1: [1r]Primus in undoso quisquis dare uela profundo est
2:
Ausus: et ignotas sollicitare uias:3:
Naturam ingenio uicit. namque astra
secutus
4:
Subdidit imperio cærula cuncta suo.
5:
Terruit haud illum Coelum undique: et
undique pontus?
6:
Atque suo aspectu terra relicta procul.
7:
Arduus haud illi decimæ tumor obstitit undæ
8:
Haud breuia: et syrtes:
cyaneæue petræ.
9:
Quin raperet solis patuit quod piscibus æquor
10:
Artis: an audendi: laus prior utra fuit?
11:
Qui minus ecce ualet: cui Lusitania origo est:
12:
Cui græco nomen græcia culta dedit:
13:
Publica dimisit præclara audacia nostri
14: Barbosæ celebris
doctiloquique uiri.
15:
Deseruit terras: fluctusque ingressus
Arator16:
Docte tuos: fluctus et uada salsa
domat.
17:
Atrum occurrebat picea caligine coelum:
18:
Horrebantque feri monstra profunda maris.
19:
Omnia felici cursu peragrauit: et
undas
20:
Intactasque docet findere primus aquas.
21:
Monstrat et ingenio quod nullus transiit æquor:
22:
Id transire queat qua ratione puer.
22bis: Telos.