1103 (PRIMVS AT ILLE
PETRVS:) in quinta huius primi libri
sectione Arator narrat quemadmodum
Petrus nouae legis uexillifer uel
antesignanus iam igne spiritus sancti totus flammeus uerba fecerit de
incarnatione passione ac resurrectione domini lesu christi: tandemque admonuerit
cunctos ut iudaeos uitarent gentem
obstinatam ac deprauatissimam.
1104 Eorum autem quae a diuo
Luca in secundo capite
narrantur: nonnulla latius explicat poeta: quaedam arctius: aliqua
etiam quae desperat tractata nitescere posse:
relinquit.
1105A principio autem statim petri claritudinem ac praestantiam praeter caeteros
apostolos notabilem monstrat: cui ut narrat
matthaeus: contigit ambulare super aquas.
1106 Nam cum dominus saturasset .v. panibus et .ii.piscibus. v. millia uirorum exceptis mulieribus et paruulis: compulit discipulos ascendere in nauiculam et
praecedere eum trans fretum: donec dimitteret turbas
et in monte oraret.
1107 Interea nauicula qua uehebantur apostoli:
in medio mari iactabatur fluctibus. quarta autem
uigilia noctis dominus ambulans super aquas uenit ad eos quem ita petrus allocutus est:
domine si tu es iube me uenire super aquas.Mt 14, 28 domino ergo iubente descendens petrus de nauicula ambulabat super mare ut ueniret ad
Iesum.
1108 est ergo sensus primus
petrus inter apostolos
coepit concionari et narrare triumphos christi:
cui petro contigit gradi et ambulare supra
mare.
1109 ordo autem est.
At ille petrus primus
scilicet inter apostolos rettulit id est narra[24v]uit triumphos idest uictorias:
aethereos id est diuinos hoc
est christi dei: ut triumphum resurrectionis
ascensionis etc.
populo mirante scilicet
miracula christi:
ille petrus:
cui scilicet petro
seruit gressus in aequore: id est Seruiuit mare ad gressum et ad
ambulandum super illud:
ille
cupiens uibrare retia idest
iacere uerba. allegorice. Vt
enim retibus pisces capiuntur: sic uerbis animae.
Saluti id est ad salutem
hominum ut piscator scilicet
petrus:
ouans id est laetus:
leuet has cateruas id est
turbas audientes:
de fonte scilicet
baptismatis.
1110 Allegorice hoc quoque dictum est. Nam
sicut antea petrus capiebat pisces
per latices sua lucra
sequens: ita per aquas baptismatis
animas piscabatur et lucri faciebat.
1111 (Venit.) ex his quae supradiximus haec clara sunt.
Venit deus scilicet
christus:
editus id est natus in
mundo:
carnaliter id est secundum
carnem:
sub lege humana scilicet
patiendi: esuriendi: et
reliqua tolerandi quae peccati maculam non admittunt:
uenit dico ad oras occiduas idest ad
regiones mortalium qui occidunt et moriuntur: ubi
ipse christus quoque occidit et mortuus est pro nobis:
qui scilicet christus deus
expers temporis idest
carens tempore secundum diuinitatem per quam in sinu patris ab aeterno
fuit: natus ab eo ante omnia saecula:
tulit principium scilicet
temporis:
de matre scilicet uirgine: deipera.
1112 Nam natus in seculo a matre uirgine incepit esse et uiuere in eo
tempore: quo Augustus caesar romani imperii habenas regebat: cum tamen idem christus secundum quod deus est: nunquam inceperit qui semper fuerit.
1113
Nec putauit uile id est
indignum scilicet christus:
potens maiestate scilicet
diuina:
sumere fomam corporis
terreni id est carnem humanam quae terrena est.
atque opifex scilicet
christus idest creator: repete nec putauit uile et indignum sua
maiestate:
esse pars id est unus:
hominum: et nec putauit
uile
reuocare nos idest
restituere:
sibi idest in suum regnum e
iugo diaboli:
suo precio idest precio sui
sanguinis: quo nos redemit ut supra copiose
diximus
1114 (post dona.) posteaquam christus illa miracula fecit quae
narrant Euangeliographi: cum daemonia solo uerbo de
hominibus excuteret: paralyticos restringeret: leprosos mundaret:
illuminaret caecos: claudis gressum daret: defunctos rursus animaret:
cogeret sibi elementa famulari: Seruire uentos: maria obedire: denique
quacunque iter faceret aegros ac debiles et omni morborum genere laborantes
uno momento redderet incolumes: adeo ut membris
omnibus capti receptis repente uiribus ipsi lectulos suos reportarent in
quibus fuerant delati: post tot beneficia
ingratissimis iudaeis collata: Tum primores eorum et sacerdotes ira stimulati: quod a christo increparentur: et inuidia deprauati quod confluente ad eum multitudine contenni
se ac deseri uiderent: et quod caput sceleris eorum
fuit: ueneno odii et inuidiae caecati: praeceptorumque coelestium immemores: ac prophetarum uaticinia nequaquam intelligentes
coierunt aduersus christum: impiumque consilium de
eo tollendo cruciandoque ceperunt.
1115 passus est ergo christus et ad inferos descendit: et resurrexit et nobiscum fuit ait petrus per .XXXX. dies conuescens et loquens de regno dei.
1116 Quod cum ita sit fugite perfidiam iudaeorum: et accipite fidem et
baptismum hoc est purifici roris perfusionem ut salui sitis et uitam
aeternam habeatis. Haec est sententia uerborum
petri quae inchoantur ab illo
uersu Venit ad occiduas
etc. et finiuntur illo Debita supplicii etc.
1117 (post dona
salutis. ) ordo est maluit idest magis uoluit: scilicet christus:
mori. in cruce:
ne orbis id est mundus
perderet uitam:
post dona salutis id est
posteaquam sanitatis et salutis beneficia contulit:
et post tot aegros ereptos
id est liberatos pulsis
langoribus id est infirmitatibus: cum
claudis ac pedum uitio afflictis non modo gradiendi sed etiam currendi daret
facultatem: cum caeca lumina quae in altissimis
tenebris erant: in pristinum restitueret aspectum: cum mutorum linguas in eloquium sermonemque
solueret: cum surdorum patefactis auribus
insinuaret auditum: cum pollutos ac respersos
maculis repurgaret: mundaretque labes
elephanticorum: et haec omnia non manibus aut
aliqua medela sed uerbo ac iussione faceret.
1118 (Cum redderet
scilicet christus id est restitueret ante suam mortem:
corpora defleta id est
deplorata: et perfuncta scilicet mortua:
luci scilicet in lucem hanc
uitalem.
et concederet scilicet
christus illis mortuis quos suscitabat qui iam descenderant ad inferas
sedes:
iterum auras superas id est
aerem hunc uitalem nostrum qui est supernus relatione infernarum sedium ad
quas descenderant animae a christo in corpora reuocatae.
1119 Nam mortuos uelut e somno solutos fuisse ad uitam reuocatos a
christo narrat matthaeus: ut cum filiam
archisynagogi iam defletam parenti uiuam reddidit:
ut cum (narrante luca)
filium uiduae extra portam elatum multa turba comitante uitae munere
donauit: ut postremo cum lazarum post quattuor dies iam sepultum et
male olentem e sepulchro in quo iacebat erexit?
1120 Quid deo conuenientius quam decursam uitam resignare: Completisque hominum temporibus tempora abiecisse
perpetua? naturam creatori optemperasse: suo iure suis legibus confirmatis tam longo aeuo
carentem? mortem uinci nesciam magnisque
tenebris sua arcana inuoluentem omnibus fuisse reuelatam?
1121 (Permittens)
scilicet se pati iura
scilicet leges:
carnis scilicet humanae: quae est subiecta uariis calamitatibus et
diformibus miseriis: et quia hoc passus est christus
non secundum quod deus est: sed secundum quod
homo: ideo subdit:
fusus scilicet christus et
emissus in hanc uitam mortalem ab
aluo id est uentre:
genitricis id est matris
mariae.
1122 Nam licet uirgo deum conceperit: deum
peperit: non tamen deus secundum quod deus est
aut passus aut mortuus est ut supra diximus. Et
quamuis filius dei subdidit se legibus humanae carnis: ac defectus pertulit nostrae humanitatis uel corporeos: ut famem sitim:
lassitudinem: uel animales ut tristiciam: timorem: gemitum: dolorem: non tamen
christus omnia iura nostri corporis [corposis,sic!] uel animae perpessus est.
1123 Nam nec multiplices nostrae carnis aegritudines ut febrim: tormina: ictericum morbum
et alia id genus infirmitates tolerauit: nec
spiritus defectus subiit: ut insciciam: errorem: semperue
rebellantem spiritus carnem: aut e contrario
spiritum carni repugnantem. Caetera uero passus est
in quibus nulla labes nullaue deformitas inuenitur.
1124
(Sed) quod. id iam exposuimus: quod modo dicit
poeta.
Illud obit scilicet illa
humanitas christi in cruce mortua est: quae nascitur de uirgine scilicet
maria:
foeta id est grauida et
plena.
1125 Sed hic quasi cristatus gallus exultans occurret aliquis
triobolarium dialecticorum: opponetque in hunc
modum:
Illud obit quod nascitur de
uirgine: et illud est deus: ergo deus obiit.
1126 Totum concedimus: sed ex hoc non sequitur
quod deus in quantum deus obiit.
1127 Est enim regula illa theologica non ignoranda: omne illud quod dicitur de filio dei per naturam: dici quoque de filio hominis per gratiam propter
communicationem idiomatum acutissime notatam a Damasceno graeco theologo sane
praestantissimo. Et e contrario quicquid de
filio hominis dicitur: dici quoque de filio dei his
exceptis in quibus exprimitur unio uel includitur negatio. Nec enim dicemus naturam diuinam ab humana fuisse sibi assumptam
unitamue: sed contra:
nec filium dei incepisse in tempore sed uere et catholice filium hominis
incepisse: et natum fuisse caesaris augusti temporibus cum hoc de
filio dei nullo modo dici possit ante omnia saecula nato.
1128 (Ligno) insons scilicet christus qui
peccatum non fecit: nec est inuentus dolus in ore
eius:
suspenditur ligno scilicet
crucis. Et onus id est pondus ligni id est peccati
patrati per lignum scientiae boni et mali: cum
adam peccauit:
uacuatur id est remouetur et
ad nihilum redigitur.
1129 Fuit enim consentaneum quemadmodum canit ecclesia: ut diabolus qui in ligno uincebat: in ligno quoque uinceretur: et ita onus
ligni fuit remotum per lignum crucis.
uel aliter:
onus ligni id est corpus
christi ponderans in ligno crucis:
uacuatur id est remouetur ut
sepeliatur.
1130
Sic id est hoc modo:
uulnus scilicet passio a
parte totum. nam pars passionis dominicae fuit
uulnus in latere christi.
iniqui scilicet populi iudaici: hoc
est illatum uulnus a populo iudaico
ipsi christo:
fit id est facta est medicina dei id est remedium a
deo allatum contra peccatum protoplasti
adae.
1131 Aut aliter.
Sic id est hoc modo uulnus iniqui id est iniusti et
inobedientis adae quo uulnere uniuersum
genus iacebat mortuum:
uulnus dico scilicet
uenit: et medicina id est remedium illius uulneris
dei scilicet a deo
scilicet uenit quoque:
1133 Possumus commode hic dicere illud nasonis: quamuis ipse in aliam
partem ac nos hic accipiamus: acceperit:
Vulnus achilleo quae
quondam fecerat hosti uulneris auxilium pelias hasta tulit.OV. rem., 47-48 Vt enim eadem hasta uulnerauit et sanauit telephum: ita
hominem lignum interfecit lignum suscitauit et uiuificauit mortuum.
1134 (Petens) scilicet
christus post mortem in cruce:
regna pallida id est inferos
ad quos qui descendunt pallescunt amissa anima et corpus deserente:
resplenduit id est
splendorem suae maiestatis ostendit dominus:
umbris id est animabus uel
animis:
pauidis id est reuerentibus
in conspectu sui creatoris. uel umbris proprie id est obscuritatibus et
caliginibus tartareis pauentibus ad tantam lucem quantam inuehebat
dominus:
quem scilicet christum:
coruscum id est coruscantem
splendentemque:
luce propria non aliena:
chaos id est confusio
scilicet inferna et caliginosa:
non potuit fuscare id est
obscurare.
1135 nam si tenebrae sunt densissimae quamuis lumen inducas nequaquam
remouentur: nisi lux sit maxima: qualem dominus ad inferos inducebat: et propria.
1136 Nam christus lucebat his qui in inferis erant luce ex se lucente
non illuminata: aliundeue sumpta.
1137 Si autem placet altius et acutius hos ipsos Aratoris uersus intelligere: dicemus per umbras animas tenebris caecas et
lumine uultus diuini carentes significari: sicut
loannes notat dicens
et lux in tenebris lucet.Jn 1, 5
1138 Vere enim mentes hominum tenebrae sunt:
et umbrarum caliginibus obrutae: christus autem est
uera lux non loquendo de corporali luce hic agimus sed de spiritali: uera inquam hoc est sine ullo falsitatis nubilo: quo plerunque philosophi caligant: cum per effectus a deo distantes infinitis spaciis
ad deum peruenire contendunt: uera quoque id est
nullis figurarum inuo[25v]lucris circunuelata: quibus
decepti multi iudeorum in detestabile
perfidiae barathrum inciderunt: tametsi e cunctis
gentibus unici cultores dei olim habiti essent.
postremo uera quia ex se illuminans et per essentiam talis ut sit causa
omnium aliorum: sicut in.ii.primae philosophiae ait Aristoteles ignem esse caloris
causam omnibus aliis.
1139 Nam licet uiri sanctissimi atque angeli lucem habere dicantur: non tamen habuerunt ex se lucentem
illuminantemue: sed illuminatam
participatamque.
1140 sed dicet aliquis christus quatenus eiusmodi lux est: etiam lucebat in inferno cum ubique existat.
1141 Verum est: sed cum in tenebris luceret
tenebrae eam non comprehendebant: quemadmodum caeci
lucem supra se lucentem non sentiunt donec oculi eorum aperiantur.
1142 Post christi autem mortem apertis mentium oculis tenebrae
illuminatae sunt: et chaos inferorum et caligo
obtenta dimota est: secundum illud Esaiae:
Populus qui sedebat in tenebris uidit lucem magnam. ambulantibus in regione mortis Iux orta
est eis.Mt 4, 16
1143 (Fugere
dolores.) christo inquit Arator ad inferos descendente desiit esse
infernus: desiit esse mors: desiit esse gemitus et dolor.
1144 Infernus desiit esse infernus: quia
carere inspectione diuini uultus infernus est et mors et gemitus et dolor et
summa miseria: quae omnia praesente christo qui
paradisus est et uita: et gaudium et summa
foelicitas: cessauerunt.
1145 (dolores)
scilicet sanctorum patrum: quos perferebant in
carcere illo tenebroso:
fugere id est fugerunt.
Infernus tunc timet esse
scilicet infernus praesente christo: id est desinit
esse infernus. et poena cohercens nullum redit in se id est in
ipsam poenam: hoc est in ipsos daemonas: qui poena afficiebantur:
quod poena liberarentur sancti patres scilicet carentiae uisionis diuinae: uel dic ut Videtur innuere poeta pia quadam clementiae diuinae
aestimatione: poena nullum cohercuit: et tortor diabolus nullum cruciauit eorum qui
erant in quacunque parte inferni quamdiu christus fuit in inferno.
1146 unde ait tortor
id est carnifex diabolus:
languet id est uacat ociosus
est uel potius aegrescit:
ad ocia noua id est ad
quietem et cessationem tormentorum ob praesentiam christi:
Tartara moesta id est
daemones tristes quia presente christo neminem ipsis licebat cruciare:
gemunt id est dolent:
quia cuncta uincula id est
cathenae inferorum quiescunt: et uacant.
1147 Vel ergo loquitur poeta
secundum sensum uulgi et opinionem quandam popularem iuxta quam dici solet
in illo triduo poenas inferni cessasse christo illuc descendente: uel quia forte ita putauit Regem clementissimum ad
inferos descendentem poenas tridui cunctis nocentibus ob suam presentiam
condonasse: quanquam dicet aliquis christum non
ad alias partes inferni sed tantum ad ea loca ubi sancti illi uiri et electi
erant: peruenisse. sed
quisnam tam imprudens tamue temerarius existat: qui
ea scrutari audeat quae deus coelata esse uoluerit et nobis incognita?
1148 Quid hominis uiriculae conantur indagare?
nempe uolunt comprehendere arcana eius: cuius
sapientia: nec habet terminum: nec fortitudo mensuram: uult mortalis
immortali: temporarius perpetuo: caducus incorrupto propinquare id est propius
accedere et intelligentia subsequi. quasi terrenum
adhuc animal quamdiu corpore tanquam custodia septum tenetur: soluto ac libero intuitu cernere omnia ac rerum
coelestium inenarrabile textum capere possit.
1149 Quo magis equidem miror eorum audaciam theologorum: qui pollicentur se dicturos arcana diuini
descensus et quo usque peruenerit: quos uinculis
soluerit: quibus cruciatus remiserit: quid generatim quidue speciatim illic aegerit: cum dicat subtilissimus scotus si
francisco
credimus: de ipso christi descensu: nedum de modo descensus in doctrina euangelica
minime haberi expressam mentionem. At id in symbolo
scriptum est: uerum est: et
credimus ita accidisse: et confitemur.
1150 Sed cur ultra progreditur efrenata in uetitum nitendi licentia
suae conditionis modum non agnoscens? et quousque
homini liceat intelligere non discernens?
Coherceatur mens humana christi responso: qui
discipulis illis suis intimis atque amantissimis quaerentibus: nunquid restitues regnum israel?
non est inquit uestrum nosse tempora uel momenta quae pater
posuit in sua potestate.ac 1, 7 Semper enim doctor ueritatis ita ueritatem aperuit: ut suo magisterio ea sola scire nos uoluerit: quae interfuit hominis scire ad uitam aeternam consequendam. quae uero ad curiosam et profanam cupiditatem
pertinerent: reticuerit ut in sinu patris
occulta essent.
1151 Quid ergo scrutamur ea quae nec possumus scire cum ea deus arcana
esse uoluerit: nec si sciamus beatiores simus
sapientioresue? Vera enim sapientia pietas est
et theoseuia.
1152 Repeto equidem memoria dictum illud praeceptoris quondam
mei magistri Roae
theologi singularis ac philosophi praestantissimi:
quem saepissime audiui praedicantem nos optimam habere theologiam: ni eam duo fraterculi diuersi ordinis: ita enim dictitabat: suis
dispendiosis anfractibus ac longissimis concertationibus disturbassent. Haec sane uir pius ac uere sapiens iure optimo
referebat.
1153 Quid enim ad theologicam disciplinam pertinet ire nos per uetitum
nefas inquirentes ea quae deus sciri uetuit: quorum
scientiam si nobis utilem aliquo modo iudicasset:
quod ei obstitit quominus praeciperet scriptoribus diuinae legis ut ea nobis
inuulgarent?
1154
Paulus
ad corinthios scribens narrat se raptum
in paradisum audisse arcana uerba: quae non licet
homini loqui. Quis ergo os apostoli obstruxit ne
reticenda summi praesidis secreta sanctis hominibus reuelaret? Deinde quae ratio impulit professores sacrarum
literarum miscere terris coelum et mare coelo: hoc
est diuina humanis et humana diuinis confundere?
1155 Addicti enim Aristotelis doctrinae ac dogmatis peripateticorum: magis ex lyceo quam ex porticu salomonis magistri sententias interpretantur: innumerabilibus cauillamentis: argutiis titillantibus ac philosophicis quaestiunculis omnina
complentes.
1156 Nam si omnium: quae in petrum longobardum commentationes
edidere: simplicem uelis theologiam separare a
miscellanea illa expositione: uniuersam colliges
paucissimis chartis: cum reliquas paginas haeresin
peripateticorum et Aristotelis
resonantes uix capiant bibliothecae orbis terrarum.
1157 Vnde fit ut quemadmodum theologus in dialecticis in physicis: in mathemeticis in paraeneticis commoratur arcis
theologicae culmine derelicto: ita quoque e di[26r]uerso
uel dialecticus uerbosus: uel grammatista
superciliosus: uel philosophus curiosus desertum
uelit a theologis dominae fastigium occupare.
1158 Iam equidem non solum audiui: sed et ipse
uidi quendam: qui cum artem disserendi suos
discipulos doceret: theologiam pariter: et physicam: et omneis
disciplinas monstrare conabatur. uidi theologum: qui e contrario theologiam simul: et dialecticam: et reliquas arteis
ingenuas. Et sicut magistros uidi huius modi: ita quoque discipulos fusaneos miscellaneosque: omnia pariter discentes:
seseque insinuantes omnibus. Verum enimuero: ut simplex esca et nutrit plurimum: et saluberrima est: ita
quoque doctrina simplex alit animum ualentissime: et
quam ocyssime concoquitur. At simul assis miscueris
elyxa: simul conchylia turdis: dulcia se in bilem uertent: stomachoque
tumultum lenta feret pituita.
1159 At ancillantur artes humanae tanquam pedisequae dominae
theologiae. Sit ita sane: dum ministrent non ministrentur: dum
singula quaeque locum teneant sortita decenter. Nam
qua fronte potest theologus: deserto reginae throno
et ministerio: tot paginas ancillis ministrare?
1160 Ego uero salmanticense institutum non possum non laudare: utrum enim id in aliis gymnasiis aliarum urbium
obseruari soleat ignoro: sed certe collegium
salmanticensium theologorum
purum est: cum collegia aliarum disciplinarum ad
censorium examen diuersi generis professores admittant. Haec dixi non ut a cursu destinato digrederer: sed ut nostros homines: et ad prudenter
discendum: et ad res diuinas pie contemplandum
exhortarer.
1161 (Mors) ibi
scilicet in inferno:
quid faceret mors id est
carentia inspectionis diuinae: quae carentia est
mors et infernus uel locus tartari:
quo id est ad quem
infernum:
ibat scilicet christus:
portitor id est portator
uitae ac uector.
1162 Nam (ut ait Euange.) in ipso uita erat:Jn 1, 4 et est quoque eritque.
1163
Mors cum aliquando
accipiatur pro poena: aliquando pro separatione
animae a corpore: quandoque pro separatione animae a
deo: ad illas uarias significantias potes sensum
poetae accommodare.
1164 (Deus omnipotens)
id est sanctissima trinitas: quae in omnibus
effectibus principaliter opatur: secundum regulam
illam theologicam: omnia praedicamenta dicta de deo
transeunt in substantiam: excepta relatione: quae ratione subiecti in quo est: transit in substantiam ne faciat compositionem: ratione uero termini ad quem est:
manet: ut faciat distictionem. Quamuis autem dicat augus.
intelligamus deum quantum possumus sine quantitate magnum:sine qualitate bonum:AVG. trin., 5, 2 et caetera: atque ita illas uoces
communissimas deo procul abigat tamen quia alias non habemus: quibus dei explicemus inefabilia opera: nisi sit relatio: uel
aliquod consequens personam peculiariter (sicut mittere et non mitti patri
competit: et e diuerso mitti et non mittere
spiritui sancto: At filio utrumque congruit scilicet
mitti et mittere: congruit et incarnari soli
filio:) nisi ergo sint uel relationis nomina: uel horum peculiares quaedam appendices: licet attribuantur singulae cuique personae
multa: in communionem tamen ueniunt trium
personarum. Vt cum dicimus christum conceptum et
natum de spiritu sancto: non dicimus spiritum
sanctum christi patrem: nam et capillus ex nobis
dicitur nasci: qui non uocatur noster filius: et qui ex aqua et spiritu nascuntur: non sunt filii aquae (ut ait magister in iii.) quamuis ergo spiritus sancti
dicatur opus: christi incarnatio: sicut in euangelio dicitur de maria:
inuenta est in utero habens de spiritu sancto:Mt 1, 18 tamen illam creaturam: quam uirgo concepit et
peperit: tota unitas fecit et operata est. Nec enim inseperabilia sunt opera trinitatis: quin imo nominato uno tres intelliguntur iuxta eam
regulam quam proposuimus: atque ita quoque
resurrectionem christi beatissima trinitas peregit:
et assumptionem admirabilem: et reliqua opera
coelestia.
1165 ideo ait Petrus qui a
poeta inducitur hic loquens
(deus omnipotens) leuat
id est suscitat a mortuis:
hunc scilicet christum:
post sacra busta id est
postquam in sacro busto et sepulchro per triduum iacuit:
cui scilicet deo nunquam instat id est nunquam
futurus est:
terminus id est finis id est
qui est aeternus et sine fine.
1166
Instat dixit poeta proprie id est consequitur: futurus est. Vt salustius.
optimum factu ratus noctem quae instabat:
antecapere: ne quid eo spatio
nouaretur:SALL. Catil., 55 instabat: hoc est proxima erat: uel sequebatur. scribit
autem Martianus in musica:
tripoda trini cursus praesagia polliceri:
hoc est extantis instantis et rapti.MART. CAP. 9, 894 Ex quibus Martiani
uerbis colligit uir quidam apprime eruditus: instans
dici tempus futurum: extans uero praesens: raptum praeteritum.
adiicitque: quare barbare balbutiunt recentiores
philosophi. qui instans pro praesenti dicunt: cum extans dicit debeat.
Haec ille cum dixit: ante pedes lucente uia non
uidit a se reprehendi . M.
Tullium celebrem romani eloquii
authorem: tanquam barbarum: qui innumeris in locis instans accipit pro praesenti. Vt in primo libro rhetorico de inuentione:
Et quae inquit nuper gesta sint: quae
scire plerique possint: et item quae instent
in praesentia: et quae maxime fiant: et quae consequantur:CIC. inv., 1, 26, 39 per ea quae gesta sint praeterita intelligit:
et per ea quae instent et fiant: praesentia: postremoque per ea quae consequantur futura. Item in .ii.
ad herennium libro de argumento loquens:
Id inquit diuiditur in tempora tria:
praeteritum: instans: consequens.RHET. Her. 2, 5, 8 Ac mox declarans quid sit instans subdit:
In instanti tempore quaeritur: num uisus
sit cum faciebatRHET. Her. 2, 5, 8 et caetera.
In consequenti spectabitur nunquid re transacta relictum sit quod
indicet aut factum esse maleficium: aut a
quo factum.RHET. Her. 2, 5, 8 In.
.iiii. quoque tuscula.que libro.
Quae enim uenientia metuuntur: eadem
efficiunt aegritudinem instantia.CIC. Tusc., 4, 6-11 in quibus uerbis uenientia id est futura: et
instantia id est praesentia opponuntur. Non
adducimus plura testimonia uel Ciceronis uel aliorum quae plurima sunt: quia hic nec uictoriam: nec uictoriae
satietatem quaerimus. Tantum admonemus studiosos. ne ducantur in errorem ab ingeniosis et doctis
uiris: qui dum prompte momi censura in alios
utuntur: in momum incidunt.
1167 Nec ego nunc istos peripateticos elingues atque infantissimos
tueri cupio: qui non tam diserte quam acute multa
interpretantes adeo a principe illo Aristotele degenerauerunt et lingua et sensu: ut in multis nihil omnino sentire: in plerisque etiam contra eum ipsum quem
enarrant: sentire deprehendan[26v]tur.
1168 Non ergo incultos istos: et getis
barbariores philosophos defendo: a quibus fieri
iniuriam puto philosophiae: quod rem nobilem spurco
sermone inquinent: sed eos tamen iniuste reprehendi
iniquo animo fero.
1169 Inuenimus apud idoneos authores instans pro futuro uel urgente uel imminente: Concedimus sane: dummodo
illud non abneges: nobisque concedas: inter uarias instantis significationes: hanc
quoque esse usitatissimam apud probatissimos: quam
in ore frequenter habent isti balbi in hoc minime balbi: sed tersi et elegantes.
1170 Digressus es dicet aliquis: fateor: sed in communem et publicum usum hoc diuerticulum
contulimus: quod tamen destinato itineri
coniunctum pene fuit. Nec ego unquam a uia proposita
longe abibo. cohaerebunt enim quam proxime nostri
digressus uiae: nec in iis unquam morabor: quae uos turba lexicon docere possunt O Auditores
iucundissimi: inuulgatiue authores.
1171 Nam uel foueas cespitibus occultatas ostendam ne in eas
praecipites ruatis: uel quae minus protrita sunt et
uobis fortassis incognita: reuelabo.
1172 (Radiantem.) Vidimus inquit petrus
lesum radiantem id est gloriosum in corpore: et conspeximus
scilicet nos discipuli nostris oculis:
reducem id est redeuntem
scilicet in die assumptionis uel ascensionis:
propriis astris id est
proprio coelo: et suo.
1173 Nam licet omnia christi sint: tamen
coelum et astra in quibus dei opificium magis apparet: propria ipsius dicuntur: et ipsius
thronus uocantur.
1174 Sciendum sane hoc nomen iesus disyllabon hinc poni
posse: et trisyllabon.
Nam si in scansione fit synaloepha: ita: corpori: dactylus: esum. erit trisyllabon. Si autem dicimus:
corpore: iesum: tunc .
i.erit
consonans non uocalis: ut in secundo idem Arator:
clementia iesu:ARATOR act., 2, 228 et in loannes id est quoque
consonans est apud Eundem in
secundo:
Venerit his quaesitor ait: qui fonte
loannis:ARATOR act., 2, 572 et paulo post nomine uenturi praecursor in orbe loannes.ARATOR act., 2, 584 Nec te moueat quod graeci per.
iota
lesus et loannes scribunt. Nam iota: quae apud eos semper uocalis est: apud nos quandoque transit in consonantem ut iudaeus per iota scribitur: et tamen iuuenalis in
consonantem mutauit:
Arcanam iudaea tremens mendicat in aurem.IVV. 6, 543 Quod ego arbitror posse fieri in dictionibus:
quae non sunt graecae: sed uel hebreae uel alterius
linguae. si enim graecae sunt: ut iambus:
hieronymus:
iota in consonantem nullo pacto posse uerti Existimo. Qui ergo iambus proferret
disyllabon: rustice proferret et barbare.
1175 At quoniam incidimus in hoc liberatoris nostri sanctissimum
nomen: in quo (ut inquit apostolus) omne genu flectitur coelestium:
terrestrium: et infernorum:Ep 2, 10-11 consentaneum est: nos ueram eius scriptionem
monstrare: quam philelphi authoritas uiri alioqui
literatissimi deprauauit. Is enim in.
xiiii. epistolarum libro: cum ab amico moneretur quod temere aut lapsu fortasse
festinantis harundinis errasset: scribendo
Ihesus per.
h. rescripsit
non id imprudenter: sed consulto a se factum. Hoc ego erratum: si alicui
opico aut rudi omnino graecarum literarum contigisset: errare: minus miratus fuissem. Sed in philelpho utriusque linguae consultissimo uix equidem tale
peccatum ferrem: ni tenebras humanae naturae passim
experirer: ac multis periculis cognitas
haberem: et in multis uiris doctissimis: et in me quoque ipso frequentius: quia multo saepius mihi mea quam aliena in mentem ueniunt.
1176 Quis autem non uidet: modo aliquid teneat
graecarum literarum: unde error ille scribendi
Ihesus per aspirationem
emanauerit? Nam cum nostra aspiratio.
H. et ea
uocalis quae a graecis: ita:
dicitur sint eiusdem figurae: qui graece.
IHS. scriptum
uidet: si ignorat literas graecas: per aspirationem scribi putabit: cum non per aspirationem sed per eta scribatur: quae apud nos
mutatur in e.
longum. solet autem lesus Christus compendiosa scriptione apud graecos senis
literis scribi: ita ut IHS. his tantum tribus:
XPS. his etiam
tribus scribatur. Hinc mansit consuetudo quoque apud
nos: ut Christus per X. scriberetur: quia .XX. similis est chi elemento graeco: et per.
P. quia.
p. latinum
effigiem obtinet rho graeci: alioquin quid habet.
X. aut.
p. quo possit
scribi exprimiue hoc nomen christus? Aut uox ipsius.
p. aut .X. in illo nomine Christus qui inuenitur? Certe non. Cur ergo per.X. et .p. scribitur etiam in
antiquissimis codicibus: et uenerandae uetustatis
exemplaribus? Vel ergo error est librariorum
tempore iam ex illo in posteros deriuatus: cum per
inscitiam.
H.
eta uocalem:
propter similes lineolas: esse aspirationem nostram
crederent: sicut chi et rho graeca
elementa: quibus Christus scribitur: putauerunt esse
.X. et .
p. ob notas
Conuenientes minimeque diuersas: uel certe cum nouum
testamentum (authore Hieronymo)
totum graecum sit: excepto apostolo mattheos: qui primus in iudaea
Euangelium Christi hebraicis literis edidit:
suspicor ego ueteres christianos consueuisse dictiones illas duas scribere
ita compendiosse: quemadmodum a graecis nouae legis
scriptoribus formabantur: ut sicut integrae in uoce
manebant: nullaque interpretatione mutatae: ita etiam incorruptae in scriptione manerent.
1177 Nec illud uero procul esse censendum est:
non solum ob conpendium ternis literis nomen Illud IHS
: et item XPS
ab antiquis illis religiosisque uiris scriptum fuisse: sed etiam ob uim mysteriumque diuinae trinitatis
repraesentandum. Sed hoc coniecturale totum
est: illud indubitatum:
Codices philelphi illos
uetustissimos atque emendatissimos et noui et ueteris testamenti plus mihi
quam illi fauere: Quod si ludouicus casella hanc philelpho nostram rationem
subiecisset: agnouisset profecto (pro ea quam
profitebatur humanitate) errorem suum: nec ad uepres
et infirmae defensionis latibula confugisset.
1178 Nec enim aspiratio facit ut hoc nomen lesus trisylabum sit: cum sine ea
quoque trium syllabarum esse possit:[27r]
alioquin iambus mediam excipit
aspirationem ut tribus syllabis constet.
1179 Nec quintilianus cum
philelpho sentit. qui rationem aspirationis temporibus fuisse
mutatam saepius: parcissimeque ait ea ueteres usos
fuisse: etiam in uocalibus: cum aedos
ircosque dicebant. Sed nec nostrae aetatis homines illi subsignant: qui in scribendo: non
etiam in pronunciando uocibus aspirant.
1180 Graeci enim id tantum in consonantibus:
latini ne in consonantibus quidem omnibus id retinuerunt. Itaque aspiratio firmat sonum illorum nominum triumphus
trophaeum: ut
eorum sit robur et quasi spiritus uiridior uegetiorque. Sed hoc nomen christus: cum exiliter pronuntietur a latinis: flatu aspirationis a graecis roboratur. Nec aspiratio interposita syllabam sonantiorem
reddit: ac ualentiorem in illo nomine lesus: cum dicat
priscianus aspirationem
uocalibus extrinsecus ascribi ut minimum sonet:
consonantibus autem intrinsecus ut plurimum. Verum
haec hactenus.
1181 (Sed fugite)
sensus est. Vos quicunque auditis mysteria legis
Euangelicae.
fugite peccatum perfidiae
iudaicae:
cui non sat fuit non recipere christum: qui uenerat
ad culpas eorum abolendas: sed sceleri huic nouum
scelus addiderunt: cum christum crucifixerunt: et se et suos filios poenae tanti sceleris
subdiderunt dicentes:
sanguis eius super nos: et super filios
nostros.Mt 27, 25 Verum quanquam haec magna sint peccata: si
creditis: cuncta abluentur aquis baptismatis: et purifici roris lustratione.
1182 haec petrus dixit. ait poeta et
ordo est o miseri:
fugite piacula scilicet
peccata funesta et
mortifera:
gentis scilicet iudaicae: quae
perfida est, Cui scilicet
genti:
creuerunt uulnera culpae sacrilegae
addita: nam uulnus poenae in se
acceperunt: Christum occidendo: sed hoc uulnus creuit: cum in filios
quoque propagatum fuit et deriuatum: ideo ait:
uulnera addita culpae
sacrilegae et nefandae. nam culpae
homicidii: addiderunt uulnera filiorum: et super filios nostros sanguis eiusMt 27, 25 id est culpa et poena: cum clamarent. Et ita culpae non est secundi casus sed tertii.
ueniente deo scilicet
Christo genti iudaicae:
auertere syntaxis graeca id
est ad auertendum et remouendum:
noxas ueteres id est culpas
antiquas. Nam ut inquit loannes: Christus in propria uenit: et sui eum non
receperunt.Jn 1, 11
1183
Cui:
bis iunge ita: cui genti scilicet ueniente deo: cui dico: creuerunt
uulnera propagata etiam in filios et nepotes, et minores: anteaquam nascerentur. Quod statim
subiicit declarando superiora. O ludaea
paricida id est filicida: hoc est. quae filios, et posteros tuos: anteaquam nascerentur: occidisti.
1184 Nam secundum lurisconsultum ad legem pompeiam de parricidis: non solum is qui patrem aut matrem occiderit: parricida dicitur: et
supplicio parricidae punitur: sed etiam is qui
patriam: filium: fratrem
sororemue occiderit.
1185
Cur trahis natos tuos
scilicet in poenam et culpam mortis Christi: cum
Christum nondum ipsi nati nec accusarent: nec
persequerentur?
per uota cruoris id est per
imprecationes sanguinis ipsius: cum ut matthaeus ait: inclamaretis:
sanguis eius super nos: et super filios
nostros.Mt 27, 25
1186
Cur:
bis repetitur: ad emphasin indignationis ostendendam
cata anadiplosin.
1187
paricida prima breui a
pari dicitur. et olim ita homicidae dicebantur.
1188 (Damnata)
scilicet tu iudaea propter mortem
christi: id enim est fuso sanguine id est cum efudisses tuis
accusationibus sanguinem Christi in cruce :
quid id est cur:
premis id est opprimis:
hos scilicet filios et
posteros tuos in poenam et culpam mortis Christi:
tecum scilicet simul. et festinas scilicet iudaea:
proferre reos id est
pronunciare filios tuos reos et poenae obnoxios:
necdum id est nondum:
creatos id est natos et
genitos: cum dicis et super filios nostros
sanguis eius. et lingua scilicet uestra o iudaea uel o ludaei:
homicida id est rea
homicidii: uel quia christum occidit: uel quia filios et minores suos condemnauit nondum
natos propter suum scelus:
percussit iter naturae: quod uidetur impossibile.
1189 Cum enim homines singulatim sint mortales: et uicissim sufficienda prole mutabiles:
cunctique ipso genere uideantur immortales: hoc iter
naturae percussit et disiecit lingua iudaeorum: quae filios suos
anteaquam nascerentur: interfecit: et subiecit ei poenae: quam merebantur
patres eorum propter mortem christi.
1190 Nam (ut inquit cyprianus
martyr) etsi iudaei uoce tacent: exitu poenam
confitentur: cum dispersi et palabundi
uagantur: soli et coeli sui profugi per
hospitia aliena iactantur.Ps. CYPR. idol., 10
1191 (cui) scilicet
naturae et genti iudaicae deriuatae ab
interfectoribus christi:
ortus id est natiuitas:
serior id est tardior quam
facinus: id est peccatum mortis christi scilicet
contingens:
habet discrimen id est
periculum poenae.
1192 Nam prius ortum et natum est peccatum mortis christi: propter quod nunc iudaei puniuntur: quam nepotes et
minores eorum iudaeorum: qui christum occiderunt.
Et tamen inciderunt in periculum poenae: quam
maiores eorum et sibi et suis filiis imprecati sunt:
cum soleat contra accidere: ut scilicet prius
nascatur oriaturque author peccati quam peccatum: et
prius peccatum quam poena peccati. At hic in morte
christi: prius ortum est peccatum quam multi
iudaei nascantur et nati sunt: qui propter illud peccatum prius ortum: puniti sunt.
1193 et idem dicens poeta uarie
subdit: et propago scelerum scilicet generatio iudaica
per scelera propagata.
perit id est interfecta
est:
de natale id est a sua
natiuitate et a suo ortu: quia scilicet natiuitatem
et originem traxit ab interfectoribus christi: non
quia ipsi christum interfecerunt: quae scilicet
generatio deriuata ab interfectoribus christi:
saucia scilicet uulnerata et
interfecta:
uoce parentum id est illis
clamoribus:
sanguis eius super nos et super filios nostros:Mt 27, 25
uenit in lucem id est nata
est:
punita scilicet poena
mortis: quam mortem sui maiores petiuerunt non
solum sibi: sed etiam filiis et posteris suis nondum
natis.
1194 Cum enim diceret pilatus:
Innocens ego sum a sanguine huius iusti.
uos uideritis. respondit uniuersus
populus: sanguis eius super nos et super
filios nostros.Mt 27, 24-25 Vnde Esaias hoc praeuidens
futurum: uaticinatus est.
Si leuaueritis manus ad me. non
exaudiam. manus enim uestrae sanguine
plenae [27v] sunt.Es 1, 15
1195 Ergo quomodo clementissimus quondam deus o iudaea: qui nunquam
tui oblitus est: nunc per tanta spatia temporum
miseriis tuis non adducitur ut soluat captiuitatem tuam? Certe qui christum occiderunt: et se et
uos reos tanti criminis illa uoce supra dicta fecerunt: seque et uos pariter uulnerauerunt.
1196 Quam rem qui uoluerit aperte copioseque enarratam legere: uideat hieronymi
epistolam ad Dardanum: doctam et elegantissimam: quae licet
authori suo tumultuaria lucubratione dictata uideatur. tamen aures meas abunde impleuit:
omnibus et doctrinae et eloquii absoluta numeris.
1197 Quam etiam rem ipse ego carmine quopiam complexus dixi:
regio quae denique terris in cunctis dabitur uestro non plena
laborem: seruitio: gemitu: lachrymis? seruitis ab ortu solis ad occasum: dic quae castella per orbem sint uobis? aut quas urbes ditione praematis? sedibus auulsi patriis: natalibus aruis Extorres:
profugi solymis regionibus: omni in populo
dominos saeuos toleratis: iniquo seruitio
oppressi ludibria cuncta ferentes:
Perpetuoque iugo indecores. pereuntia regna
Et uidi et legi. casus mutabilis aeui Nunc
hos nunc illos uarie tolluntque praemuntque.
Sed uos ex illo fortuna tenaciter urget Tempore: quo regis maculastis sanguine uestri: implestisque manus. luitis
commissa per omnes diffusi terras. misera
haud miserabilis ulli: turba estisBARBOS. carm., 10 et.c.
1198 (si soluere.) concludit petrus orationem: si inquit uos
fratres: uultis soluere et remouere incrementa mali id est peccati tam foecundi et uberis: ut non solum in authores ipsos: sed etiam in filios et posteros propagetur:
reparate et restituite
genus: et prolem uestram extinctam et occisam uoce illa supradicta:
undis scilicet
baptismatis:
felicibus.
1199 Nam omnes iudaei infelices
sunt: et extincti uoce illa.
1200 Ergo ad hanc poenam infelicitatis et mortis abolendam: est unica spes: unicum
remedium:
uelle renasci palingenesia
spirituali et baptismatis:
post crimina et peccata: quibus mortui estis. quia
haec una spes scilicet
baptismatis: soluit debita supplicii scilicet debitam poenam
propter uocem illam supra dictam: et occidionem
christi.
1201
uelle infinitiuus pro nomine
ut scire tuum nihil est.PERS. 1, 27
Velle ergo renasci scilicet
uoluntas renascendi. et dicet aliquis sicut
Nicodemus:
quomodo potest homo nasci cum sit senex?Jn 3, 4 Nam multi ad baptisma tunc accedebant et senes iam et grandaeui.
Beatus loannes hunc
soluit nodum: cum differre ostendit palingenesian id
est regenerationem spiritualem a carnali: de
regeneratis purifici roris inspersione et baptismatis loquens.
Qui non ex sanguinibus: nec ex uoluntate
carnis nec ex uoluntate uiri: sed ex deo
nati sunt.Jn 1, 13
1202 Nam qui ex carne gignuntur sunt huius uel illius filii: huius uel illius fratres.
At uero qui ex spiritu nascuntur: fidem uel per se
si sunt adulti: uel per alium si sunt paruuli: profitentes: parentem deum
et fratrem christum nanciscantur: ut qui filii
diaboli erant: et filii dei et fratres christi per
eum liberati dicantur. o mirabile dei in homines
beneficium et donum: o potestas singularis. Efficit coelestis paligenesia ut simus fratres et
cohaeredes per gratiam: sicut et ipse filius
unigenitus per naturam est: ita ut iam non sit
solus. Natiuitas mortalis filios hominum
procreat: coelestis autem filios dei. Illa bonorum fluitantium et caducorum. haec coelestium et aeternorum haeredes facit. Illa constituit similes hominibus ex se genitos: at diuina genesis gratia subleuante diuinae
naturae consortes. Abluit extrinsecus unda: atque spiritus sanctus intrinsecus. Congruit symbolum filio dei incarnato: quia aqua conspicabilis carni uisibili: gratia inuisibilis uerbo sensus nostros fugienti
aptissime respondent.
1203 (Multiplicat.) Redit ad historiam poeta:
secundum beati lucae
narrationem: qui in tertio capite actuum:
Qui inquit receperunt sermones eius baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae
circiter tria millia.ac 2, 41 Dicit autem Arator hunc numeum
trium chiliadon fidei congruere quae trina est et una.
1204 (Pastor)
scilicet.
petrus
multiplicat iam oues id est
fideles et in ouile christi receptos.
Illa dies scilicet
pentecoste diluit scilicet
lauat:
tria milia uulgi id est
populi credentis tres chiliadas:
non minus id est non
pauciores:
in flumine agni id est in
baptismate christi: qui agnus dei a loanne baptista apellatus est.
1205 Illud scire conuenit: antiquos
christianos in die pentecoste solitos baptismum generalem in memoriam tantae
multitudinis a petro baptizatae: celebrare. Nec illud
oportet nos ignorare consueuisse apostolos baptizare non in nomine
Trinitatis: Sicut in fine Euanglii apud Matthaeum dominus praeceperat: Sed in nomine Christi Iesu. ideo Arator
hoc notans et innuens: dixit:
in flumine agni diluit
petrus
tria milia uulgi.
1206 Nam moderatione et consilio spiritus sancti ecclesia illa
primigenia tale baptizandi formam obseruasse dicitur: ut ludaei nomen christi
amarent et uenerarentur: quod oderant et nihil
pendebant. Ast ubi maiestas dominici nominis
iudaeis ac gentibus innotuit: redit ecclesia nutu eiusdem spiritus ad eam normam
baptizandi: quam dominus obseruandam
tradiderat.
1207 Potes etiam illud huic sententiae addere:
quod magister in quarto ait:
legitur inquit in actibus apostolorum apostolos baptizasse in
nomine christi. sed in hoc nomine (ut
exponit Ambrosius) tota trinitas intelligitur. Intelligitur enim cum Christum dicis et pater a quo
unctus est. et ipse qui unctus est. et spiritus sanctus per quem unctus est.PET. LOMB. sent., 4, 3, 3 Vnxit, enim pater: unctus est filius ipsa
sancti spiritus unctione: ita ut sit pater chrion: filius autem christus: et
chrisis ipsa spiritus sanctus. Vel dic in flumine id est baptismate:
agni id est instituto a
christo: qui est agnus dei: qui tollit peccatum mundi.
1208 Fuit autem baptismus ut putat Doctor longobardus in quarto a christo institutus: uel cum dicit Nicodemo nisi quis
renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto:
uel cum dixit apostolis: Ite docete omnes
gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus
sancti:PET. LOMB. sent., 4, 3, 5 uel (quod etiam commodius idem arbitratur) quando a loanne
baptizatus est in iordane:PET. LOMB. sent., 4, 3, 5 cum scilicet contactus mundae carnis christi uim regeneratiuam
contulit aquis: ut qui postea immergeretur inuocato
nomine trinitatis: cuius mysterium ibi innotuit: a peccatis purgaretur.
1209 Ibidem etiam ait magister apostolos in nomine trinitatis baptizasse: licet hoc non sit scriptum. indidit autem agni titulum baptista domino iesu: et hic [28r]
poeta illud idem cognomentum
repetiuit: quia authore Augustino tria ministrat hic agnus
immaculatus possidentibus se: lac simplicis
doctrinae quo paruuli nutriuntur: lanam id est
incrementa uirtutum: et esum carnis suae. Recte quoque agnus monstratur. quia erat innocens: immaculatus: immolandus: praefiguratus
in agno paschali.
1210 Quanuis enim alia quoque animalia ut bos uitulus capra et
huiuscemodi in lege ueteri immolabantur: agnus tamen
typum christi gerit symbolo quodam euidentiore: tum
quia agnus ille erat sine macula: quo immolato
filii israeli seruitutem
pharaonis euaserunt: sicut immolato in ara crucis iesu immaculato: qui
peccatum non fecit: a iugo liberati sumus durissimo
cacodaemonis.
1211 Tumque agni sacrificium apud israelitas perpetuum et iuge:
nostrae beatitudinis et foelicitatis absolutae quae christus est: perpetem fructum figurabat.
1212 (Hic primus):
hic primus usus baptismatis
scilicet monstratus in tribus millibus fidelium baptizatorum:
post iussa dei: scilicet spiritus sancti qui deus est.
1213 nam posteaquam spiritus sanctus iussit apostolis iam edoctis et
roboratis suo numine uerba facere de lege noua:
primus numerus credentium fuit trium millium.
1214 (primus ergo
usus) exoritur id
est apparet: nascitur id est in numero trium
millium.
probans id est confirmans
iura id est decreta
fidei trinae in tribus millibus credentium:
data scilicet ab
apostolis.
Nam trina potestas scilicet
dei summi: qui trinus est in personis: et unus in substantia:
partita id est diuisa:
per numerum aequum id est
aequale:
colligit hanc prolem id est
generationem per baptisma generatorum scilicet trium millium.
1215 nam si diuidimus tres subsistentias uel hypostaseis in numeros
aequales id est unitates: resultant tres: ita quoque si partimur tria millia in numeros
pares: trinitatis numerus resultat. Et sicut in una quaque persona inuenitur perfectio
completa et absolutissima: ita quoque in uno quoque
mille: et in una quaque chiliade.
1216 Vt autem haec facilius intelligantur:
operae precium mihi facturus uideor: si quaedam
praefatus ante fuero ad cognitionem sequentium omnino necessaria.
1217 Est ergo sciendum solam monada perfectam:
consumatam esse a se: non egredientem se: omnino simplicem indiuidua simplicitate et
solitaria sibi cohaerentem: quae suis diuitiis plena
sibi supersit nullius indiga. Cum autem numerus sit
multitudo unitatum: manifestum est ipsam unitatem
uel monada non dici proprie numerum: nisi acyros: sicut etiam
grammatici singularem quae singulariter profertur numerum uocant: cum nullus sit numerus nullaue multitudo una
natura sed compositione: nec ulla est tam unitati
propinqua multitudo: quae non aduenticiam habeat
unitatem: quantoque magis ab ea fit procul: tanto in maiorem incidit numerum plus
dissimilitudinis: plus partium: plus compositurae habens.
1218 Possemus haec more pythagorico diuinis accommodare. sed
quia hoc nil fuit enarrationi horum uersuum:
omittimus.
1219 Est ergo unitas et monas perfectissima simplicissimaque. Ab hac numerus perfectus dicitur ternarius: quia primus impar. Primum
autem in unoquoque genere est perfectissimum in illo genere. Atque inter numeros pares denarius quoque
absolutus dicitur: quia est omnis quodammodo
numerus. ab eo enim numeramus per
replicationem. Nam decies decem centum
conficiunt: et decies centum mille complent. Vnde apparet in tribus milibus baptizatorum
inueniri perfectionem numeri imparis. Sunt enim ibi
tres unitates: et paris quoque numeri perfectio in
chiliade uel mille inuenitur: quia decies centum
mille sunt. Est autem omnis numerus: quatenus multitudo imperfectus: quatenus unus perfectus. Vnitas ergo
chiliados: imparis numeri notat perfectionem: composito simplicis perfectionem nihilominus
obtinente.
1220 Recte igitur Arator
sapienterque subiunxit. (Quod sonat mille) perfectum est: quatenus in mille uel in chiliade repperitur
unitatis perfectio. Illud enim quod sonat id est signat et notat mille uel
chilias:
perfectum est.
1221 At quomodo (dicet quispiam) in chiliade probabis unitatis
perfectionem: non illam ex promptuario pythagoricorum allegatam: sed diuinae legis authoritate roboratam? Certe ego uero ac lubens.
Canit enim propheta mille annos unum esse diem apud deum. Vnitas ergo quaepiam in chiliade repperitur: Hinc inter decreta ueteris hebraicae disciplinae legimus: per sex dies geneseos:
quibus deus cuncta creauit ac disposuit: sex
chiliadas annorum mundi sic designari: ut sint opera
primi diei uaticinium eorum quae in prima mundi chiliade erant futura. opera item secundi eorum quae In secunda: et sic deinceps eodem semper utrobique
successionis ordine seruato. Cuius sententiae cum
hebrei theologi (ut author est
picus) tum diuus hieronymus meminit in expositione
psalmi illius: qui mosi inscribitur.
Lactantius quoque firmianus in septimo institutionum diuini. libro: hanc
sententiam non recitat sed confirmat.
sciant inquit philosophi qui ab exordio mundi seculorum millia
enumerant: nondum sextum milesimum annum
esse conclusum: quo numero expleto
consumationem fieri necesse est: et
humanarum rerum statum in melius reformari.LACT. inst., 7, 14
Mundum deus et hoc naturae admirabile opus: sicut arcanis sacrae scripturae continetur: sex dierum spacio consumauit: diemque septimum:
quo ab operibus requieuit: sanxit. Ergo quoniam sex diebus cuncta dei opera
perfecta sunt: per secula sex annorum id est
sex millia manere in hoc statu mundum necesse est. dies enim magnus dei mille annorum circulo terminatur: sicut indicat propheta dicens:
Ante oculos tuos domine mille anni tanquam dies unus.Ps 90, 4LACT. inst., 7, 14
1222 Haec lactantius et in
hanc sententiam plura: Quibus monstrat post sex
mille annorum curricula: quod multi ex hebreis crediderunt: consumatione mundi quasi sabbatum futurum. Sed quoniam hoc firmiani dogma non omnino uidetur congruere sententiae
orthodoxorum: cum illam diem nemo nouerit: cumque de ulteriori tempore nullum in lege
uaticinum habeatur. Nam uisionem illam propheticam
ita declarat hieronymus in quadam ad Damasum epistula:
Seraphim stabant in circuitu domini sex alae uni et sex alae
alteri: et duabus quidem uelabant faciem
eius: et duabus uelabant pedes: et duabus uolabant.HIER. epist., 18, 6
Quis enim potest eius scire principium?
qui antequam istum conderet mundum: in rerum
fuerit aeternitate? quando thronos: dominationes:[28v] angelos: totumque mysterium
coeleste condiderit? sequitur et duabus
uelabant pedes: non suos sed dei. extremum quippe eius scire quis potest? quid post consumationem saeculi sit
futurum? quid postquam genus hominum
fuerit iudicatum quae sequatur uita? an
rursum alia sit futura terra: et post
transitionem alia rursum elementa: uel alius
mundus: solque condendus sit? priora annunciate mihi: et in nouissimo quae futura sunt: et dicam quia dii estis ut ait Esaias:
significans neminem posse quid ante mundum fuerit: et quod post mundum futurum sit enarrare. Et duabus uolabant: media enim ex lectione scripturarum cognoscimus.HIER. epist., 18, 7 Haec breuius: sicut alia pleraque ne longior
sim allego.
1223 Cum ergo nouissima scire: et diem illum
nefas sit: colligimus quaedam ex uerbis lactantii expositioni horum uersuum
utilissima: ut saeculum esse mille annorum: in quo
sensu hic a poeta uidetur accipi ut
ipsius chiliados unitas et perfectio ab eodem ostenditur: cum uaticinio prophetico accommodatur.
et ad hunc sensum uerba aratoris ita
explicabimus.
1224
(denique cum) dicimus tempora
orbis scilicet mundi: sic id est per
hunc numerum chiliados perfectum:
ponimus id est distinguimus:
aetates scilicet mundi:
saeclis id est millenariis
tanquam numero perfecto.
1225 Vt enim opera geneseos a deo perfecta sex diebus distincta
fuerunt: ita opera mundi per sex chiliadas
distinguntur. Nam ultra sex chiliadas quod sit
futurum: nequaquam apertis uaticiniis proditum
est. Item si quaerimus in qua mundi aetate uenit
liberator generis humani qui ab hebreis
messias dicitur: respondemus secundum supputationem hebreorum
.iiii. mundi millenario
iesum apparuisse: hinc illud chiliadesque cadunt: quarum
iam quinta recessit: sexta citis uectata rotis per
inane iugales ad medium iam cogit iter: mundique
senectam ducit et alterius uitae praenunciat ortum.
1226 Aliter tamen aetates sex computamus authore augustino ab adam usque ad noe: ad abraam: ad dauid: ad transmigrationem babylonis: ad
ioannem baptistam: ad finem mundi.
1227 Non enim singulis aetatibus milleni anni respondent. si autem hieronymi supputationem consideramus non quarto sed sexto
millenario christus missus est. nam declarans
stridonensis doctor uerba illa
diui lucae:
in mense autem sexto missus est angelus gabriel:Lc 1, 26
sicut inquit sexto mense missus est angelus in ciuitatem
galileae: ita sexto millenario missus
est christus.GLOSS. ORD. in Luc., proem. 1 Verum quia saeculum (ut ait censorinus
de die natali) quid sit adhuc ad
subtile examinatum non est: cum alii putent saeculum
esse quod graeci dicunt genean: orbem scilicet aetatis dum natura humana ad
sementem reuertitur: alii ut heraclitus
. v. et. xx. annorum spatium: alii .xxx. ut
Zeno. alii uitam longissimam hominis: cuius
quoque spatium apud authores euariat: nam Epigines
.cxii. annis uitam
longissimam constituit:
Berosus autem .cvi.
Herodotus.
c. et .I. ut Arganthonii
tartessiorum regis:
ephorus longius procedit: qui tradit archadas dicere apud se reges antiquos
aliquot: ad .ccc. uixisse annos. Huic spatio
respondet et congruit illud herodiani in historia
romanorum principum: qui ait ludos
saeculares trium spatio aetatum solitos instaurari:
ut tamen centenos singulis distribuamus aetatibus:
quanquam politianus doctor olim
meus: et (ut ego in quodam dixi carmine) antiquis cedens quia non sit in illis:BARBOS. carm., 42, 19 putat codicem non esse emendatum.
Horatius flaccus in carmine: quod de
saecularibus ludis cantatum est: cx. annis saeculum designauit:
Certus inquit unde nos decies per annos orbis ut cantus
referatque ludos.HOR. carm. saec., 21-22 quoniam igitur saeculi spatium ad uiuum nequit resecari propter
authorum in eo uarietatem: uel cum censorino sentiamus: qui inquit nostri maiores: quod natura saeculum
quantum esset exploratum non habebant: ad
certum annorum modulum annorum .c. statuere:CENS. 17, 13 uel cum herodiano: qui .ccc. annorum saeculum statuit. et ad utranque
significationem saeculi: aliter ac supra
interpretati sumus: poteris sensum horum uersuum
connectere: quanquam hic sensus non tam placet
quam ille superior.
1228 expones ergo sic (ponimus
aetates) id est distinguimus aetates non hominum sed mundi:
saeclis id est saeculis decies
replicatis: unde chilias constat: uel saeclis id est per saecula trecentenos annos
complectentia:
ponimus aetates non mundi sed
hominum secundum ephorum.
1229
(Res perfecta) semel scilicet
mille:
iungitur ter: scilicet. in tribus millibus a petro baptizatorum.
nam ex una chiliade: et item una: et tertio una tria millia colliguntur:
et uis id est uirtus:
mystica scilicet mysterium
diuinae trinitatis includens:
numeri scilicet trium
millium:
facit agmen id est colligit
illam multitudinem trium millium baptizatorum.
Forma id est ratio numeri
ternaris:
nouelli gregis id est nouae
multitudinis recens baptizatae a petro
in die pentecoste:
est pia scilicet religiosa: ad fidem et religionem attinens: cum includat trinitatis mysterium.
1230 Sed dicet hic aliquis: cum numerum non
recipiat diuina natura (ut ait diuus
Ambrosius in li .iii. de spiritu
sancto) quomodo trinitatis mysterium in tribus personis et
credimus et confitemur?
Quomodo enim pluralitatem recipit unitas diuinitatis: cum pluralitas numeri sit:AMBR. spir., 3, 13, 93 et compositionis? cum solus deus qui a nullo
est: et a quo sunt omnia simplicissima sit
essentia et monas siue unitas indiuidua? Quicquid
enim habet a se habet: eadem re qua est eadem
sapit: eadem uult: eadem
bonus: eadem iustus. nec
ullam rem percipimus qua ipse sit: praeterquam ipsum
quod ipse est: esse. Caetera
ut angeli: non illud id est ipsum esse sunt: sed sunt illo.
1231 Igitur angelus non est ipsa monas: sed
numerus: alioquin deus esset: aut plures essent dii. Imperfectionem
ergo inde angelus habet unde est numerus: cui
participatu accidit ut sit: et qui non ipsa est
intellectio: sed cui aduenit ut intelligat. Perfectionem uero quam habet: accedenti unitati imputamus: quam inde
habet unde deo coniungitur.
1232 Quid ergo erit unum: si ipsa unitas
diuinitatis non una est: sed numerum admittit et
imperfectam multitudinem? hunc nexum ita soluit
diuus ambrosius:
secundum nostram sententiam quia unus deus: una diuinitas: et unitas
intelligitur potestatis. Sicut enim deum
dicimus et patrem uerum deitatis nomine confitentes: nec filium denegantes: ita etiam spiritum sanctum a deitatis non excludimus
unitate: et tres deos non asserimus sed
negamus. quia pluralitatem non unitas
facit: sed diuisio potestatis.AMBR. spir., 3, 13, 93
1233 Quomodo enim pluralitatem recipiat unitas diuinitatis? numerumque reci[29r]piat natura diuina? Relatio enim (ut ait diuus bonauentura) ratione subiecti in
quo est: transit in substantiam ne faciat
compositionem: ratione autem termini ad quem
est: manet: ut faciat
distinctionem. Transit inquit in substantiam: ne faciat compositionem:
substantia unitatem ac monada retinente: relatione
uero hypostases multiplicante trinitatis.