterilis esse desinat: alioquin dicet dominus: ut
utar lucæ uerbis: ad cultorem uineæ:
ecce anni. iii.
sunt ex quo uenio quærens fructum in ficulnea hac: et non inuenio. Succide ergo
illam. Vt quid etiam terram
occupat?Lc 13, 7
1775 Affertur a poeta figura
quoque uineæ: quam hebreis colendam deus olim dedit: ut
matthæus et
marcus referunt. Sed illi nec seruis: nec
filio dei pepercerunt. Ipsum enim christum
unigenitum dei filium occiderunt: et eiecerunt extra
uineam: quasi uile cadauer: in quo notat iudeorum
pertinacia: cum occisum dominum: et resuscitatum a suis finibus excluserunt: et gentibus miserunt.
1776 Merito igitur dominus malos iudæos male perdidit. et uineam suam
locauit gentilibus: qui reddiderunt fructum
temporibus suis: cum antea essent uelut spinæ et
sentes omnino nihil fructus ferentes.
1777 E diuerso autem uinea iudeorum id est synagoga sterilis mansit.
1778 Dicit autem poeta ut
synagoga transeat et se transferat in ecclesiam christi: tanquam uinea sterilis in uineam fructuosissimam: ut uirescat bonis operibus et magno prouentu
foecunda reddatur.
1779 Nam si arida fuerit ira securis id est diuino supplicio
eradicabitur: ut in flamma æterna ardeat.
1780 ait igitur (neque
cernere uis) o ludæa:
quantum uua id est uinea
synecdochichos a parte totum. uinea plena id est ecclesia
christianorum redundans bonis operibus quae magno uuarum prouentu pullulat id est fructificat
per gentes.
de spinis id est de
gentilibus infructuosis.
1781
Ira securis id est ira
Christi æterni iudicis:
1782
securis genitui casus.
1783
imminet id est manet super
radicibus exhaustis
scilicet uineæ id est aridis et exhaustis et uacuis omni succo ad bonum opus
fructificandum:
imminet o uinea id est o
synagoga:
ut ruas id est cadas :
succisa:
niid est nisi uirescas scilicet ad
fructificandum:
translata scilicet in
uineam Christi germinantem fructificantemque: hoc
est in ecclesiam.
1784 Ita etiam loannes
baptista:
iam inquit securis ad radicem arborum posita estMt 3, 10 id est ad finem iudaici
populi: ut auferat de terra uiuentium
eos: qui in christum non credunt.
1785
omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum: excidetur: et in ignem
mittetur.Mt 3, 10
1786 Vocatur hic Christus securis: quia ut
securis manubrio constat: et ferro: ita Christus humanitate qua tenetur: de
diuinitate qua incidit.
1787 Nec dixit poeta somniculose
aut inconsulto: ira securis imminet radicibus
synagogæ: uel uineæ israeliticæ. cum enim filii malorum
tolluntur: tunc certe rami scinduntur arboris
infructuosæ.
1788 At cum progenies cum parente tollitur:
arbor radicitus absciditur: ne quis stirps maneat
: unum iterum pullulet.
sed hæc comminatio est: cum radix aliquando
germinatura credatur.