Octaua.

ad praecedentem sectionemad sequentem sectionem
C1_293: AGmine iam niueo per millia quinque uirorumC1_294: Ecclesiæ crescebat apex. arcere laboratC1_295: Hunc iudæa colit cuius de munere fluxit:C1_296: Quod uirtus operata dedit. sed linquere christumC1_297: Petri nescit amor. non hunc reticebimus inquit:C1_298: Quo remeat præstante salus. qui iure creantisC1_299: Infectum suppleuit opus solidumque decoremC1_300: C1_301: Pars reparat qua iussa nouant huic membra redemptor.C1_302: Fert animus patrare nefas. sanctisque uerendisC1_303: Sacrilegas inferre neces. o semper iniquiC1_304: Dona uident. et bella mouent sed cœpta relinquunt:C1_305: Ne uiolent: quos turba fouet. quibus indice clodoC1_306: Testis erat meriti. cumque hoc sua corda leuabantC1_307: Nam non parua dedit populo miracula gressus:C1_308: Quem rudis atque senex nullis iam legibus æuiC1_309: Vernula sumpsit humi. cum quo stupet ipsa moueriC1_310: Quæ iacuit natura diu.firmataque nuperC1_311: Incessu proprio noua iam uestigia signat:C1_312: Quæ fuerant aliena sibi. tamen improba prolesC1_313: Sæuit adhuc. farique uetat quod gaudia clamant.C1_314: Quid toties iudæa cadis? surrectio ChristiC1_315: Vt furto celetur emis. sed inania demensC1_316: At somno documenta petis liuore caducoC1_317: Quæ sentis uirtute geri:uis fraude negari.C1_318: Infernum dominus cum destructurus adiret:C1_319: Detulit inde suam spoliato funere carnem.C1_320: Victor ab arce Crucis radiantia signa ministrat.C1_321: Sol ruit in tenebras, tu pectore nigra rebellas.C1_322: Arua tremunt concussa locis: tu fixior hæres.C1_323: Saxa crepant: tu dura manes. iam scissio ueliC1_324: Quæ latuere diu nudauit mystica templi.C1_325: Lux tua nos adiit:tecum nox sola remansit.C1_326: Nox sine fine premit: cui nunquam uita resurgit.C1_327: Planta uetus sociare nouis: et condere libris.C1_328: Ne pereas uiduata cibis sine munere quorumC1_329: Arida ficus eris: nullo quia tempore fructumC1_330: Ad christi uis ferre manum. neque cernere quantumC1_331: Floruit insertus faciens oleaster oliuas.C1_332: Plenaque per gentes de spinis pullulat uua.C1_333: Imminet exhaustis radicibus ira securis:C1_334: Vt succisa ruas: ni iam translata uirescas.