De textu et situ

Aratoris Historiam Apostolicam complures annos Salamanticae Arius Barbosa Lusitanus enarrauit. Anno autem MCXVI lectiones quas de carmine Aratoris dederat uno uolumine edidit una cum textu carminis. Quod magnum opus, in quo cum adnotationibus de lingua et sermone Aratoris plurimas notas de dogmate christiano, de moribus christianis et de diuersis quaestionibus miscuerat Barbosa, numquam totum nec translatum est in recentiorem linguam nisi partim in linguam Lusitanam, nec adnotatum, quamuis magni momenti sit si quis inuestigare uelit et qualis fuerit ratio enarrandorum christianorum carminum in initio sexti decimi saeculi post Christum natum et quomodo post multas glosas et interpretationes per totum medium aeuum diffusas carmen Aratoris in initio aetatis quae dicitur moderna interpretatus sit. In eo igitur situ inuenies, lector, et (uide "ad commentarium") textum latinum commentarii, expansis multis abbreuiationibus a typographis insertis, et (uide "ad carmen") textum carminis in ea ipsa uersione quam legebat Barbosa et (uide "ad translationem") gallicam translationem Barbosae commentarii et (uide "ad indices") indices nominum personarum quarum Barbosa mentionem fecit, locorum quae in adnotatiobus reperiuntur, librorumque quibus usus est Lusitanus cum indice locorum ab eo citatorum. Si quis omnes mentiones cuiusdam personae aut cuiusdam loci inspicere uolet, inueniet sub singularum personarum et locorum nomine nouam paginam in qua omnes eas mentiones una collocauimus. Quo facilius ingens hoc commentarium legere possis, id in sectiones sicut Arius Barbosa ipse diuidimus, et aliam sectionem alia pagina edidimus. Si uoles sequentem uel precedentem sectionem inspicere, uiam inuenies sub rubrica "ad sequentem, ad praecedentem sectionem", ne lectionem tuam moleste interrumpas.

Si libros quibus usi sumus ad hanc translationem perficiendam inspicere uelis, uide hoc uinculum.

Si de scriptore et eius operibus breuissimas adnotationes Gallice scriptas legere uelis, uide hoc uinculum.