938 (SPIRITVS
AETHEREA:) lam numerus summae
apostolicae reparatus spiritui sancto suscipiendo idoneus erat. ergo praestitit quod promisit benignus . deus.
939 Nam in die pentecoste id est quinquagesima a christi resurrectione
uenit spiritus sanctus in apostolos in igne eis apparens. celebrabant autem diem pentecosten iudaei id est quinquagesimum a paschate in
memoria datae legis in monte sinai.
940 Quare uidebatur consentaneum ut in die solemni spiritus ueniret: ut tanta uirtus haberet multos qui probarent
ingentia dei munera et uarias linguas cognoscentes mirarentur.
941 Venit et .L.
die: quia .L. anno dabatur indulgentia in iubileo: et .L. die per spiritum sanctum remittuntur peccata. Vtque in illo temporario: ita in hoc
spirituali iubilaeo rei soluuntur: debita
dimittuntur: exules in patriam reuertuntur: hereditas amissa redditur:
Serui id est homines pec[20r]cato uenundati: a iugo
seruitutis liberantur.
942 Est etiam similitudo quia lex uetus .L. ab immolatione agni die data in igne: in nouo testamento. L. a pascha uel resurrectione christi die spiritus
descendit in igne. illa in monte sina: hic in monte
sion. Illa
in sublimi montis loco: hic datur in coenaculo.
943 Atque ut ait Rab
. xl. post resurrectionem
dies poenitentem ecclesiam designant: at quinquagesimus: quo spiritus datur: denarium aeternae remunerationis
exprimit.IAC. VOR. leg. aur., 73
944 Ostendit ergo Arator in hac
quarta primi libri sectione quomodo spiritus sanctus descendit ad
apostolos: et cur in specie ignis: et quamobrem in tali tempore.
945 ait ergo (Interea)
scilicet dum compleretur dies pentecoste id est quinquagesimus:
spiritus sanctus descendens ab aula
aetherea id est a coelo:
irradiat locum fulgore
: id est coenaculum:
quo id est in quo:
erat stemma id est corona
hoc est conuentus:
beatum scilicet propter dona
spiritus sancti.
ecclesiae nascentis scilicet
tunc orientis et primigeniae.
946 (Stemma) a
stepho uerbo graeco id est
corono unde Stephanos et stemma id est corona.
947 et hic Stemma non accipitur
nisi metaphorice pro coetu qui est in modum coronae ut hora.
ne spissae risum tollant impune coronaeHOR. ars, 381
.
948 omitto reliquas significantias huius dictionis: quas lexicon caterua abunde explanant.
949
Stemma est neutri generis Vt Stemmata quid faciunt:PERS. 8, 1 unde habet epitheton neutrum scilicet beatum:
950 (Quibus igne.) Beatus
Lucas
capite. ii
.
factus est inquit repente de coelo sonus tanquam uehementis
spiritus aduenientis : et repleuit totam
domum: ubi erant sedentes: et apparuerunt illis dispartitae linguae
tanquam ignis: seditque supra singulos
eorum: et repleti sunt omnes spiritu
sancto: et ceperunt loqui uariis linguis
prout spiritus sanctus dabat eloqui illis.ac 2, 2-4
951 Ecce praestitit dominus: quod apostolis
pollicitus est:
Non uos (dixit) reliquam orphanos:Jn 14, 18 sed mittam spiritum paracletum.
952 is eorum aduocatus pro eis: omnibus
linguis locutus est. Linguas attulit qui pro uerbo
uenit.
953 cognationem enim habet lingua cum uerbo:
ut quod disiungi inuicem non possunt: sic uerbum
patris et spiritus sanctus inseparabiles sunt: immo
et unius substantiae: uniusque prorsus naturae.
954 Si autem quispiam quaerat cur spiritus sanctus latenter dabatur
ante christi glorificationem: cum postea in die
pentecoste palam in apostolos descenderit exterius igneo calore: interius spirituali inspiratione se ostendens
Augustinus in.li.lxxxiii. quae
respondet: quia post manifestam declarationem
diuinitatis christi congruebat: ut spiritus sanctus
daretur manifestus. Ante enim nunquam sic spiritus
sanctus apparuerat: ut eum datum homines
faterentur: sicut dominus nondum erat
clarificatus inter homines: quamuis aeterna eius
clarificatio nunquam destiterit.
955 At cur in specie ignis uel columbae uel nubis spiritus sanctus
apparuit? hoc est in irrationali non rationali
creatura?
956 Ipsa se ratio ingerit: ne forte crederetur
unita deo illa creatura apparens tantum ad proprietates significandas
ipsius. Nam licet In igne uisus sit spiritus
scilicet: tamen per se ipsum loquebatur
interius: neque ignis deus: nec ille sonus fuit: uerum intus
expressit hoc quod extrinsecus exhibebat.
957 Siquidem linguae diuisae in specie ignis:
hoc est spiritus sanctus ita super discipulos apparens: omnium linguarum eis scientiam dedit:
designans etiam omnium linguarum sermone dialectoque locuturam ecclesiam
spiritu sancto repletam.
958 Linguas quoque igneas doctores habent qui feruore et Zelo succensi
auditorum corda inflammant.
959 Ignis item urit: purgat: calefacit: illuminat: simili ratione spiritus crimina exurit:
corda mundat: frigus corporis excutit: tenebras fugat inscitiae.
960 Praeterea ignis incorporeus: inque sua
natura minime sensilis: ubi materias apprehendit in
quibus ardeat: diuersi coloris apparet: sic spiritus: nisi per
creaturas in quibus suae maiestatis opera declarat:
nullo uideri modo poterit.
961 Ergo pharisaei stupebant
in petro et loanne quomodo scirent legem: qui literas nunquam didicissent.
962 Quicquid enim exercitatio et quottidiana in diuinis meditatio dare
solet: ignis spiritus sancti illis suggerebat: quemadmodum doctor ueritatis illis promiserat.
963 dixerat enim spiritus quem mittet pater in nomine meo ille uos docebit
omnia:Jn 14, 26 intelligo scilicet necessaria ad uestram et cunctorum mortalium
salutem.
964 Hoc unum est miraculum. Iam[20v] nunc illud
alterum considera.
965 Quis obsecro barionae pectus
antea praetimidum stabiliuit: quis illi dedit
munimen nullo ferro: nullis minis nullis ictibus
quassabile?
966 Nam qui antea ianuis clausis trepidus in coenaculo et in ultimo
domus tabulato sedebat, cum caeteris pari formidine sese occultantibus: is posteaquam spiritus sancti robur igneum accepit
et inuictum: protinus in publicum prodiit: et qui antea in uno iudeae angulo: et in una hebreorum
lingua ueritatis patrocinium suscipere non audebat is recepto in praecordia
forti ac uehementissimo illo spiritu in cunctis mox gentibus et in uariis
cunctarum gentium linguis ueritatem: quae christus
est propugnauit: et confessus est.
967 Nec solum pro ea uerbo et miraculis: ac
uita innocentissime acta sese tyrannis et principibus orbis terrarum
opposuit: molemque uirtutis infractae Neroni illi atrocissimo obiecit ut suum
testimonium sanciret: uerum etiam ut eam acrius
tueretur pro qua quisquis moritur uitam nanciscitur:
contempsit mortem: nec tantum hanc terrificam
mortalibus: sed neronis hoc est immanissimae belluae morsus dentes
cruciatus.
968
Petre bariona unde obsecro tibi
repente contigit tanta ac tam singularis uirtus?
spernis flagella cedentium qui paulo ante expaueras uerba requirentium? teque iam bellua armata uiribus imperii romani suo
fremitu haud terret: quem atriensis ancilla uoce
feminea tremefecerat? unde tibi obsecro tam subito
constans illud responsum ac tam gloriosum quo minas phariseorum ac principum sacerdotum
repulisti: calcasti:
repercussisti:
obedire oportet deo magis quam hominibus.ac 5, 29
969 Hoc enim quod apostolos dixisse narrat beatus lucas: te praecipue qui praecipuus eras:
retulisse uerisimillimum est.
970 Quid ergo respondebis christiani
exercitus praestantissime aquilifer:
Id nimirum quod apud loannem magister tuus dixit aeternus:
Cum uenit spiritus ille ueritatis: ille
nos docuit omnem ueritatem.Jn 16, 13
971 Ille inquam posteaquam ad nos descendit arguit mundum de peccato
et de iusticia et de iudicio. de ueritate
testimonium perhibuit ille in cordibus: nos in
uocibus.
972 Ille inspirando: nos insonando: ille denique (ut dixit sapiens) domini spiritus repleuit orbem terrarum:Sg 1, 7 qui nostra corda solidauit ut mundi potestatibus contra ire
auderemus.
973 Haec petrus de altero
spiritus sancti miraculo potuit respondisse.
974 quid illud tertium? quale fuit donum cum
omnes apostoli erudiente spiritu sancto singularum linguarum scientiam
exactissimam et dialecton perceperunt: cum nunc
facilius quiuis iudicet posse cunctas artes ingenuas se consequi quam unius
linguae non admodum perfectam cognitionem: at illis
in momento temporis nec suauitas linguae graecae:
nec latinae grauitas: ac prostremo omnium linguarum
idiomata non defuerunt: qui in sua lingua uix
expedite loquebantur.
975 Quis piscatoris linguam impeditam antea expediuit tanta facundia
et discapedinauit? quis in ore prius balbutiente ac
poene muto tam uarios sonos omnium gentium: ac
populorum ueluti concentus miscuit?
976 quis linguam hesitantem quasi tibiam fecit multiforatilem licet
uno spiritu animatam: tamen omnibus modis omnibus in
terris personantem?
977 Laudatur.
M. Tullius
quod suae ubertatis alueum in duas linguas graecam ac romanam diuidere
potuerit: cum spiritus sanctus in illis
apostolorum constrictis antea faucibus non unam aut duas: nec multis annis aut mensibus: sed uno
momento omnes simul linguas quasi fontem omnium aquarum oceanum esse
uoluerit.
978 Quid illud quartum: quod spiritus sanctus
efficiebat ut non tantum apostoli omnium gentium singulam quamque linguam
absolute intelligerent uel eloquerentur: uerum etiam
ut hebraice loquentes a diuersarum nationum auditoribus intelligerentur: et suo quisque ipsos uti idiomate putaret?
979 unde etiam auditores hoc obstupescentes dicebant:
nonne hi omnes qui loquuntur galilaei sunt: et quomodo nos audiuimus uinusquisque linguam nostram in
qua nati sumus?ac 2, 7
980 Quid hoc miraculo mirabilius? quo fiebat
ut omnium uoces et perciperent et pronunciarent apostoli utque uerba eorum
quocunque idiomate ederentur ab omnibus audientibus licet sermone
distantibus seque inuicem minus intelligentibus aeque intelligerentur?
981 Quid loquar de quinto? quid de
centesimo? quid de milesimo?
982 Ingerunt se agminatim infinita caterua uirtutum sancti spiritus: quas uelut in crassa nebula uidet mentis humanae
acies inualida rapidissimo coruscamine intermicare.
983 Quanta igitur multitudo eorum erit quae ignoramus: cum tanta sit eorum quae imbecillitas attingit
nostra et assequitur?
984 Quanuis a uia proposita uidear diuertisse:
siquis tamen quae in hac sectione Aratoris continentur attente inspexerit: nihil me extra rem dixisse inueniet.
985 (Quibus scilicet
apostolis:) calor id est ignis effectus pro causa:
imbuit id est erudiit ora scilicet ad loquendum
omnibus linguis expedite et copiose:
igne magistro id est igne
docente omnia necessaria ad salutem humani generis catholicaeque ecclesiae
regimen ut diximus.
986 In significatione enim ignem senserunt corpora cum sonitu: Verum igne inuisibili et uoce sine sonitu
apostolorum docta sunt corda.
987 Nec putes ignem illum eiusmodi habuisse calorem ut cremaret.
calor ille mitis fuit suauis
et amoenus.
988 Hinc in sermone de plagis
Augus.
Ipse ignis purgauit potius quam cremauit:
et super linguas refrigerio sanctificationis insedit: quia ipse flammas in camino restinxit. Nouit enim spiritus sanctus ignem facere
amoenum qui reddidit amoenatum rorante flamma caminum: quique sanctificat patres: et nobis facit loqui coelestia
piscatores et paulo postidem Delectat inquit conuenientes ex omni saeculo nationes apostolorum
linguas attendere: et omnes sua labia
recognoscere quia spiritus sanctus de diuersis nouit facere unitatem
qui apostolos fecit toti saeculo concordantes.
989 Oportebat enim ut qui omnibus erant praedicaturi regnum
coelorum: omnium linguas gaudere facerent
nationum.
990 Siquis autem scire uelit utrum ille fuerit uerus ignis et
naturalis: an similitudo ignis in aliqua materia
ad hoc parati: et utrum fuerit uera columba apparens
supra[21r] christum baptizatum: et an fuerit uera nubis
in tansfiguratione: is non ignoret diuum thomam super ea quando ne sibi
non constare: ut alios theologos omittam. sed ut quod sentio dicam:
potior mihi ueriorque ea uidetur sententia quam ille: et
cum illo complusculi doctores in primo
senten. dis.
xvi. sequuntur:
quam huic contraria in tertia parte
comprobata ab eodem in opere maturiore.
991 Nam beatus lucas
descendit inquit spiritus sanctus sicut columba in ipsum.Lc 3, 22 Qua dictione scilicet sicut: non naturae
ueritatem sed similitudinem uidetur notare Euangeliographus.
992 nec ibi propterea falsitas fictioue fuit:
cum non naturae sed figurae ueritas tamen extiterit.
993 Ille ergo ignis columbaue ubi domini imperio functa sunt aut in
praeiacentem materiam abierunt: aut quo ea suus
opifex ire imperauit.
994 Quis enim mortalis quantumuis ingenii laude pollens queat minimum
diuini opificii opus digne contemplari?
995 Ignis autem spiritus sancti semptemplicem gratiam in corda
apostolorum infudit ipsius septem charismata signans ignis naturae
quodammodo congruentia.
996 Nam timor superbos deiicit: emollit
rigidos pietas: caligantes scientia illuminat: Restringit diffluentes consilium: consolidat timidos fortitudo: clarificat
eruginosos intellectus: et deorsum spectantes sursum
erigit sapientia: quae omnia ignis naturae
singulatim conuenire ostenderem: ni me longius a
proposita interpraetatione dulcis hic amor abduceret.
997 Illud etiam dicere omittam quod
Bernardus refert:
ideo spiritum sanctum in linguis igneis uenisse ut linguis
ominum gentium uerba ignea loquerentur: et
legem igneam hoc est amor praedicarent.BERNARD. CLAR. serm. Pentec. 1, 2
998 (Imbuit calor) id
est erudiit docuit.
999 (Dictis.) et seges
populosa id est copia abundans metaphorice. nam in populo et segete abudantia est.
Linguarum scilicet
diuersarum:
exit scilicet per os
apostolorum:
dictis scilicet uerbis:
fluentibus scilicet ubertim
et copiose. Nam ceperunt apostoli loqui uariis
linguis: quod signum erat plenitudinis. plenum enim uas erumpit:
et ignis in sinu non potest occultari.
1000 (Non litera.) Non fuerunt apostoli docti omnes linguas: sicut is qui arte linguam aliquam discit. Nam prius cognoscit literas eius linguae quam uult
discere: postea legit:
intelligit: ac postremo loquitur et sonat.
1001 non ita apostoli qui sola fide in momento ex plenitudine spiritus
sancti omnes linguas didicerunt.
1002 Hoc ergo ait.
Non litera gessit officium
id est praebuit ministerium scilicet apostolis omnes linguas cognoscendi: sicut nos cum linguam aliquam discimus:
non uena scilicet illa copia
loquendi apostolorum quasi uena fluens:
stillauit id est fluxit
ab ore ingenii scilicet
docentis: hoc est ubertas oris apstolici non
processit ab ore ingenii magistralis:
nec cera id est liber et
charta quia ueteres in ceratis tabulis scribebant:
signauit id est monstrauit
scilicet apsotolis:
loquelas id est idiomata et
linguas egregias.
sola fides scilicet
apostolorum fuit doctrina id
est scientia apostolis.
1003 hoc est sola fide a spiritu sancto omnes linguas consecuti
sunt: et scientiam habuerunt: non legendo libros aut laborando ut nos discimus qui longius
promouisse credimus si duas linguas per aetatem integram nanciscamur graecam
scilicet ac latinam.
1004 Et enim latinam discimus: quia turpe
putamus eam linguam ignorare: cuius communione
diuisae linguae orbis christiani concorditer sonant:
fitque latinitatis participatu ut babylonica cesset confusio: et omnium christianarum gentium unum sit labium.
1005 Cum enim in nostrae religionis hominibus:
tot sint uariarum gentium sermones: et tanta
loquendi diuersitas: ut externus alieno pene non sit
hominis uice: linguae latinae concors sonus
discordiam uocum tollit: efficitque ut in longinquis
nati regionibus eiusdem ciues urbis uideantur.
1006 At graecam latinae iungimus: quod uidemus
nullo pacto fieri posse quenquam satis excultum latinis literis: ubi graecas ignorauerit.
Sed nec disciplinas liberales absolute tenere: nec
philosophiam (quae graecorum est) plene intelligere sermonis graeci rudis
onnino quisquam poterit.
1007 Quod enim Vitruuius
dixit harmoniam esse musicam litteratura obscura et difficili: maxime quidem quibus graecae litterae non sunt
notae: quod necesse sit eam explicanti graecis
uerbis uti: quod nonnulla eorum quibus musica
constat: latinas non sunt appellationes: id profecto de Astronomia ac de caeteris dici
debere affirmabit quisquis Cyclos
polos
arctos et caeterarum artium uocabula
graecis dictionibus enunciari considerarit.
1008 Sed dicunt opici omnia habemus in latinum sermonem uersa. habemus commentatores: qui
nobis cuncta Aristotelis
explanant.
1009 Quo igitur pacto (ut hoc uelut specimen proponam) non intellexit
diuus Thomas: non osma: non caeteri interpretes, illud
in.ii.Ethicorum:
Quo circa (inquit) oportet: cum quis
medium assequi uult: ante omnia longius
abire a magis contrario. Vt calypso monebat dicens: Extra fumum et fluctum nauem adige.ARIST. Eth. Nic., 2, 9, 3
1010 at id calypso non dicit
apud homerum:
nec commentatores latini quicquam ueri dicunt: cum
summus philosophus usus
fuerit imagine prouerbiali non ignota graecis: quam
homerus
odyss. Vii.
scyllae
italicae et charybdis
siculae periculum multis uerbis
describens. facit circem monentem Vlyxem: ut ad scyllam potius inflectat cursum quam ad
charybdim propterea quod
praestet sex e sociis desiderari extinctos in scyllae scopulo quam pariter omnes interire globis undarum
fumigantibus absorptos: quos excitet charybdis fluctuum elisione ultro
citroque concurrentium.
1011 Vt ergo ulyxes monetur
inter scyllam et charybdi nauigare ita ut e duobus
periclis: id quod est leuius: eligat: et magis in eam uergat partem: ubi minus sit iacturae:
ita aristoteles monet. ut magis id uitium fugiamus: quod ipsi medio magis sit oppositum: cum
extremorum altero magis: altero minus peccetur: maiorque in uno quam in altero sit iactura.
1012 Nec te conturbet: quod eum uersum: quem citat Aristoteles: apud homerum non dicat circe: cum eo mox ad nauis
gubernatorem Vlyxes utpote a circe admonitus:
utatur.
tutu men capnu caicymatos ectos eerge nea.HOM. Od., 12, 219 recte ergo non calypso sed
circe scripsit Argyropylus:
cum nec calypso id dixerit: nec ad eam attinere eorum periculorum admonitio
potuerit: quae iam Vlysses euasisset: ut planum est ei
quae homerum uidit.
1013 Aut ergo codex: ubi est calypso: mendosus
est: aut philosophi memoria uacillauit.
1014 sed (quanquam non inutiliter ut arbitror:
diuertimus) si hac excederemus: numquam esset
finis.
1015 propositum repetamus.
1016 igitur subdit:
et materies opulenta id est
abundans:
uerbi: id est loquendi scilicet fuit datum id est donum:
coeleste id est spiritus
sancti.
1017
noua origo id est nouum
principium.
uocis id est loquendi: quae scilicet uox id est locutio:
numerosa id est multiplex.
1018 (et una) scilicet
uox sufficit scilicet
apostolis:
loqui id est ad loquendum: syntaxis graeca id est disertis id est cum disertis ex toto orbe.
1019 habebat hanc uim sermo apostolicus ut cum diuersarum gentium
auditores essent: unusquisque secundum linguam suam
unius sermonis ab apostolo prolati susciperet auditum et caperet
intellectum.
1020 (dudum) scire
conuenit illud geneseos si haec uolu[21v]mus intelligere. est autem huiuscemodi: cum noe iustus
ac uerus dei cultor meruisset per arcam a uastatione diluuii cum coniuge ac
tribus filiis totidemque nuribus suis liberari: non
longo interiecto tempore quomodo linguarum diuersitas nata sit narrat
moses.
Et eratGn 11, 1-4 inquit omnis terra labium unum et uox una omnibus: et factum est cum mouerentur ipsi ab oriente, inuenerunt
campum in terra sennaar: et habitauerunt
ibi. et dixit homo proximo suo: uenite edificemus nobismetipsis ciuitatem
et turrim cuius caput eat usque ad coelum:
et faciamus nobis nomen antequam dispergamur in faciem omnis
terrae.Gn 11, 1-4
1021 sed ut subiungit mox propheta: dispersit eos dominus
confundens linguam eorum ita ut se inuicem non intelligerent: atque ita sublato loquendi seque inuicem tractandi
commercio destiterunt ab aedificatione ciuitatis et turris.
1022 Propter hoc locus ille unde coepit gentium dispersio: dictus est confusio.
1023 Nam ut inquit augustinus in sextodecimo libro de
ciuitate dei:
ista ciuitas quae appellata est confusio:
ipsa est babylon: cuius mirabilis constructio gentium etiam
historia comendatur.
Babylon quippe confusio interpretatur:
AVG. civ., 16, 4 cuius nembroth gigantem
fuisse conditorem: ut ibi tanquam in metropoli esset
regni habitaculum: breuiter et obscure paulo
superius innuit idem Moses.
1024 Ex illis igitur tribus hominibus noe filiis . Lxx. tres uel potius ut ratio declaratura est .Ixxii. gentes totidemque linguae per
terras esse coeperunt: quae crescendo et insulas
impleuerunt: quamuis numerus gentium auctus est
multo amplius quam linguarum.
1026 sed quaeret aliquis si una erat lingua ante diluuium et post
cataclysmum quoque una quae dicebatur non romana non graeca: sed humana tantum quia uniuersum hominum genus
illa utebatur: utrum illa in aliqua gente manserit
quae erat humana et communis omnibus.
1027 Profecto auguus.
li. xvi. de ciuitate dei: illam in
hebreis mansisse putat:
Cum quaeriturAVG. civ., 16, 11, 2 inquit in diuisione linguarum ubi lingua illa remanere potuerit quae
fuit ante communis: quae sine ulla
dubitatione non ibi remansit. ubi fuit illa
poena quae est facta mutatione linguarum:
quid aliud occurrit nisi quod in huiusmodi gente remansit a cuius
nomine nomen accepit? et hoc iusticiae
gentis huius non paruum apparuisse uestigium: quod cum aliae gentes plecterentur mutatione
linguarum: ad istam non peruenit tale
supplicium?AVG. civ., 16, 11, 2
et certe una est hebrea
gens ex heber propagata usque
ad abraamAVG. civ., 16, 11, 3 et. c.
1028 Nonnunquam allego saltuatim authores ne longior sim.
1029 Sed quid de hoc sit sentiendum ex mea sententia: utrum scilicet ab heber
hebrea lingua uel hebrei dicantur
supra ostendi. Occurrit autem ambiguitas quam citat
Augustinus
super genesin: quo
pacto uidelicet potuit illorum esse hominum tanta stoliditas ut crederent se
aedificaturum ciuitatem et turrim usque in coelum.
Si seAVG. quaest. hept., 21 inquit augus.
hoc posse crediderunt nimium stulta audacia et impietas
deprehenditur et quia ob hoc dei uindicta secuta est ut eorum
linguae diuiderentur: non absurde hoc
cogitasse creduntur.AVG. quaest. hept., 21
1030 Sed quid factura fuerat humana et uana insolentia? quae et si quantumlibet in coelum aduersus deum
altitudinem molis extolleret: quando montes
transcenderet excelsos? quando spacium
nebulosi aeris huius euaderet? Quid denique
noceret deo quantacunque uel spiritualis uel corporalis elatio? Tutam ueramque in coelum uiam molitur
humilitas sursum leuans cor ad dominum non contra dominum: ut idem ait.
1031 unde liquidus iam patet sensus horum uerborum. Nam dispersio linguarum est facta in turre: sed quod dispersit superbia: recolligit
humilitas. in superbia babylonica confusio fit linguarum: in humilitate apostolica redit concordia
sermonis: unum quod labium omnium gentium
efficit ut. (dudum) id est paruo tempore praeterito:
cum arca scilicet noe:
uetus scilicet post illud
tempus transactum et cataclysmum uetustescens:
cum superasset id est
uicisset aquas aequoris id
est aquas profundas diluuii instar aequoris:
maligni id est superbi:
uoluere pro uoluerunt:
proferre id est erigere
suam turrim:
in coelum id est usque in
coelum quibus scilicet
hominibus malignis conuenientibus ad aedificationem turris:
corda impia id est ipsae
cogitationes cordium impiorum et contra deum bellantium:
secuere pro secuerunt id est
diuiserunt:
modos sermonum id est
idiomata uaria per duos et. Ixx. modos ut diximus.
1032 confudit enim linguas eorum deus ne se inuicem intelligerent ob
cogitationes illas superbas quibus credebant se posse turrim producere usque
in coelum.
1033 quia ergo ob superbas cogitationes allata fuit a deo poena
confusionis: ideo ipsa corda impia secuerunt modos loquendi: quia in poenam illorum sectio illorum et confusio
facta est.
1034 et ideo subdit et affectus id est superbum desiderium:
perit id est extinctum est
scilicet a deo:
sociis id est in sociis
superbis scilicet adeo
ut crederent se turrim prolaturos in coelum:
cum uoce id est cum
lingua.
1035 nam posteaquam alter alteri loquebantur nec se intelligebant
affectio et desiderium turris erigendae cessauit:
cum effectus stolidissimi nulla appareret uia.
1036 dicit autem turrim ut augus. ait.
xvi. de ciui. dei: uel quia una erat turris
quam praecipue moliebantur inter alias: uel quia
plures quae per numerum singularem ita significatae sunt: ut dicitur milies et intelliguntur millia millium: ut rana et locusta et intelligitur multitudo
ranarum et locustarum in plagis quibus aegyptii percussi sunt per moysen.
1037 (Confusio) linguae fuit
tunc id est in tempore quo aedificabatur turris:
gente id est in gente consimili scilicet in superbia
et impietate.
nunc id est in tempore quo
spiritus sanctus missus est ad apostolos:
est una pluribus scilicet
diuersarum nationum eo modo quo dixi:
habitura scilicet una
lingua:
concordes sonos id est
congruentes uoces: non differentes sicut in turri:
quoniam gaudet scilicet
lingua una:
imagine scilicet
pulchritudine imaginis et humilitate:
ecclesiae id est
congregationis fidelium:
uenientis scilicet in
mundum: hoc est ecclesiae premigeniae et tunc
nascentis in orbe. uel aliter cata prosopopoiian: lingua una id est unita in apostolis:
gaudet imagine id est
simi[22r]litudine scilicet linguarum ecclesiae uenientis scilicet quae similitudo repperitur in
ecclesia ueniente in mundum.
1038 Nam ante omnis lingua et locutio erat una et communis et
similis: quae similitudo sublata est ad turrim
ob superbiam hominum: at nunc ob humilitatem
apostolorum (quia contraria contrariis curantur) redit imago et similitudo
linguarum.
1039 quia ergo lingua olim una nunc redit una:
ipsa uidebatur gaudere: sese quasi restitutam uidens
in pristinum statum et in antiquam illam imaginem ac similitudinem: a qua fuisset perturbata et deiecta per impietatem
mortalium.
1040 Nam ad turrim illam babylonicam Coeperunt homines declinare ad
cultum multorum deorum dimisso unius ac ueri dei cultu: unde et unam linguam amiserunt in poenam tantae impietatis.
1041 At nunc reuocandi per apostolos ad religionem unius dei unam
linguam audierunt.
1042 (Pluribus) autem
uel auditoribus diuersarum gentium: uel pluribus scilicet linguis:
est una lingua. et foecunda scilicet lingua id est multiplex et numerosa:
fit redux: id est reducitur in antiquam unitatem et similitudinem et
imaginem:
modestis id est a modestis
pace hoc est ab
apostolis modestis et pacificis: sicut olim lingua
fuit diuisa ad turrim babylonicam a superbis et bellantibus aut bellare
parantibus cum deo. et ita contraria contrariis
remedium afferunt.
1043 (Modestis) autem
scilicet humilibus. nam ea uirtus scilicet modestia
dicitur ab antiquis: quam nostri authores et sacri
humilitatem uocant.
1044 (et ordo) humilis
scilicet apostolorum recolligit: id est repetit scilicet
uinculum linguarum:
quod unius linguae
uinculum:
sparsere id est diuisere
secuerunt:
uiri tumidi id est superbi
ad turrim babylonicam: distributis linguis per duas
et .Ixx. gentes ac duas et
.Ixx. linguas ut
diximus.
1045 Hinc etiam puto non sine diuino numine ad interpretationem sacrae
scripturae duos et .Ixx.
intepretes fuisse in aegypto
assumptos a ptolemaeo rege.
1046 dicit autem recolligit sumpta metaphora ab his qui grana spargunt quae alii
recolligunt. Nam linguae erant simul in una
lingua id est hebrea ut augus. arbitratur: has sparserunt
et diuiserunt superbi in .lxxii. linguas: quas humiles apostoli
recollegerunt et in unam reduxerunt: ac fortassis
hebrea lingua utentes ab omnibus intelligebantur: ut
ante turrim hebrea homines utebantur: et omnes
intelligebant e diuersoque intelligebantur ab omnibus.
1047 (Res Maxima:) reddit rationem cur spiritus sanctus apparuit
apostolis in specie ignis in die pentecoste: et in
fluuio iordanis cum dominus
baptizatus est narrante matthaeo uisus est in specie columbae.
1048 Verum inquit rei maximae maximique mysterii causam dare tum
potero cum ipse spiritus sanctus sua dona et suum ignem mihi dederit: quo illustrante facile utrunque patebit. post inuocationem spiritus sancti ait in
baptismate ideo in specie columbae apparuisse Spiritum sanctum: quia Spiritus sanctus baptizatis dat
simplicitatem: quam prae se fert columba auis. unde innocentes bonos simplices columbis
comparamus. unde luue.
dat ueniam coruis: uexat censura
columbas.IVV. 2, 63 Vnde etiam apud matthaeum legimus Estote prudentes sicut serpentes:
simplices sicut columbae.Mt 10, 16 Vt enim serpens per angustias se coarctans ueteri tunica exutus
innouatur: ita per baptismatis regenerationem
ingrediens ueterem exuit hominem: columbae
simplicitatem induit deposito serpentis indusio.
1049 Ideo autem in specie ignis cum uenit ad apostolos: spiritus sanctus conspectus est: quia uolens illos esse doctores ac magistros omnium gentium
idoneos: non solum docuit eos cunctas linguas: cognitionemque necessariam abunde illis tribuit: uerum etiam corda eorum inflammauit amore diuino
ut non essent frigidi aut tepidi in docendo sed feruentes et flammei pulso
ignauiae tepore: amotoque inertiae frigore Foris
ergo spiritus sanctus in igne expressit id quod intus gerebat: quia uult doctores suos esse ignitos. Vnde in.
eccl. legimus de
helia zelo diuini amoris
succenso:
Surrexit helias quasi
ignis: et uerba eius quasi facula
ardebant: Idem quoque Helias ut in libris regum tradit sacra historia: assumptus est curru igneo et in paradisum
translatus.
1050 Recte ergo diuus
Gregorius in homilia pentecostes:
in linguis inquit igneis apparuit spiritus sanctus ut linguas
igneas doctores habeant: dumque deum amando
praedicant ut corda audientium inflamment.
Nam ociosus est sermo docentis: si praebere
non ualet incendium amoris.GREG. M. in euang., 30, 5
1051 Nec horatius absurde format (inquit) natura prius nos intus ad omnem fortunarum
habitum: iuuat aut impellit ad iram: post effert animi motus interprete
lingua.
HOR. ars, 108-110
1052 Si ergo magister ueritatis uult me ardere igni spiritus diuini: et coelesti amore flagrare: ipse prius ardeat necesse est. Quod si
ille iacet dormit: stertit:
caret affectu et igne: auditor quoque frigescat
necessum est has duas et ignis et columbae figuras uim spiritus sancti
notantes Arator hic explicat: cum ait (Res maxima) id est maximum mysterium:
cogit scilicet me ait
Arator:
non reticere diu id est
diuturno tempore sed statim declarare et efari:
quid sit id est quae causa
sit:
quod id est ob quam spiritus almus id est
sanctus:
his scilicet apostolis:
datur scilicet in die
pentecostes:
in flamma id est in specie
ignis et flammae ut diximus: et scilicet datur
columba id est in
columba hoc est in similitudine columbae:
ab amne: scilicet fluuio
iordanis: hoc est ab illo loco
spiritus sanctus uisus est in figura columbae cum dominus batipzatus fuit ut
Mattheus et
Lucas narrant.
1053
Quod
. idest. quam causam et
rationem cur spiritus sanctus in his figuris uisus est:
tum canam id est dicam et
declarabo:
rite id est recte uel
secundum ritum congruentem:
et soluam promissa debita
scilicet iam a principio huius operis: cum Arator promisit se declaraturum non solum
historiam apostolicam sed etiam latentia mysteria:
Alternis reserabo modis quod littera pandit et res siqua mihi
mystica corde datur.ARATOR ad Vigil., 21-22 Hoc ergo quod Arator promisit
in principio est debitum: propterea quod bonus uir
debet praestare quod nudo uerbo promittit et citra stipulationem spondet: Et non minus obligatur iustus uerbo quam
tabellionis contestatione inius[22v]tus.
1054 ideo ait (tunc rite
canam:) et scilicet tunc soluam promissa debita quasi creditori
legenti (per metaphoram) soluam: id est praestabo:
si ferat id est afferat
scilicet menti meae spiritus sanctus:
sua dona id est gratiam suam
et illuminationem.
1055
haec signa sunt duo: figurae scilicet duplicis in qua
spiritus sanctus uisus est: scilicet columbae et
ignis:
ut sit simplicitas scilicet
in habente spiritum sanctum: quam simplicitatem:
ales id est auis scilicet
columba:
congrua id est conueniens
cum re quam signat:
diligit. quia columba diligit simplicitatem et innocentiam quam dat
spiritus sanctus iis supra quos descendit. bene ergo
columba est signum simplicitatis quam amat: cum fit
auis innocua et rostro et motu et actibus simplicitatem ostendens. At contra coruus rapax uiolentusque rapacitatis
uiolentiaeque signum est: ut uulpes astuta
astutiae: merito spiritus sanctus in hac specie
apparuit.
1056 (Quae nec.) ordo est et sensus:
pariter idest simul cum
simplicitate columbae:
fit scilicet in habente
spiritum sanctum et accipiente:
fides succensa id est
inflammata igne amoris diuini ideo in specie ignis spiritus sanctus
apparuit: et est secunda figura et secundum
signum:
quae scilicet fides nec tarda id est non pigra non
iners non frigida:
nec gerat tepores id est
tepiditatem uel frigoris ignauiam a uicino. nam
tepidi sunt nec calidi nec frigidi. hi autem sunt
inertes ignaui torpentes et nequaquam apti ad docendum: ideo subdit:
sine igne id est sine
inflammatione:
dogmatis id est decreti
diuini. scilicet hoc est legis diuinae et
euangelicae.
1057 Nec mireris: quod illa negatio nec bis repetitur. hoc enim frequenter ostendemus inueniri apud
Aratorem breuitatis perquam
studiosum.
1058 (ibi) scilicet in
specie columbae apparens spiritus sanctus:
destinat id est decernit:
unanimes id est concordes
christianos scilicet undis
scilicet baptismatis: quibus regenerati sunt filli
dei: ac per hoc omnes fratres quorum unus est
pater in coelis.
1059 Quamuis autem fratres natura dicantur ut petrus frater andreae: et loannes
iacobi: et iudas
alterius iacobi: aut aliter fratres appellentur qui sunt eiusdem
gentis ut israelitae: aut cognatione ut qui fratres domini uel mariae deiperae uocabantur: aut affectu quoque carnali ut ex uno adam protoplasto cuncti nati: tamen
maxime fratres sunt quos baptismatis palingenesia hoc est regeneratio facit
germanos unius parentis uere ac propriissime germina.
1060 (Hic) id est in
specie ignis apparens spiritus sanctus.
iubet scilicet apostolos:
docentes id est doctores ac
magistros omnium gentium:
flagrare id est ardere:
ore scilicet ignito sicut
spiritus sanctus in ignis specie supra ipsos apparuit.
1061
Mentibus scilicet
apostolorum:
instat amor id est
sollicitat incumbit ut amore diuini gregis feruide et ardenter doceant.
ardor id est calor
docendi:
aestuat id est ardet:
Sermonibus scilicet
apostolorum et doctrina ut supra diximus. unde
doctor ueritatis apud lucam
Euange.
Ignem ueni mittere in terram: et quid
uolo nisi ut accendatur?Lc 12, 49 Nam ignis spiritus sancti ardens in sermonibus apostolorum ignescebat
in cordibus fidelium.
1062 Cum autem sint. iiii. per charitatem diligenda: deus: anima: proximus: et corpus proximi:
manifestum est in una dilectione cuncta bona contineri.
sicut (inquit Gregorius)
multi arboris rami ex una radice prodeunt: sic multae uirtutes ex una charitate generantur. unde apostolus
in prima ad timot. epistola
Finis inquit praecepti est charitas.1 Tm 1, 5
1063 Ergo non immerito dixit poeta:
amor infusus in corda
apostolorum instat et urget
apostolos ut omnes homines lucrifaciant: seque
periculis et tormentis exponant pro animarum salute sicut iesus quoque magister apud loannem Euange. praeceperat:
Hoc est praeceptum meum ut diligatis inuicem sicut dilexi uos. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut
animam suam ponat quis pro amicis suis.Jn 15, 12-13
1064 Illud autem non est mittendum: quod
diuus thomas in tertia parte refert de specie columbae: in qua spiritus sanctus uisus est. Nam sicut septem spiritus munera ad septem ignis
uires supra referebamus: quibus consentiunt dona
illa scilicet sapientia: scientia: consilium: Intellectus: pietas: fortitudo: timor: ita quoque diuus thomas naturam columbae
quodammodo septemplicem accommodat septem spiritus sancti donis paulo ante
memoratis. ob quam silitudinem congruentem
muneribus spiritus sancti affirmat ille in specie columbae ipsum uisum
fuisse.
1065 solet autem columba ad aquas sedere: in
quibus et accipitris umbram uidet: et mergitur
hostem facile euadens: quae columbae cautio primum
spiritus sancti munus designat. Nam quisque
sapientiae donum diuinitus accepit: fluentis diuinae
scripturae libenter adherens uidet in illis incursus: dolos atque insidias potestatis contrariae. Illis etiam mersus hostem diabolum facillime uitat.
1066 Eligit quoque eadem auis grana potiora notans scientiae donum: quo tunc uiri sancti fruuntur: cum optimas quasque sententias sano sensu ac minime contorto
percipientes spiritali cibo nutriuntur. Vel pascitur
granis non autem carnibus ales mittissima ostendens spiritu sancto afflatos
carnes detractionis fugere: pasci uero libentissime
granis uirtutum ac bonorum exemplorum.
1067 At etiam alienos dicitur pullos pascere columba donum consilii
prae se ferens secundum: illud apostoli in prima ad the. epistula
facti sumus inquit in medio uestri tanquam si nutrix foueat
filios suos.1 Th 2, 7 Multos enim facinorosos tanquam daemoniarchae pullos in bonum uertunt
praestantes coelesti consilio: quos deinde pabulo
diuinarum litterarum: ac propositis alunt operum
imitabilium pascuis
1068 quid autem rostrum illud mansuetum et ad lacerandum minime aptum
aliud significat quam donum intellectus: quod qui
habent nec more haereticorum sacrae scripturae lacerant sensus
detorquentue: nec subdolis interpretationibus
peruertunt:
1069 Iam uero felle carere columbam: pietate
abundare: et omni odii atque irae amaritudine
carere est.
1070 Nidificare in petra est in rebus aduersis fortitudinis munere
ponere nidum et spem et refugium in christo qui petra est firmissima et
quibusuis tormentis uel mortis periculis cedere nescia. Quocirca in canticis:
surge inquit sponsus amica mea speciosa mea et ueni columba mea
in foraminibus petrae.Ct 2, 13-14 Habet enim Christus qui petra est: foramina
illa et quinque uulnera praeclari triumphi decora et insignia: in quibus inquietus antea animus id est
mutabiliter conquiescit.
1071 Denique non cantat sed gemit columba donum timoris significans. quo re[23r]ferti homines pii lachrymarum fontibus
rigantur peccata gemitibus et singultibus diluentes.
Ita enim Esaias
RugiemusEs 59, 11 inquit quasi ursi omnes: et quasi columbae
meditanter gememus.Es 59, 11
Paulus quoque ad Romanos scribens:
Ipse spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus
inenarrabilibus.Rm 8, 26 Nec uidetur dissimilis ratio: cum spiritus
sanctus in christi metamorphosi in specie nubis, apparuit denotans scilicet
abundantiam lachrymarum. Nam spiritus domini ferebatur super aquas:Gn 1, 2 Et psalmographus quoque flabitPs 147, 7 inquit spiritus eius et fluent aquae.Ps 147, 7 sicut enim aduentu austri in imbres nubes pluuia grauatae
resoluuntur: sic spiritu sancto accedente
propius atque ingrediente mentes pias lachrymae funduntur uberrimae. Hinc in canticis legimus surge aquilo et ueni auster: perfla
hortum meum et fluant aromata illius:Ct 4, 16 hoc est suaue olentissimae lachrymae.
Caeterum quid sit de felle columbae dicendum suo in loco hoc est in. xvi. huius primi libri
sectione aperiam
1072 (Hos etiam. ) In.
ii.capite narrat
lucas nonnullos
obstupuisse tam multiplicem in singulis apostolis locutionem. Aliquos uero impios scilicet et irreligiosos per
irrisionem dixisse:
quia musto pleni sunt isti.ac 2, 13 Et quamuis hi irrisores mentiebantur: cum
dicerent apostolos esse ebrios: quos confutans
petrus dixit non sicut uos existimatis: hi ebrii
sunt. cum sit hora diei tertia ac 2, 15 quasi uellet dicere eos adhuc nihil edisse aut bibisse cum hora
tertia nemo ederet biberetue: alia tamen ratione
uerum dixerunt: id est typice intelligendo et
mystice uerba eorum. quia non uino ueteri quod in
nuptiis ecclesiae defecit: sed musto gratiae
spiritualis erant iam pleni. Iam enim uinum nouum in
utres nouos uenerat: cum apostoli non in literae
uetustate sed in nouitate spiritus dei magnalia resonarent.
1073 Hinc dixit psalmographus uaticinans de apostolis:
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et
torrente uoluptatis tuae potabis eos.Ps 35, 9-10 Vt autem Temulenti spernunt obprobria et irrisiones: nec periculis nec ullis dispendiis mouentur: sic apostoli amore diuino ebrii nullis damnis: nullis persecutionibus subsannationibusue quatiebantur. Immo uero ibant gaudentes a conspectu consilii: quoniam digni habiti sunt pro nomine lesu contumeliam pati.
QuisRm 8, 35-37 (inquit paulus
ad romanos scribens) nos separabit a charitate christi?
Tribulatio: an angustia: an persecutio: an
fames: an nuditas: an periculum: an gladius? Sicut scriptum est quia propter te
mortificamur tota die. aestimati sumus sicut
oues occisionis. sed in his omnibus
superamus propter eum qui dilexit nos.Rm 8, 35-37
1074 (Error) scilicet
apostolos irridentium:
uerus scilicet si referatur
ad mysterium:
ait scilicet per irrisionem
hos scilicet apostolos
moueri musto id est uino
nouo scilicet ad loquendum uariis linguis:
quos scilicet apostolos:
doctrina ebria id est
inebrians actiue:
poli scilicet coeli hoc est
spiritus sancti:
compleuit fonte id est
abundantia:
recenti id est noua et
mustea.
1075 Sed dicet aliquis si error quomodo uerus? Si uerus quomodo error aut
mendacium?
Arator declarat:
uerus scilicet typica ratione et mystica: alioquin in sensu eorum error erat et mendacium. Nam cum dicebant apostolos esse musto plenos et
temulentos in sensu proprio errabant et mentiebantur: sed in sensu mystico uel typico et figuratiuo uerum dicebant. Contraria ergo diuersis relata uere insunt
eidem. Nam error fuit in sensu proprio: et tamen in sensu mystico uerus fuit ille error.
1076 Alludit autem poeta ad
illud quod mattheus
Marcus et Lucas salutiferum lesum dixisse commemorant:
Non mittunt uinum nouum in utres ueteres:
alioquin rumpuntur utres: et uinum
effunditur: et utres pereunt sed uinum
nouum in utres nouos mittunt: et ambo
conseruantur.Mt 9, 17 Quibus uerbis respondit Christus discipulis loannis dicentibus:
Quare nos et pharisaei
ieiunamus frequenter. discipuli autem tui
non ieiunant?Mt 9, 14 His ita per superbiam et calumniam interrogantibus cum multifariam
satisfecisset Christus: addidit quoque illud: non solent homines mittere uinum nouum hoc est
mustum: in utres ueteres id est non sunt
discipuli mei et apostoli spirituali ieiunio apti.
donec me assumpto spiritu sancto sint confirmati: et
nouae uitae mysteria non sunt committenda mentibus nondum innouatis: alioquin rumpuntur utres id est rudes mentes hoc
pati non possunt: et uinum effunditur hoc est ipsa
doctrina nihil prodest. et utres pereunt id est
mentes imbecillae pondere praeceptorum suffocantur.
1077 Atque ita utres appellat liberator noster allegorice apostolos: et uinum nouum id est mustum doctrinam spiritalem
et Euangelicam: quam rem totam innuit hic Arator nec sine horum intelligentia potest
sensus poetae hic ullo modo colligi.
1078 Alludit enim Arator ad
dicta Euangelica in quibus: per utres apostolos
intelligimus rudes adhuc et imperfectos: et necdum
innouatos intus spiritus sancti gratia: necdum
nouitate sensus reformatos: et per uinum nouum id
est mustum quod feruere et ebullire solet: feruorem
intelligimus fidei spei et charitatis: quem in die
pentecoste post domini ascensionem innouati apostoli acceperunt gratia
spiritali e doctrina coelesti redundantes. tali enim
musto noui utres id est innouati apostoli repleti sunt: et bulliebant feruescentes. Feruorem
musti utres ueteres sustinere nullo modo possunt quin rumpantur. At uter nouus perfacile.
1079 ideo subdit. (Noua uasa) id est apostoli innouati gratia
spiritus sancti et tanquam noui utres:
suscepere id est receperunt
scilicet a spiritu sancto:
nouum liquorem id est mustum
in eo sensu quem dixi.
nec corrumpuntur scilicet
apostoli bibentes de uite id
est de lege spiritali et euangelica.
quae scilicet lex Euangelica
et doctrina spiritalis:
christo cultore id est
agricolante allegorice hoc est instituente et docente:
dedit conuiuia id est epulas
spiritales:
nobis scilicet
Christianis.
nec corrumpuntur scilicet
apostoli acerbo scilicet
uino id est insuaui et immaturo:
quo scilicet uino
immaturo:
ueteres lacus scilicet utres
ueteres et uasa uetusta maduere scilicet maduerunt et plena fuerunt.
1080
Lacus inter reliquas significantias: uocamus uasa uel loca quae mustum continent praelo
ex uinaceis expressa. hinc metaphorice pro uasis uel
pro utri[23v]bus accipiuntur.
1081 Appellat autem hic poeta
ueteres lacus uel utres
ueteres ipsos apostolos anteaquam innouarentur gratia spiritus sancti: Vnde et apostolus
exuite inquit ueterem hominem cum actibus suis: et induite nouum hominemCol 3, 9-10 etc
1082 poterant ergo apostoli ante spiritus sancti aduentum ueteres
utres uocari preceptis legis et traditionibus adherentes maiorum. Sed posteaquam effecti sunt noui lacus et noui
utres nouum uinum acceperunt id est praecepta euangelica: eorum sinceritatem uino acerbo id est intelligentia ueteris
legis literali: quae insuauis et acerbae nequaquam
deprauantes corrumpentesue: sed dulcedinem
spiritualium uerborum inuiolatam custodientes: uel
aliter noua uasa susceperunt
nouum liquorem:
nec corrumpuntur scilicet
noua uasa hoc est ipsi
apostoli innouati:
acerbo scilicet liquore
phariseorum et iudaeorum qui imbuti saliuis ueteris legis
nouae gratiae praecepta respuebant: quique insipidis
scribarum et seniorum interpretationibus adherentes suauitatem spiritualium
uerborum percipere non ualebant. Ideo litera ut ait apostolus: occidit: spiritus
autem uiuificat2 Co 3, 6 id est facit spiritualiter intelligere.
1083 Scriptura enim sacra usque ad tempora christi: hoc est lex prophetae et psalmi haec omnia secundum literam quid
aliud sunt nisi aqua uel insipida uel acerba? sed
christus aquam (ut narrat loannes Euangilio.) in uinum
conuertit dum quae carnalia uidebantur secundum expositionem phariseorum: ipse
spiritualia ostendit: et superficiem literae plenam
uirtute coelesti uideri facit.
1084 christus enim in scripturis diuinis nondum manifestatus quasi
uinum in aqua latuit. Sed ubi spiritus. S. adueniens sensum eorum
aperuit ut arcana intelligerent: ipsos nouo uino
inebriauit: uelamen literae auferens sub cuius
adopertione christus latebat.
1085 Et secundum hanc sententiam expone:
(nec corrumpuntur) id
est deprauantur scilicet apostoli:
acerbo scilicet liquore id
est aqua insipida uel acerba anteaquam in uinum conuerteretur: nam racemus uel uua non matura continet aquam
acerbam: uel insipidam.
posteaquam uero matura est uua dulcescit:
quo scilicet liquore acerbo
lacus id est hydriae
illae sex secundum purificationem iudaeorum ut narrat loan.
maduere id est maduerunt et
plenae fuerunt. per .vi. lacus id est sex receptacula aquae ut ait
augus.
sex aetates intelligimus quarum fines statuuntur Adam:
Noe:
Abraam:
Dauid:
Transmigratio babylonis:
loannes baptista: Finis mundi. in singulis
aetatibus aliquid inuenies quod sapiat aquam acerbam uel insipidam si
literae tantum hoc est phariseorum
expositioni adhaerescas: aliquid etiam quod uinum
dulce sapiat si spiritum uiuificantem sequare.
1086 Verbi gratia in tertia aetate Abraam deo parens atque obediens pro filio offert arietem: qui hic discit obedientiam tantum patriarchae
sanctissimi: bibit aquam immaturam necdum
dulcescentem. Ast ubi in isaac christi deitatem: in ariete christi carnem intelligit:
mustum gustat et ex aqua uinum factum mirae suauitatis: et ita in aliis aetatibus licet percipere quae omitto ne sim
longior:
1087 dicit ergo nec
corrumpuntur scilicet apostoli acerbo liquore id est ex potione insipida et
aquea:
quo maduere lacus ueteres
cum a phariseis ita ad literam
explicabantur.
bibentes scilicet
apostoli:
de uite legis euangelicae:
quae dedit nobis christianis
conuiuia id est potum
conuiualem et suauissimum:
Vnde id est ex qua cultura
uitis id est sacrae scripturae: quae uitis ante
dabat aquam: et post christi culturam circa uitem
dedit uinum dulce:
rubent aquae id est mutant
colorem aquae candicantem in colorem rubeum uini:
significantes hoc quod diximus iam aliquoties:
quas scilicet aquas:
conuertit scilicet
christus: in nuptiis factis in chana galileae quibus non solum interfuit sed
quodam modo praefuit uirgo deipera.
et fecit scilicet christus
saporem tenuem id est
aqueum et insipidum sensum:
legis id est uitis illius
hoc est sacrae scripturae:
feruescere id est mutari in
saporem dulcem et musti feruentis in libris ecclesiae: cum scilicet ante in
libris synagogae non ebulliret non dulcesceret: sed
esset immitis insuauis et acerbus ille sapor hoc est ille sensus phariseorum et illa interpretatio.
1088 per allegoriam singula sunt intelligenda:
et epitheta sunt referenda non ad ea quae latent sub allegoriae uelamine: sed potius ad ea quae in superficie sonant.
1089 Ideo enim feruescere ait quia dixit apostolos musto plenos fuisse quod
feruet et ebullit: Et lacus: quia proprie
in lacus mustum praelo expressum statim funditur. et
ita in aliis quae omnia prudens lector per se facile intelliget.
1090 potes etiam accommodare epitheta rebus uelatis et mysticis ubi
uelata mysteria et uerba uelantia congruunt. ut
feruor charitatis congruit cum feruore musti: et ita
in aliis.
1091 Videtur autem poeta
acutissimus etiam alludere ad illud salutiferi lesu dictum apud loan.
Euan.
Ego sum uitis uera et pater meus agricola est.Jn 15, 1 Illud quoque non pretermittam: quod procul
dubio respexit arator ut uir
doctissimus et diuinarum literarum consultissimus:
1092 cum inquit nec
corrumpuntur acerbo liquore:
quo maduere ueteres lacus. Signat enim poeta historiam quam in exodo
Moses declarauit: et postea diuus
ambrosius in quodam
sermone repetiuit. Summa autem historiae
est huiuscemodi: Tulit moyses
israel de mari rubro:
ambulaueruntque tribus diebus per solitudinem: et
non inueniebant aquam: et uenerunt in marath: cuius loci
aquas ob amaritudinem bibere non poterant.
Marath enim amaritudo interpretatur: Has aquas
in dulcedinem uertit moses cum lignum
a domino monstratum in eas misisset:
Eratps. AMBR. serm., 19 inquit ambrosius
aqua delectabilis ad uisionem: Sed
sincera non erat ad saporem.ps. AMBR. serm., 19
1093 Aquam amaram legem esse arbitror ueteris testamenti: quae lex prius quam Cruce temperaretur domini: erat immitis. Iubebat enim
oculum pro oculo: dentem pro dente: et uelut austeris nullum misericordiae refrigerium porrigebat.
1094 At uero ubi Ligno Euangelicae passionis est temperata: statim Amaritudinem sua suauitate Commutans dulcem
se cunctis praestitit ad potandum.
Quam dulciaPs 118, 103 (inquit propheta) Faucibus meis eloquia tua super mel et Fauum ori meo.Ps 118, 103
1095 Vnde siquis inquit dominus[24r] te percusserit in maxillam prebe ei et
alteram.Mt 5, 39 ita austeritas legis Euangelii dulcedine temperata est. amara est enim legis litera sine crucis
mysterio. Quis non uidet dum modo aliqua ingenii
scintilla polleat: ad haec mosis et ambrosii uerba allusisse Aratorem: cum dixit acerbo liquore: cum ueteres lacus possimus quoque intelligere aquas illas
marath acerbas et insuaues? Sed haec uereor iam ne modum excesserint.
1096 Quis enim esset finis si uellem quoque ponderare illud uerbum
corrumpuntur: quod post illa nomina scilicet noua uasa subintulit? Nam noua uasa optimo uino aut liquore sunt imbuenda: non acerbo: Secundum illud
Oratii:
Quo semel est imbuta recens seruabit odorem testa diu.HOR. epist., 1, 2, 69-70
Noua uasa scilicet
apostoli:
non corrumpuntur liquore: qui erat acerbus iudaeis et scribis: qui tamen erat
apostolis dulcis per spiritum uiuificatis: et quibus
iam aquae antea amarae ligno crucis immisso dulcuerant.
1097 Sed haec hactenus.
1098 (Tertia
Sydereis.) Cum descendit in apostolos
spiritus sanctus tertia hora erat: cuius temporis
argumento usus est petrus ut
ostenderet apostolos non esse ebrios sicut impii irrisores aiebant.
1099 Nam ueteres authore Censorino in libello de die
natali: dies in naturales et ciuiles
distinguebant. naturalem diem tempus uocabant: ab exoriente sole ad solis occasum: cuius contrarium tempus esse noctem ab occasu
solis ad ortum. Ciuilis autem dies appellabatur: tempus quod fit uno coeli circumactu: quo dies uerus et nox Continentur. Vt cum dicimus aliquem dies .XXX. tantum uixisse. Diem naturalem in. xii. horas antiqui distinguebant primam horam ab ortu solis
numerantes: comedebantque post nonam ut probat
Epigrammaticus poeta in
quarto: illo epigrammate Prima salutantes atque altera continet hora.MART. 4, 8, 1 et subdit imperat extructos frangere nona thoros.MART. 4, 8, 6 Si igitur hora nona comedebant: quo pacto
hora tertia bibissent apostoli sex horis nonam anteuenientes? Cum praesertim iudaei essent ob legis obseruantiam uerique dei cognitionem
temperatiores caeteris.
1100 Reprehenditur a luuenale
marius tanquam luxuriosus et
intemperans: quod ab hora octaua biberet: cum tempus edendi una solum hora anteuerteret: et quo pacto apostoli Sex horis integris horam
nonam bibendo praeuenissent?
1101
Arator ergo ostendit tertiam horam
fuisse: cum in apostolos descendit spiritus
sanctus: Quo mysterium Sanctissimae trinitatis
etiam in numero horarum et temporum significetur. Vt
enim tres Horae erant diei: ita quoque tres personae
sunt: cum sit una Substantia.
1102 (Tertia) hora
inclaruit. idest: clara et insignis fuit descensu spiritus Sancti:
loquelis sydereis id est
locutionibus et linguis coelestibus.
Hunc numerum scilicet
trinitatis in personis:
Habet deus unus scilicet in
substantia.
Substantia id est natura et
essentia dei simplex. idest. Vna scilicet est:
distincta personis tribus:
Quam plurima instrumenta id
est ualde multa argumenta:
Patent id est clara sunt et
nobis obuia ex sacra scriptura ad credendum trinitatis mysterium.
Tempora scilicet trium
horarum simul scilicet cum
aliis authoritatibus diuinae legis:
monstrant hoc scilicet
mysterium trinitatis.