147
(Qui meriti florem) haec epistola
elegis conposita ad florianum uirum
illis temporibus doctissimum mittitur et scribitur:
in qua poeta hortatur ispum ut sibi faueat interdum in difficultate tanti
operis laboranti.
148 hortatur etiam eundem ut legat hoc poema quamuis breue.
149 Nam dicit conuenire floriani doctrinæ qui maxima teneat:
non aspernari parua.
150 Vt enim rerum natura gignit tigres et leones: nec tamen apes negligit aut formicas:
ita uiro doctissimo dicit congruere ut legat maxima uolumina ueterum: et legat quoque haec parua poemata: nec minus sinum aperiat his infimis quam illis
sublimibus et celsis.
151 Et quoniam ut ait hermogenes: expositoris est
elaborare in tribus: in sensu: in dictione et constructione: dabo
operam ut haec tria ubi opus fuerit: breuiter
transigam: et citra fastidium.
152 utemur autem perspicuo et illaborato sermone ut docti pariter et
indocti facile intelligant.
153 Alludit autem ad illud platonis in dialogo de rectitudine nominum: ubi nititur probare nomina non indi temere hominibus sed quasi
prouidenter.
154 Vt priamus ita fuit dictus
a priamai quod est emo: quia natura
prouidebat priamum
laomedontis filium captum iri et
post redemptum iri.
155 fuit enim troia bis
capta.
156 ita hoc in loco innuit poeta florianum dictum a floribus: quos
prudentia et doctrina bene olentes mens floriani producebat.
157et ita floriani nomen
consonat rei nominatæ. quia florianus habet flores prudentiæ et
maturi sensus: quod prouidens natura futurum: ipsum infantem ita nominauit.
158 est ergo ordo et sensus: O floriane concurre ad carmen meum id est
simul curre mecum mihi fauendo: qui tenes ore tui
nominis meriti id est quod meruisti:
florem ortum id est natum:
maturis sensibus id est matura et
senili prudentia.
159
(Ore) id est principio nominis et
aditu ut os est aditus hominis. quia florianus in principio a flore deriuatur: uel
ore suauiloquo et bene olenti: propter uerba matura
et salubria.
160
(Nam primæuus) lau[4v]dat mirabiles
floriani doctrinae flores: qui iuuenis adhuc: erat
iam adeo maturus ut doceret senes: cum contra soleat
fieri: ut scilicet senex doceat iuuenes.
161 Item docebat iuuenis non iuuenilia et prophana sed sacra et
coelestia documenta: quibus itur in celum et deo
seruitur.
162
(Primæuus) id est in primo aeuo
hoc est in prima ætate et iuuenis.
163
(E quibus) id est a quibus
praeceptis et documentis (uita)
scilicet senum te audientium:
pararet iter id est compararet
iter et monstraret in celum: et ad paradisum.
164
(Ad carmen concurre meum) et
porrige manum de placido fauore scilicet tuo:
mihi labanti pedibus id est
titubantem tamquam in loco lubrico et ubi facilis est casus et lapsus.
165 hoc autem recte dicitur a poeta et allegorice.
166 Vt enim is qui per lubricum pedes mouet:
facile cadit: et subleuatur ab amico manum
porrigente ne cadat: ita qui pedibus uariis dactylo
spondeo et aliis huius modi uersus componit: facile
cadit in syllaba: in pede cum pes pro pede ponitur
uel syllaba longa pro breui uel contra.
167 huic titubationi utilis est amicus uerus:
qui moneat poetam de errore uel in pedibus uel in sententiis.
168 Vir enim (ut ait horatius)
Bonus et prudens uersus reprehendet inertes: culpabit durosHOR. ars, 345 et caetera
169 (Ieiuno sermone)
captauit beniuolentiam poeta a persona floriani quem hortatur ad legendum
opus suum: cum eum laudauit uarie: et a persona propria cum attenuat uires suas et se floriano subiicit: hinc et a re ipsa et iterum a persona propria captat
beniuolentiam cum extollit materiam historiae apostolicae maiorem suis
uiribus.
170 Vt enim praeclare diuus Hieronymus:
grandes materias in genia parua non sufferunt: et in ipso conatu ultra uires ausa succumbunt.HIER. epist., 60, 1
171 Quantoque maius fuerit quod dicendum est:
tanto magis obruitur qui magnitudinem rerum non potest explicare.
172 Id se nunc pati ostendit poeta qui noluerit ieiuno et arido sermone suo pinguia et grandia
gesta et actus
apostolorum explicare.
173 et allegorice uult significare guttam fluere pondere pelagi: hoc est
ingenium suum guttatim et tenuis ingenii uenam describere actus apostolorum: quos oportebat fluere id est describi pondere et
ubertate maris et abundantia pelagi: hoc est tam
uberibus uerbis ac tam abundantibus sententiis quam abundat aquis mare.
174
(Gutta) ergo id est tenuis uena
ingenii mei guttatim fluentis.
175
(Fluit pondere pelagi)id est
actibus
apostolorum ubertate et abundantia maris describendis.
176 reddit autem non solum beniuolum lectorem:
sed etiam attentum proposita materiae magnitudine.
177 et ita facit quoque docilem
ut ait Cicero.
178 Nam docilis est ille qui
attente uult audire.
179 Ex his perspicuum est esse hoc elegiacum exordium arte
compositum: quod dociles attentos et beniuolos
eos faciat ad quos scribitur.
180
(Inter grandiloquos) ab exemplo
naturae arguit parua poemata et opuscula non esse reiicienda a floriano.
181 Nam inquit: ut natura generalis uel terra
quam deus creauit: magnis et paruis: ut leonibus et formicis sinum aperit suum. nec minus recipit apes insectum exiguum quam
tigres horrendum animal: ita tu sinum tuæ
bibliothecæ non solum libris grandiloquis et maximis debes aperire: sed etiam paruis libris ut huic opusculo meo.
182 et ut natura non solum tenet magna sed et parua: ita tu floriane qui es
propter doctrinam uniuersalem quasi altera natura omnia complectens: debes comprehendere tuo ingenio uniuersali magna
simul et parua: et utraque legere: et utrisque te impertiri: ut natura
facit.
183 Cum ergo teneas maxima inter libros grandiloquos
per mille uolumina:
etiam breuiora et minora opera
ut hæc nostra: lege.
184 Et ad modum naturæ: cuius pulchritudo
concordat et apparet non
minus in mole magnorum quam in subtilitate paruorum animalium: ama studia paruorum librorum: et magnorum quoque: qui distinguuntur
per multa uolumina.
185 Dicit autem concordet studiis
celsa uel ima tuis ad modum naturæ id est secundum naturæ
ordinem: quae magna et parua creat et gignit
mirabili ut ita dixerim partium consensu.
186 Nam ut inquit diuus Augustinus
animalis cuiusque creatio: habeat pium
prudentemque consideratorem: inefabilem
laudem creatori excitat.AVG. epist., 131, 15
187 Multoque magis uniuersus orbis constans tanta partium uel
similitudine uel diuersitate: Tanta rerum uarietate
in magnis in paruis: ubi et si maior diuersitas
oriatur: est mirabilis ordo proportio et
consensus rerum: ubi (ut uerbi utar Aquilae hipponensis) scit ille quid
egerit cuius opera iuste nemo comprehendit.
188 sed satis est quae intelligitur.
189 sequamur autem beatissimi Gregorii consilium:
quam aliquando (inquit) exponere aperta historiæ uerba
negligimus: ne tardius ad obscura
ueniamus.GREG. M. epist., 5
190
(Et si respicias) probat exemplo
naturæ: in parulis esse maiorem ingenii
subtilitatem quam in magnis.
191 Nam animalia truculenta ut tigres leones:
maioribus uiribus fiunt a natura quam apes muscæ formicæ: quae formantur a natura maiori artificio quam ui.
192 Vt enim statuarius si faciat colossum et statuam gigantis utitur
magis uiribus in materia disponenda quam arte et ingenio: ita contra siquis imaginem uel corpus formicæ uelit effigiare
magis opus est artificio in formando formicæ corpusculo quam ui et ampla
materia.
193 Ergo sicut natura cum facit leonem trucem et tantas uires illi
annectit corpori truculento: ostendit uires suas
magnas: at cum in corpusculo formicæ tot sensus
apponit: et crura illa tenuissima affigit: non ostendit uires suas ibi natura in corpore tam
paruo et tam debili sed mirabile artificium: ita in
magnis libris non tanta est ingenii et subtilitatis laus quanta uirium.
194 At in paruis est magna acuminis et subtilitatis comendatio.
195 itaque latenter Arator
laudat opus suum a subtilitate sed citra arrongantiam: et per hanc similitudinem a natura sumptam opus hoc suum esse
subtile et plenum acuminum dicit: vt revera est
atque ita probat dignum esse qui a floriano legatur.
196
Et si respicias (inquit) o
floriane vt rector vniuersi et
artifex deus omnia dispenset et ordinet:
truces animantes meruere uim id est commendationem
uirium: At mites et
paruae vt apes culices meruere ingenium id est
laudem ingenii et artificii.
197 Id uero plinius libro
naturalis historiæ .xi.
pulcherrimo dicendi genere ac iucundissimo demonstrat his uerbis.
198
Nusquam alibi spectatiore artificio quam scilicet in his parulis
animalibus natura mirabilis est. In magnis
siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci
materia fuit: In his vero tam paruis ac tam
nullis quæro? quanta uis? quam inextricabilis perfectio?
Vbi tot sensus collocauit in culice?
PLIN. nat., 11, 2 et cætera quæ ille florentissimo[5r] dicendi charactere prosequitur.
199
(Ipsaque continuum virtus) Alia
ratio qua probat opusculum suum legi debere a floriano. non solum ut paulo ante
diximus quia acutum est: sed ut in eo animum recreet
fatigatum lectione maiorum librorum.
200 Quia (ut ait fabius)
nulla res est quae perferre possit continuum laborem: atque ea quoque quae sensu et anima
carent: ut seruare uim suam possint uel
ut quiete alterna retinentur: Sed magis
illud ingenio si poetæ Arcus et arma tuae tibi sint imitanda
dianæ: si numquam cesses tendere mollis
erit.QVINT. inst., 1, 3, 8
201 Dicit ergo Arator Vt uirtus
militis quæ numquam frangitur et infracta est:
deserit continuum laborem et fessa membra nouat: uel
cum gymnasio armis ludicris se exercet uel se exercentes spectat: uel cum uenationi uacat et feras imbelles ut
ceruos lepores uulnerat: ita tu floriane qui in libris maioribus legendis
lassaris: repara animum tuum lassatum in carmine
nostro. quia est animis natum inuentumque poema
iuuandis et quia his nostris paruis legendis delectaberis: ut illis maioribus uersandis fatigaris.
202 cum autem illud quod caret alterna requie non sit durabile: sunt uices quærendæ in laborando et iocando.
203
(Loricam)per hanc intelligmus
quaecumque arma: quæ exuit miles cum ingreditur
gymnasium.
204 est autem gymnasium graeca
dictio et aliquando accipitur pro ipsa exercitatione: frequenter pro loco uerbum palæstritæ olim nudi et oleo uncti
exercebantur a gymnos id est
nudus.
205 At nunc pro quocumque loco ubi uel litteræ exercentur: uel iuuenum uires in iaculando luctando et
similibus.
206 Inueni quemdam triobolarem grammatistam qui hic diceret aratorem errasse in secunda syllaba huius
dictionis quasi longa sit natura non breuis ut arator posuit.
207 Sed confutatur hominis audaculi et plane impudentis imperitia
Versu illo Iuuenalis:
Gymnasia atque audi.IVV. 3, 15 et philolai vel pythagoræ:
alla potu te metron cai situ gymnasion tePYTHAG. Vers. aur., 33 ubi secunda syllaba est secunda in dactylo:
ut hic quoque.
208
(Et qui) et milites scilicet
feriunt imbelles feras per sua tela qui uincunt acies ferratas id est armata et ferro tectas: et agmina id est turmas et copias hostium.
209
(Ergo gradum) concludit cum ergo
floriane non possis laborare
semper et cursum continuare in lectione librorum maiorum:
retine gradum id est passum hoc
est. noli semper currere quod natura ferre non
potest: quae requirit alterna quiete.
210 Et linque prisca
uolumina. hic enim erat cursus floriani scilicet in legendis libris
priscorum authorum: et quiesce opusculum legendo
meum.
211 ita sit cursus et labor in illis: in hoc
meo quies et a labore recreatio.
212 nam in magnis laboramus: in ludicris et
paruis recreamur.
213 est autem ordo. ergo floriane
retinens gradum et id est linquens prisca uolumina:
cede dies id est concede dies
scilicet aliquos recreationis ei: operi scilicet meo
huic: quod scilicet opus meum iuuat pia causa id est adiuuat et
accumulat materia pia et religiosa historiæ apostolicæ.
214 Quid enim religiosius et melius quam actus apostolorum enarrare bonis
imitabiles: potest et aliter construi quamuis
non ita placat: ut sit apostrope: o dies qui a floriano impenderis et consumeris
lectione assidua retinens scilicet cursum
lectionis et linquens prisca uolumina cede operi
id est da locum labori: quod id est quam rem
scilicet interponere qui etenim iuuat id est ornat pia
causa hoc est iusta.
215 iustum est enim homines interdum quiescere ut fortius bonis rebus
ac maioribus intendant.
216 unum a theologis et philosophis Eutrapelia uirtus habetur.
217 hic augus.
Volo tandem tibi parcas. nam sapientem
decet interdum remittere aciem rebus agendis intentam.AVG. mus., 2, 12, 22