Arator subdiaconus uigilio pontifici .s.

ad praecedentem sectionemad sequentem sectionem
1: Moenibus undosis bellorum incendia cernens2: Pars ego tunc populi tela pauentis eram.3: Publica libertas Vigili sanctissime Papa4: Aduenis incluso soluere uincla gregi. 5: De gladiis rapiuntur oues pastore ministro.6: Inque humeris ferimur te reuocante piis.7: Corporeum satis est euasisse periclum.8: At mihi plus animæ nascitur inde salus.9: Ecclesiam subeo dimissa naufragus aula.10: Perfida mundani desero uela freti.11: Transferor ad niueas Petri sine turbine caulas.12: Et fruor optati iam statione soli.13: Littoris ille sinus ad carbasa nostra parauit:14: Esse reus potero grates si reddere cessem.15: Vnius officio displicuere nouem.16: Sensibus ardor inest horum celebrare labores: 17: Quorum uoce fides obtinet orbis iter.18: Versibus ipse canam. quos Lucas rettulit actus.19: Historiamque sequens carmina uera loquar.20: Alternis reserabo modis quod littera pandit.21: Et res siqua mihi mystica corde datur.22: Metrica uis sacris non est incognita libris.23: Hexametris constare sonis in origine linguæ 24: Cantica Ieremiæ: Iob quoque dicta ferunt25: Hoc tibi magne pater cum defero munus amoris:26: Respice quod meritus debita soluo tuis.27: Te duce tyro legor. te dogmata disco magistro.28: Si quid ab ore placet: laus monitoris erit.