ARATOR SVBDIACONVS FLORIANO ABBATI. S.

ad sequentem sectionem
1: Qui meriti florem maturis sensibus ortum2: Nominis ore tui iam floriane tenes:3: Nam primæuus adhuc senibus documenta dedisti4: E quibus in caelum uita pararet iter.5: Ad carmen concurre meum pedibusque labanti6: Porrige de placido sæpe fauore manum.7: Ieiuno sermone quidem sed pinguia gesta Scripsimus.8: ac pelagi pondere gutta fluit.9: Inter grandiloquos per mille uolumina libros10: Maxima cum teneas: et breuiora lege.11: Naturaeque modo. quam rerum condidit author12: Concordent studiis celsa uel ima tuis.13: Quae genuit tigres: quae nutrit terra leones:14: Formicis. apibus præbuit ipsa sinum.15: Et si respicias dispenset ut omnia rector:16: Ingenium mites: uim meruere truces.17: Ipsaque continuum uirtus infracta laborem18: Deserit: et uarias quaerit habere uices.19: Loricam solitus membris imponere miles20: Gymnasii gaudet nudus adire locum.21: Et qui ferratas acies atque agmina uincunt:22: Imbelles feriunt per sua tela feras.23: Ergo gradum retinens et prisca uolumina linquens24: Cede dies operi: quod pia causa iuuat.