C1_119: SPiritus aetherea descendens sanctus ab aulaC1_120: Irradiat fulgore locum: quo stemma
beatumC1_121: Ecclesiae nascentis erat. quibus igne
magistroC1_122: Imbuit ora calor: dictisque fluentibus
exitC1_123: Linguarum populosa seges. non littera
gessitC1_124: Officium: non ingenii stillauit ab
oreC1_125: Vena: nec egregias signauit cera
loquelas.C1_126: Sola fuit doctrina fides: opulentaque
uerbiC1_127: Materies coeleste datum. noua uocis
origo:C1_128: Quae numerosa uenit: totoque ex orbe
disertisC1_129: Sufficit una loqui: dudum uetus
aequoris arcaC1_130: Cum superasset aquas: turrim uoluere
maligniC1_131: In coelum proferre suam: quibus impia
cordaC1_132: Sermonum secuere modos: sociisque
superbisC1_133: Affectus cum uoce perit. confusio
linguaeC1_134: Consimili tunc gente fuit. nunc
pluribus una est.C1_135: Ecclesiae quoniam uenientis imagine gaudetC1_136: Concordes habitura sonos: et pace
modestisC1_137: Fit foecunda redux. humilisque
recolligit ordo:C1_138: Quod tumidi sparsere uiri. Res maxima
cogitC1_139: Non reticere diu: quid sit quod
spiritus almusC1_140: His datur in flamma: lordanis ab amne
columba.C1_141: Quod tunc rite canam: promissaque
debita soluam:C1_142: Si sua dona ferat. duo sunt haec signa
figurae.C1_143: Vt sit simplicitas: quam congrua
diligit ales.C1_144: Quae nec tarda gerat sine dogmatis igne tepores:C1_145: Sit pariter succensa fides. ibi
destinat undisC1_146: Vnanimes: hic ore iubet flagrare
docentes.C1_147: Mentibus instat amor. sermonibus
aestuat ardor.C1_148: Hos etiam musto typica ratione moueri C1_149: Error uerus ait: quos ebria fonte
recentiC1_150: Compleuit doctrina poli. noua uasa
liquoremC1_151: Suscepere nouum: nec corrumpuntur
acerbo.C1_152: Quo ueteres maduere lacus de uite bibentesC1_153: Quae christo cultore dedit conuiuia nobis.C1_154: Vnde rubent quas uertit aquae:
tenuemque saporemC1_155: Legis in ecclesiae fecit feruescere libris.C1_156: Tertia sydereis inclaruit hora loquelis.C1_157: Hunc numerum deus unus habet:
substantia simplexC1_158: Personis distincta tribus. quam plurima
nobisC1_159: Instrumenta patent: simul hoc et
tempora monstrant.