C1_335: POstquam mira salus de corpore nata uetustoC1_336: Discipulis audita liquet:gentisque superbæC1_337: Cognouere minas:celebrant his uocibus hymnum.C1_338: Tu qui cuncta deus propriis animata figurisC1_339: Artiflci sermone facis, quique edita cernens C1_340: Ante uides:rerumque creas per nomina formas.C1_341: Cum fierent:uox semen erat. nec distulit ortusC1_342: Imperium natura sequens. mox spiritus orisC1_343: Aethera curuauit. sola nexuit æquora fudit.C1_344: Materiemque operis sola est largita uoluntas.C1_345: Ne deforme iugum similis portaret imago:C1_346: Tegmine seruili latuit regnator olympi:C1_347: Vt sua gentiles implerent cœpta furores:C1_348: Quis dolus Herodis: cum tristia bella moueretC1_349: Infantum mandata neci? quos ubere raptosC1_350: Vulnera suscipiunt paruis errantia membrisC1_351: Vix habitura locum: sæuoque iubente tyrannoC1_352: Nasci poena fuit. cuius tulit impetus æuum:C1_353: Quod nesciuit agi: qui perdidit. o noua mortisC1_354: Conditio: solo uitam pro fine subire.C1_355: Et cum prima dies atque ultima sit simul unaC1_356: Posse magis quam scire mori. quis lumine siccoC1_357: Aut gemitu cessante queat memorare pilati:C1_358: Quod deflent elementa nefas? quo iudice christusC1_359: Subdere pro mundi uoluit sua membra periclis:C1_360: Vt carnale malum caro solueret. et ferus hostis:C1_361: Cuius ab ingenio fluxerunt tela ueneni:C1_362: Perderet antiqui lachrymosa piacula belli:C1_363: Materia superante pari:ne criminis ultra C1_364: Per sobolem prodiret onus.damnatio iusti C1_365: Libertas est facta reis. da semina uerbi C1_366: Per tua dona coli: segnisque noualibus usaC1_367: Colligat ista manus te fructificante maniplos.C1_368: De quibus ipse tui componas horrea coeli.C1_369: Triticeamque fidem lolio pereunte corones.C1_370: Quam sancti fulsere pedes. concurrere uisa estC1_371: Pondere terra graui. moxque almus spiritus illisC1_372: Splenduit. et linguis facundia creuit abortis.C1_373: Auditæ ualuere preces. humana propagoC1_374: Materies terrena sumus. limum que parentem C1_375: Nomine prodit homo. uis flexit:et impulit aruaC1_376: Vocis apostolicæ. quæ de tellure creatosC1_377: Fecit habere fidem:sed quid magis? exilit imusC1_378: Concutiturque locus. cecinit scriptura decorosC1_379: Pacem ferre pedes. Horum sub gressibus ergoC1_380: Læta mouetur humus: quibus est sermone magistriC1_381: Pax commissa piis quæ deportata per illos.C1_382: Exiit in cunctas ueloci munere terras.