Historiae Apostolicae liber I sectio VII (vv. 244-292)

ad praecedentem sectionemad sequentem sectionem
1470 (CLAVDVS ERAT.) Cum dominus fideles omnia inuicem communicantes quottidie augeret: petrus et Ioannes ut in. iii. capite narrat: Lucas : ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
1471 Quidam uero claudus ex utero matris natus xl. annos ad portam templi quotidie ponebatur quæ dicebatur speciosa: ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum .
1472 Ei ergo iam roganti dixit petrus: respice in nos. cum is intenderet sperans se aliquid accepturum. Tum petrus aurum et argentum non est mihi. quod autem habeo: hoc tibi do. In nomine iesu christi nazareni surge et ambula.ac 3, 6 et protinus sanatus intrauit cum illis in templum: et omnis popu[33v]Ius qui claudum probe cognosceret: plenus stupore tanti miraculi cucurrit ad apostolos honorandos in porticum quæ dicebatur salomonis.
1473 Hanc historiam narrat hic poeta in .vii. sectione: addita tamen huius mysterii præclara intelligentia: ut dicam suo in loco.
1474 historia autem prius narratur in hunc modum
1475 (erat claudus) scilicet in urbe hierusalem in qua erant apostoli: cui scilicet claudo prima dies scilicet natuitatis cum natus est: dedit exordia id est principium:uitæ: cum strage membrorum id est cum damno membrorum claudicantium.
1476 Erat enim claudus ex utero matris: et ipse per se nullo pacto poterat incedere sed baiulabatur: et ad fores templi a gestantibus ponebatur. claudus dico : gerens octo lustra id est xl. annos: quia quinquies octo .xl sunt: cum lustrum sit quinque annorum spacium:
1477 langore coæuo id est infirmitate coetanea. hoc est cum infirmitas claudicandi esset eiusdem ætatis cum claudo.
1478 Nam sicut claudus erat. xl. annorum: ita infirmitas quoque annorum. xl: cum claudus natus fuisset ex utero matris.
1479 Ad quem scilicet claudum positum in porta templi speciosa dicta: petrus ait scilicet uerbum sequens scilicet respice: o claude in nos.
1480 et hoc dixit petrus claudo: comitante ioanne. id est cum ioannes petrum comitaretur introeuntem in templum.
1481 (spes). scilicet in animo claudi concepta ex uerbo petri: lusit id est fefellit uotum id est desiderium: auarum id est claudi auari et cupidi accipiendæ elemosynæ.
1482 nam cum dixisset petrus: respice o claude in nos: credidit claudus petrum parare crumenam: ut inde ei elemosynam largiretur.
1483 Sed hæc spes ludificata est uotum et desiderium ipsius nimis auidum accipiendæ elemosynæ. quia petrus dixit claudo: aurum et argentum non est mihiac 3, 6 quid non expectes ab homine tam paupere quam tu es: imo paupere magis elemosynam.
1484 ideo subdit (Cumque negat ) id est petrus cum negat pauperi claudo elemosynam dicens: aurum et argentum non est mihi:ac 3, 6 parat scilicet petrus meliora id est res meliores elemosyna et auro et argento scilicet sanitatem: quam statim contulit in nomine Iesu nazareni.
1485 Est autem sanitas quolibet precio preciosior.
1486 (quam sæpe) acuta descriptio claudi modo spem: modo desperationem concipientis et tandem consecuti sanitatem super spem: quam conceperat. cum enim dixit petrus: respice: sperauit se consecuturum elemosynam: cum rursus inquit: aurum et argentum non est mihi:ac 3, 6 desperauit.
1487 Et tamen ipsum claudum desperatione tali grauatum et pressum lætificauit sanitas: quam ille non sperauerat: quæ erat supra spem: cum esset res mirabilis: nec parari nisi cœlesti numine posset.
1488 Est autem sententia catholica: et generalis: et accommodatissima rei propositæ.
1489 (Desperata) id est res desperatæ: quam sæpe id est quantum frequenter: iuuant id est adiuuant: grauatos id est oppressos : modo hic claudus per desperationem erat pressus molestia: sed sub his principiis moestis tantæ desperationis: erat in confinio et iam in proximo prosperitas et læticia maxima sanitatis: quæ statim secuta est post illam desperationem.
1490 et ideo subdit: (et prosperitas uenit ad uota). id est secundum nostra desideria uenit bona fortuna et prospera: prosperitas dico nata semine id est principio: malo id est contrario: et prosperitas coelans confinia læta id est obumbrans et abscondens principiis moestis id est tristibus: confinia læta id est lætam prosperitatem in propinquo termino et uicino illis tristibus principiis.
1491 Et generaliter est intelligenda sententia: quia scilicet læticia maxima ex magno moerore plaerumque redundat. ut exempli gratia: si diceremus illud christi apud lucam: nonne haec oportuit pati christum et ita intrare in gloriam suam? Lc 24, 26
1492 quamuis enim et propter patris praeordinationem. et christi exaltationem: et humani generis redemptionem: et scripturarum impletionem oportuit pati christum: tamen illa gloria clarius refulsit et illud gaudium maius apparuit: post ignominiosae illusionis dedecus et acerbissimae mortis absynthium necnon tam dulces resurrectionis fauos: [34r] persensissent apostoli: nisi crucis amarissimae fel antecessisset.
1493 Vnde loannes: gauisi inquit sunt discipuli uiso domino.Jn 20, 20 Et Lucas adhuc inquit illis non credentibus et mirantibus præ gaudio .Lc 24, 41
1494 Recte ergo arator dicit prosperitatem natam a principio sinistro et aduerso semine.
1495 Vt enim ex semine nascitur arbor: ita ex magno moerore magnum oritur gaudium.
1496 Sicut hic claudus sperauit. mox negante petro se aurum et argentum habere: desperauit tristicia grauatus: et tamen sanitas quæ illi erat maxima prosperitas: uenit mox ad uota et desiderium: quæ sanitas coelabat confinium et uicinitatem principiis desperationis.
1497 Quid autem physici sentiant de coniugatione contrariorum quæ in rerum natura ac nobis inuenitur: cur semper lætis aliquid sollicitum interuenit: cur sollicitis lætum: ut nulla sit plane sinceritas uel in uoluptate uel in mœrore: quoniam ubi uber ibi tuber sit: ubi mel ibi fel: dixi in relectione de uerbis obliquis.
1498 Nec enim illud Homeri uatis plasma: quo fingit ante iouis limen duo esse dolia plena: alterum mellis alterum fellis: nec ulli hominis dari alterum sine altero purum: sed mixtum in coniugio: illud inquit non tamtum uerum in uita hominum sed et in natura rerum: quæ modo mater modo nouerca ubique terrarum uisitur: quandoque indulgens et blanda non tamen ubique: quandoque sæua et infesta non ante omnino omnibus commodis spoliata.
1499 (Gaudebit.) egenus id est pauper scilicet claudus: plus gaudebit: meruisse manu uacua scilicet bonum sanitatis cum manus sit uacua elemosynæ. uel aliter gaudebit claudus: meruisse scilicet bonum sanitatis: plus quod plus est: et maius uacua manu quam manu plena.
1500 nam si manum plenam auro uel argento habuisset dante elemosynam petro: non tantum consecutus fuisset: quam tum consecutus fuit nulla accepta elemosyna et manu uacua. quia pluris est facienda sanitas manu uacua: quam manus plena auri manente infirmitate.
1501 ideo addit poeta: qui scilicet claudus: poscens munera id est dona elemosynæ a petro: est datus scilicet claudus sibi id est restitutus sibi a petro est ipse claudus.
1502 Et est amplificatio artificiosa exaggerans munus datum a petro ipsi claudo.
1503 Nam licet aurum et argentum cætera dona huiusmodi magni faciamus: pluris tamen facimus nos ipsos.
1504 quanto ergo maioris nos ipsos quam aurum æstimamus: tanto maius donum petrus claudo contulit quam cæteri elemosynam tribuentes.
1505 Sed quomodo petrus claudum restituit sibi : id uidere perfacile est.
1506 Nam claudus non erat suus: cum suis membris non incederet: cum alieno uectaret dorso. cum esset sub mancipatu ægritudinis: expers libertatis.
1507 petrus autem illum suum fecit: eum sibi dedit: et restituit data sanitate: qua factum est ut sibi imperaret et suis membris: ut esset liber a iugo claudicationis: ut non alieni egeret auxilii.
1508 (Nulla hic mihi uena .) Redit ad historiam: quam diuisit interposita digressione amplificante munus datum a petro.
1509 Ita sane lucanus frequenter commate utitur: continuo ductu haud semper carmen texens. Vt iamque iræ patuere deum: manifestaque belli signa dedit mundus.LVCAN. 2, 1-2 mox filum historiæ abrumpit cum ait: Cur hanc tibi rector olympi et. c. LVCAN. 2, 4 Hunc autem scribendi morem (ut supra diximus) tenuit Arator Lucani æmulus: quem nisi diligenter obserues: passim offendes perinde ac si in tenebris ambulares.
1510 Hoc ergo semel dictum: et semel mente uigili animaduersum: non semel proderit in explanatione multorum uersuum titubantibus.
1511 Dixit poeta paulo ante: ad quem comitante ioanne respice petrus ait: et cum claudus respexisset. connectitur historia modo.
1512 (respondit) scilicet petrus non uerbis claudi: cum claudus nullum uerbum dixerit: sed eius intentioni et spei.
1513 sperabat enim claudus se accepturum elemosynam a petro: uel aureum nomisma: uel argenteum: huic spei respondit petrus dicens: hic scilicet apud me: nulla uena scilicet est: id est nullum conceptaculum: nullus meatus uel subterraneus uel fluuialis: metalli id est abundans metallo auro uel argento: quæ scilicet uena metalli: fundat id est abunde spargat: opes id est diuitias: scilicet mihi. ex quibus possim tibi largiri elemosynam. hoc est ego nihil habeo. Ego pauper: ero ditior id est locupletior: ægro scilicet te et claudo: quid minime:
1514 uel aliter ego pauper ero ditior ægro. si quatenus sanus sum et tu æger: et quatenus in nomine lesu sanitatem tibi pæsto: nam hoc habeo. Cæterum in eo quod tu uis et speras: non sum ditior: quia non habeo aurum: non argentum: non ullum metallum ut præcepit nobis dominus dicens. nolite possidere aurum. nec argentum nec pecuniam in Zonis uestris.Mt 10, 9 hoc cum dixisset petrus: claudus deiectus a spe: erat grauatus desperatione: putans nihil amplius habere petrum quod ei daret.
1515 Vnde supra dictum est: Desperata iuuant. id est adiuuant grauatos id est preter spem et inopinato subleuantur sæpe desperatæ res.
1516 Vt uerbi gratia: moses cum fuga sibi consuluisset: pauit alienas oues. Idem tamen a tanta abiectione erigitur mirabiliter adeo: ut ei regi tanuam par obiiceretur cui nuper seruierat: et sexecentis hominum millibus præficeretur: omnibus illustris gentibus: qui paulo ante uni notus ouibus præerat. ac postremo qui suæ libertatis erat indigus egensque fit alienæ assertor ac uindex.
1517 Videtur nimirum mosis prosperitas fuisse aduerso et sinistro nata semine ut ait Arator.
1518 Quod si uolumus prophani quoque populi exempla asciscere in hanc relationem: quam gentem dicet aliquis abiisse ab omni salutis spe longius quam romanam secundo punico bello? quæ ad Ticinum concussa : ad trebiam perculsa: ad Trasimenum fracta: ad cannas denique afflicta et proculcata cum iaceret: tam moestis principiis ad exitum uictoriæ ad Zamam partæ prosperrimum producta est.
1519 Ergo ex maxima desperatione inopinatum gaudium: ingens: insperatum hominibus plærumque contigit.
1520 lta quoque claudus hic iam desperans cum diceret petrus: nulla hic mihi uena metalli ego ditior ægro pauper ero. uel per interrogationem: uel per affirmationem ut paulo ante exposui.
1521 nec miretur quisquam me in hac interpretatione id agere: quod omnibus est commentatoribus commune: quibus præcipuum studium est per diuersos sensus uagari: nec unam sententiam recensere: ut quisque id eligat (quemadmodum in coena uarie instructa) quod suum magis irritat palatum.
1522 nec enim idem omnibus gustus est: sed suum cuique palatum.
1523 Certe origeni uiro claro in enarrandis diuinis litteris familiare hoc esse uidemus: ut eadem de re variis disserendis sententiis lectori copiosam cogi[34v]tandi materiam subministret.
1524 Quæ res facit ut ex iis: quæ fortassis non uere dicuntur: aliquid ueri eruamus: ad cuius intelligentiam non noster labor: sed alienus error nobis aditum patefecit.
1525 Nec enim (ut præclare dixit stagyrita philosophus in. ii. ton meta ta physica libro) si timotheus non fuisset tantum in musicis promouissemus. Et si phrynis non antecessisset: non tantus timotheus euasisset.ARIST. Metaph., 2, 993b
1526 Quare par est cunctos: qui nostra hæc legunt (qualiacunque sint) boni consulere: etiamsi scopum in cunctis non attingamus: nec ad ueritatis calcem ubique perueniamus: uariis ictibus propinqua loca ferientes. Nam ex hac copia sensuum: fiet copia doctis uiris ingeniorum exercendi exacuendique. et fortasse ad ueritatem ex nostris coniecturis tandem peruenietur.
1527 Est enim Arator eximie obscurus: et tenebris et caligine undique circunfusus.
1528 Sed iam ad rem.
1529 (Progressus ubi. ) ordo est. ubi id est postquam: exiuit medicina potens id est efficax ad sanandum claudum: de uoce iubentis scilicet petri claudo ut surgeret et ambularet.
1530 dixit enim petrus claudo in nomine Iesu nazareni surge et ambula.ac 3, 6
1531 ueteranus id est uetus scilicet claudus in infirmitate: progressus scilicet est id est processit et gressum mouit: atque pro et ueteranus cum uixere pedes scilicet illi: gressu hospite id est peregrino incessu et ambulatione antea illi extranea.
1532 habebat enim prius mortuos infirmitate pedes: quippe qui gressui essent inutiles.
1533 cum ergo ei uixere pedes: relinquens cunabula id est cunas hoc est grabatum: metaphorice. uehebatur enim grabato sicut infans cunis ob infirmitatem baiulatur.
1534 cunabula longa dicit: quia erat iam uir integer claudus: nec ei cunæ breues: quales infantium sunt: congruebant: sed longæ.
1535 (ueteranus) relinquens cunabula longa calcauit humum id est terram pressit firmiter utpote sanus. et materies prisca id est corpus illud antiquum in infirmitate: mouet se scilicet suis pedibus non mouetur ab aliis:
1536 ideo ait mouet se plantis nouellis id est noua medicina firmatis: et ponitur pars pro toto.
1537 planta enim pars est ima pedis. uel accipe proprie. nouellis id est nouis sed per dimnutionem. uel nouellis id est nouiter natis ad gressum: cui non erant prius apti.
1538 (Cui) scilicet materiæ priscæ id est corpori ueteri. incessus id est gressus datus uerbo petri: protulit id est ostendit: cursu præpete id est uolucri et celeri: quicquid id est omne illud quod. ortus id est natiuitas claudi: non edidit id est non monstrauit.
1539 Est autem sententia plena acuminis. Nam cum nascitur infans: non praepete cursu: nec ceIeriter ei contingit incedere et ambulare: sed paulatim ab infirmo incessu transit ad firmiorem.
1540 At huic claudo ortus nihil contulit usque ad annum quadragesimum ut ambularet.
1541 Tunc ergo incessus datus uerbo petri: non paulatim ut contingit infantibus: sed praepete cursu id est in momento temporis et repente quemadmodum diuina uirtus agere solet: protulit claudo quicquid ab ortu et genesi sua ad quadragesimum usque annum in se non uiderat: nec id unquam ortus ei ediderat et monstrauerat.
1542 Potes etiam referre cursum præpetem ad claudi celeritatem: qui egregie sanus non incessu: sed hyperbolicos uolatu id est ocyssimo gressu uteretur.
1543 (stat facti manifesta.) quia exiliens claudus intrauit cum petro et loanne in templum ambulans et laudans deum. et uidit omnis populus eum ambulantem et laudantem deum. cognoscebant enim illum: quoniam ipse erat qui ob elemosynam sedebat ad speciosam portam ac 3, 9-10 ut ait lucas.
1544 ergo fides facti id est illius miraculi: stat manifesta cuncto populo.
1545 (Sed et altera.) hic enarrata historia miraculi: proponitur mysterium latens in hoc claudo: et sanatione eius: ostenditque quid per claudum allegorice intelligere debeamus: et tempus. xl.annorum et portam speciosam: et baiulantes claudum: etc.
1546 proponit ergo poeta (sed et altera res scilicet) mystica: aperit nobis scilicet mysterium: quod geritid est præ se fert: causa id est ratio claudicationis: quæ causa et ratio conuenit cum claudicatione populi israelitici: et tempus cum tempore: et porta cum porta ut mox dicemus. oportet enim quædam prius sciri: ex quorum notione sequentium pendet intelligentia.
1547 ac principio lsraeliticam gentem dici ab israele notum est ut in genesi legimus.
1548 Qui timens aduentum fratris sui Esau: cum relinqueret mesopotamiam inscio laban socero suo: et pergeret ad isaac patrem suum in terram canaam: et iter per loca fratris sui esau esset facturus. timens ergo Iacob præferocem Esau propter primogenita et benedictiones sibi assertas: offensum: misit ei nuncios quibus placaretur: ante aquam in mutuum colloquium uenirent.
1549 Traductis autem omnibus ultra uadum iaboch: mansit solus lacob ut melius precibus uacaret.
1550 Et ecce uir luctabatur cum eo usque mane. hic uir aut intelligitur angelus Esai in specie uiri: impediens ipsum Iacob a transitu ne consequeretur primogenita ipsius Esai secundum interpretationem hebreorum.
1551 Qui fateantur necesse est angelum illum ipsius Esai protectorem ignarum fuisse cœlestis consilii: per quod potior hæreditas non Esao sed iacobo destinabatur: donec lucta angelus ille bonus Esai patronus expertus est tantas uires in iacobo resistente et colluctante: ut inde perceperit uel lacobi uires ad tempus illud fuisse a deo auctas at sibi resisti posset: uel suas ne præualeret: a deo debilitatas: aut suspensas esse: deo non cooperante sibi: ut scilicet ea ratione contigerit: qua tris pueros babylone rebelli lambit in horrisonis non noxia flamma caminis.
1552 Quod fidamus: illud pariter concedemus hoc prærogatitiuæ hæreditariæ munus iacobo datum et esao ademptum: illi bono angelo fuisse ignoratum : alioquin bonus angelus non fuisset diuinæ sententiæ contrarius.
1553 At id cum fuerit ante rebeccæ diuinitus cognitum: et isaacho in ecstasi posito: aliqua ergo hominibus reuelata sunt: quæ nonnullis angelis haud nota fuerunt.
1554 Aut certe iuxta expositionem nostrorum : uir ille qui luctabatur cum iacobo: fuit angelus in specie uiri: qui ei in uia occurrit. quasi castra ipsum defendentia.
1555 Hic autem angelus uidens iacobum diffidentem diuinæ protectionis cum adeo horreret Esai fratris offensionem et aduentum: finxit se ab eo uelle rece[35r]dere: quemadmodum dominus fixit se longius ire.
1556 lacobus ergo se deseri ab angelo protectore cernens: et spiritaliter et corporaliter cum eo colluctatus est : precibus instans : et manibus illum ne se relinqueret: apprehendens tantisper dum benedictionem: quam petebat et consecutus est postea impetraret.
1557 Vnde in osee propheta legimus de lacob. inualuit ad angelum: et confortatus est. fleuit et rogauit eum.Os 12, 4 fletu enim et precibus: deinde uiribus corporis et robore angelum urgebat ne se desereret.
1558 At ipse angelus: cum uideret quod eum superare non posset id est cum nollet eum uincere: ut hoc ipso indicaret Esaum a Iacobo superatum iri: sicut ipse quoque angelus ab lacobo superabatur.
1559 Nam dixit ei angelus si contra deumGn 32, 28 id est contra angelum qui deum participat uel repræsentat: fortis fuisti: quanto magis contra hominesGn 32, 28 id est esaum et eius filios ac familiam præualebis?Gn 32, 28
1560 Nec mireris quod sit expositum non posset id est nollet. ita enim mattheus de redemptore nostro: Et non poterat inquit ibi uirtutem aliquam facere:Mc 6, 5
1561 Ergo cum angelus non posset uincere iacobum: tetigit neruum femoris eius et statim Emarcuit.
1562 Dicunt hebrei ideo neruum iacobi tactum ab angelo fuisse ut hoc modo eius manus euaderet: licet non potuerit euadere.
1563 Cæterum nicolaus punitum ait lacob quod : ideoque claudicasse statim subditur: ut mentis claudicatio et infirma eius fiducia de deo: signaretur externo indicio:
1564 Alii dicunt claudicationem illam fuisse mysticam: cum scilicet idumæi rebellauerunt contra iudam: quia dominium Iacobi super esaum minueretur in femore iacob id est in posteris de femore eius egredientibus.
1565 Quamobrem israelitæ uitant neruum non quencumque sed femoris tantum in epulis appositis: tanquam ea res illius fuerit euentus figura.
1566 placet aliis abstinentiam nerui esse monimentum illius tactus obstupefacientis neruum iacobi: claudicationisque illius memoriam tali obseruantia [obseruantio,sic!] retractari renouarique.
1567 Cum autem diceret angelus ipsi lacob dimitte me.Gn 32, 26 Respondit iacobus: non dimittam te nisi benedixeris mihi.Gn 32, 26
1568 Cui angelus quod nomen inquit est tibi?Gn 32, 27 Respondit ille: lacob.
1569 Tum angelus nequaquam inquit iacob apellabitur nomen tuum sed israel. Gn 32, 28 id est iacob nequaquam uocaberis hoc est luctator uel supplantator: quasi supplantatione et fraude benedictiones obtineas: sed israel id est directus cum deo uel princeps cum deo: interprete Hieronymo.
1570 nam israel non significat uirum uidentem deum.
1571 Talis autem nominis mutatio benedictio est. hæc in geneseos. xxxii. capite continentur: ubi nondum ab angelo nomen imponitur sed imponendum a deo prædicitur. Nam in .xxxv. geneseos capite scriptum est. Apparuit autem iterum deus lacob quando reuersus est de mesopotamia syriæ. benedixitque ei dicens: non uocaberis iacob sed israel erit nomen tuum. et appellauit eum israel.Gn 35, 9-10
1572 iam ergo inde iacobi principale nomen fuit israel: unde israelitæ uocatur hebreorum natio: tam et si postea quandoque lacob fuerit uocatus tanquam nomine non ita insigni.
1573 Post luctam supradictam uocauit israel nomen loci illius phanuel id est facies dei: non quod deus uideri possit: sed quia formam uiderit in qua deus locutus est. quem paulo supra dixit uirum: quia deus homo erat futurus.
1574 Siue ergo lucta illa fuit corporea tantum ut hebrei sentiunt: Siue spiritalis tantum ut Hieronymus ait in esaiam. cum angelo iacob oratione non manibus luctabatur:DIONYS. CARTUS. in gen., 78 ut luctatio sit perseuerans pulsatio qua uictor euasit angelum uel deum recedere uolentem precibus uincens. Siue utroque modo luctatus est: per hunc modum lacob dictus est israel : unde israelitæ dicti sunt Hebrei: ita ut nominis mutatio futura in. xxxii. promissa sit: quæ in. xxxv. geneseos capite dicatur expleta.
1575 Fuit ergo lacob uocatus israel: quo tempore luctatus cum deo et tactus in femore cepit claudicare.
1576 Verum enimuero claudicatio israelis ut significat Arator : fuit signum claudicationis : quæ non in carne ut ait poeta: sed in corde israelitici populi reperta postea est ab israele oriundi.
1577 Nam cum deus omnipotens israelem tam numerosa stirpe insigniuisset: ea in ægypto non longo temporis interuallo adeo aucta est ut in ea ad sexcenta uirorum milia censerentur. permotus pharao quia hebreorum gens multo numerosior uideri coeperat quam ipsi regi et uniuersæ ægypto tutum crederetur : nutriri uetuit omnem uirilem israelitarum stirpem quæ post edictum regium nasceretur.
1578 Nemini erat dubium: si omnis alterius sexus soboles in ipso uitæ ingressu esset extincta: totam israelitarum gentem hominis ætate interituram. Huic immanissimi regis edicto accessit afflictæ gentis fortuna miseranda.
1579 Regis enim imperio lsraelitica iuuentus in nili aggeribus muniendis: et in uenis montium excidendis lutoque subigendo seruiliter operabatur. ac siquid ab eorum aliquo minus impigre nauaretur: protinus flagro per contumeliam admouebatur.
1580 Horum ergo durissimam seruitutem seruientium misertus summus opifex rerum: mosen ad pharaonem misit: qui populares suos a uexatione et crudeli iugo in libertatem uendicaret.
1581 ls moses dux rei gerendæ creatus: et non tam suis suorumue quam inefabili dei potestate fretus israeliticæ libertatis uindex extitit et assertor.
1582 Deus enim peruicacissimo rege relaxandi populi hebrei nullam spem faciente: ægyptum maximis affecit cladibus: cum proximo rex periculo defunctus tantisper ab iniuria abstineret dum hæc uel illa clades remitteret. postremo fractus iam et concussus magis pharaonis animus quam uictus gentem missam fecit.
1583 Huic ipsi mox deus mare peruium fecit fluctibus in diuersa abeuntibus: et aquis hinc inde in murorum speciem stantibus: cum hostis qui insequebatur sequendi studio et ipse iter patefactum temere ingressus cum omnibus copiis obrutus fuerit: eisdem fluctibus qui plures horas in transitu hebreorum immoti steterant: in se refluis: iterumque coeuntibus.
1584 Eidem genti deus uberrimos ex petra fontes elicuit: eandem celesti rore (manna id dicitur) quadraginta annos: quibus[35v] ea in deserto fuit: affluenter aluit.
1585 Et tamen post tot beneficia et alia innumera quæ ne longior sim: mitto: post tot miracula semper israelitica gens claudicare non corpore sed corde et animo uisa est: quæ in lapsum et stulticiam prona uitulum sibi aureum conflauit et adorauit: quæ relicta ægypto ubi in solitudines nullis fontibus irriguas : nullis segetibus uberes : nullis arboribus gratas peruenit: beneficiorum dei oblita et immensam eius potestatem haud reuerita: modo sitibunda ducem incusabat: quia per loca arida et squalentia non exploratis antea itineribus tantam multitudinem traheret:
1586 modo famelica et esuriens querebatur palamque indignabunda prædicabat: satius fuisse se in ægypto seruitio teneri : ubi nulla rerum inopia premerentur : ubi fumantibus carnium ollis assiderent: quam per uastas et ignotas terras alieno ductu in deserta mundi ire non magis hominum quam ferarum solitudine damnata: ubi necesse esset siti fame horrore uniuersum exercitum interire.
1587 Hinc in libro numerorum legimus: Et tedere coepit populum itineris ac laboris : locutusque contra dominum et moysen ait cur eduxisti nos de ægypto ut moreremur in solitudine? Deest panis: non sunt aquæ : anima nostra iam nauseat super cibo isto leuissimo.Nb 21, 4-5
1588 Manna fastidiebant semper queruli et in ducem et (quod atrocius est) in deum beneficum et dominum et austerissimum iudicem contumaces.
1589 Quo enim pacto tam cito obliti sunt deum: qui iugum ægyptiacum eorum ceruicibus excussit? qui illa magnifica opera et miranda: ægyptiis Exitialia: israelilitis salutaria operatus est? qui diuisit maria: qui famelicum populum quadraginta annos in heremo nutriuit ac saturauit?
1590 His deus irritatus in exodo dixisse in eum perhibetur. Loquere filiis israel: populus duræ ceruicis es: semel ascendam in medio tui: et delebo te.Ex 33, 5 Item in numeris: postquam exploratores dixere: uenimus in terram: ad quam misistis nos : quæ reuera fluit lacte et melle. Sed cultores fortissimos habet: et urbes grandes atque muratas.Nb 13, 27-28 Terra quam lustrauimus deuorat habitatores suos: populus quem aspeximus proceræ staturæ est. ibi monstra quædam uidimus de genere giganteo: quibus comparati. qui locustæ uidebamur. Nb 13, 33 Hæc audiens multitudo israelitica fleuit nocte illa: et murmurati sunt dicentes. Vtinam mortui essemus in ægypto: et non in hac uasta solitudine. Vtinam pereamus : et non inducat nos dominus in terram istam: ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captiui. nonne meIius est reuerti in ægyptum? dixeruntque alter ad alterum : constituamus nobis ducem: et reuertamur in ægyptum. Nb 14, 3-4
1591 Possemus autem referre et querelas et claudicationes Israeliticæ gentis: quas continet exodi .v. caput: et . xiii. et . xv. xvi. xvii. xxxii. et numer. ix xi. at. xiiii. et. xxii numerorum iam retulimus
1592 Sed hæc satis superque explanationi uersuum sufficiunt.
1593 His ergo claudicationibus offensus deus dixit ad moysen. Vsque quo detrahet mihi populus iste? quo usque non credet mihi in omnibus signis quæ feci coram eis? feriam igitur eos pestilentia atque consumam. Nb 14, 11-12
1594 Hanc dei iram in israelitas repressit suis precibus moyses: Cui iterum dixit dominus. Omnes homines qui uiderunt maiestatem meam: et signa quæ feci in ægypto et solitudine et tentauerunt me iam per.x. uices: nec obedierunt uoci meæ: non uidebunt terram quam iuraui patribus eorum. nec quisquam ex illis qui detraxit mihi: intuebitur eam. Seruum meum caleb inducam in terram hanc. Nb 14, 23-24 Omnes qui numerati estis .xx. annis et supra non intrabitis in terram hanc: præter caleb filium lephone: et losue filium nun. Nb 14, 29 Vestra cadauera iacebunt in solitudine. filii uestri uagi erunt annis quadraginta iuxta numerum quadraginta dierum: quibus considerastis terram. annus pro die imputabitur. Nb 14, 32-34
1595 Idem dicitur in deuteronomio: dominus iratus iurauit et ait : non uidebit quispiam de hominibus generationis huius pessimæ terram bonam et. c. Dt 1, 35
1596 Et in eodem deuteronomio moyses ad populum loquens: En inquit quadragesimus annus est ut recogites in corde tuo: quia sicut erudit homo filium suum: sic dominus deus tuus erudiuit te. Dt 8, 4-5
1597 His ita in memoriam reuocatis facile est intelligere figuram his Aratoris carminibus comprehensam.
1598 Nam claudus sanatus a petro qui quadraginta annos ægrotauit: populum israeliticum significat claudum non solum ab incarnatione et deriuatione israelis claudi ut diximus : sed etiam quia rebellis corde: et animo claudus fuit quadraginta annos in deserto: et aduersus deum suum peruicax.
1599 Dicitur hic claudus ex utero: ita populus israeliticus claudus ex utero id est ab origine sua et a lacob: qui claudicauerat etiam corde cum nimis diffidit: et spem abiecit plus iusto fratrem esaum timens.
1600 Vnde nonnulli punitum eum aiunt in neruo femoris.
1601 hoc tamen sapientibus subdo.
1602 Porta templi speciosa significat Christum: qui est speciosus præ fillis hominumPs 45, 3 ut ait Dauid poeta sacer.
1603 Et ipse dominus se portam uel hostium apud loannem uocat.
1604 Sicut ergo claudus a petro sanatus ponebatur ad portam templi: nec poterat ingredi donec petrus eum introduxit: ita populus claudus id est israeliticus: legis prophetarumque uocibus ad messian id est ad ostium templi coelestis affertur: ut ab ingredientibus christianis poscat elemosynam fidei et sapientiæ.
1605 Quia uaticinia futurorum qui ad portam ponunt auditores.
1606 Sed hic populus claudus non introducitur in templum nisi per petrum: cui datæ sunt claues regni celorum: et portæ illius excelsæ clauiger petrus est.
1607 Dicit ergo. (gens nomen.) Gens dicta scilicet israelitica: tenet nomen: ab illo israel id est iacob qui dictus est israel: qui id est iacob: æger id est infirmus in femore: hoc est claudus : reliquerat bella id est bellum hoc est luctam et pugnam ut dixi. conatus scilicet israel certare id est luctari et contendere deo id est cum deo: hoc est cum angelo qui representabat deum.
1608 Et est constructio greca : non enim dicimus certo tibi sed tecum. machomai soi et ereizo[36r] soi dicunt græci.
1609 lta maro. montibus in nostris solus. tibi certet amyntas.VERG. ecl., 5, 8
1610 Sed recurre ad Atticismum prisciani.
1611 (ipse). scilicet patriarcha israel: tulit figuram grauem id est molestam: corporis scilicet claudicantis: quam scilicet figuram claudicationis. post id est postea: israel id est populus israeliticus ab illo israel claudo deriuatus: habet id est obtinet: clodus id est claudus: ut plaustrum plostrum: flaurum florum apud Tranquillum in Vespasiano leges.
1612 clodus dico israeliticus populus: in uulnere mentis id est in contumacia de rebellione cordis: ut dictum est a nobis paulo ante. qui scilicet populus israeliticus: labens id est cadens et titubans ut claudi solent: per sua crimina id est rebelliones et querelas in mosen et deum: fluit id est labitur cadit magis:corde id est claudicatione cordis: quam carne id est quam claudicatione carnis et corporis.
1613 Nam patriarcha iacob claudicabat corpore: gens israelitica ab eo deriuata: claudicabat corde non corpore.
1614 (et sub ipsis) spatiis id est sub iisdem temporibus et sub eadem annorum mensura qua claudus sanatus a petro claudicauerat: populus israeliticus claudicat scilicet corde: remotus: fine id est a finibus et regionibus ægypti: quadraginta annos: cupiens ægyptum: ut diximus: et quærens idola scilicet ægypti: unde in exodo uitulum aureum conflasse et adorasse dicuntur.
1615 Idola media longa posuit recte quia per omega scribitur:
1616 Sed in. ii. Transgressus normam et secutus prudentii authoritatem: dixit: ldola tot romæ mundo collecta subacto.ARATOR act., 2, 1240
1617 (Ponitur debilis) id est claudus. scilicet populus israeliticus: ad portam speciosam id est iuxta messian et christum: qui est porta per quam patet ingressus ad deum: et dei ecclesiam: et fidelium congregationem. ponitur dico populus istaeliticus ad portam: sicut claudus sanatus a petro ad portam templi ponebatur.
1618 porta speciosa dicebatur in templo: quam et pulchritudine et sublimitate conspicuam. ædificauit loathan rex iuda ut proditur in . ii. paralipomenon sed fortassis cum ea per chaldæos conbusta fuerit ut quarto regum libro traditur: fuit ibidem alia magnifica æque et retento nomine instaurata.
1619 (Vltra.) non ualet scilicet claudicans populus id est non potest ire ultra id est in ecclesiam dei intrare: nec ualet tangere: limina portæ id est Christi et messiæ.
1620 Causa subditur. culpa scilicet rebellionis et peruicaciæ in deum: negauit iter id est ingressum scilicet populo israelitico claudicanti ut diximus:
1621 (Qui sunt. ) lnterrogat poeta: quinam sunt: ii qui baiulant populum israeliticum claudum ad portam hoc est ad messian: sicut claudus baiulabatur ad portam templi.
1622 respondet quia sunt prophetæ: lsaias: Daniel : et alii qui de porta quæ Christus est: locuti sunt et uaticinia conscripserunt.
1623 Sciendum sane Bedam egregium diuini eloquii interpretem hinc mutuari totam hanc allegoricam enarrationem sicut alia pleraque. Non enim ab Aratore discedit ungue latius.
1624 dicit ergo: (qui sunt) scilicet illi baiulantes: qui solent ferre id est portare israel id est israeliticum populum clodum: pectore id est arcanis uaticiniis e pectore depromptis: et certant adiungere scilicet claudum portæ id est messiæ: quæ porta speciosa : prodit iesum id est monstrat de suo nomine quia sicut porta dicitur speciosa: ita et lesus speciosus uocatur.
1625 qui ergo sunt illi baiulantes claudum populum: sicut iudæi pectore suo et corpore claudum ad portam speciosam baiulabant?
1626 respondet Arator. Baiuli sunt isaias daniel: et quique id est quicumque a quisque uel quique id est et qui. prophetæ similes ore id est concordantes et unum dicentes sicut unus erat spiritus eos erudiens: quique prophetæ canunt obscuris scilicet uerbis et latentibus inuolucris miracula manifesta Christi
1627 (porta). ait id est christus in decimo ca. apud ioannem : ego sum uobis porta:Jn 10, 9 scilicet qua ad ecclesiam dei intratur et ad gloriam.
1628 ille erit fur nocens: ut antichristus ut maumetus : fur malus christianus quoquomodo præter Christum intrans. uel non bene de eo sentiendo: uel non eius gloriam sed suam quærendo.
1629 ille ergo erit fur nocens: qui recusat intrare per me id est per fidem mei et per meam humilitatem: et alias uirtutes meas.
1630 (Possunt.) diceret quispiam: cur prophetæ non possunt introducere claudum: et petrus potuit?
1631 Respondet: quia prophetæ dicunt futura et cernenda : at petrus dicit uisa. Item quia hæc porta commissa est petro: qui est ostiarius et ianitor aulæ coelestis: non prophetis.
1632 ordo est. prophetae loquentes magis cernenda id est futura: quam uisa id est præterita: possunt portare id est claudum ad portam: et non introducere: queunt id est possunt.
1633 Nec hoc mirum est. aliter enim (teste hieronymo in pentateucum) audita: aliter uisa narrantur. Quod melius intelligimus melius et proferimus.HIER. praef. Vulg. pent. ideo subdit. Hæc ianua: credita scilicet a Christo: petro: qui scilicet petrus: confessus christum: filium esse dei uiui: monstrat cognita id est uisa: non prædicit futura et non uisa ut prophetæ.
1634 Apud matthæum. xvi. cap. dixit dominus petro. Tu es petrusMt 16, 18 scilicet a me petra: ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos et abiicies leprosos. et super hanc petram edificabo ecclesiam meam. Et tibi dabo claues regni celorum Mt 16, 18-19 etc.
1635 (Non) sonat id est non dicit scilicet petrus : uentura id est futura ut prophetæ.
1636 (Vetus o.) apostrophe ad utrunque claudum: scilicet figurantem: qui sanatus est a petro: et figuratum id est populum israeliticum: qui sanabitur a cæcitate et peruicacia sua: et per portam ingredietur: si hostiarium petrum orauerit ut se introducat in ecclesiam dei: sicut claudus ille orauit petrum et exortauit: ut se in templum intromitteret.
1637 O clode uetus id est o popule israelitice ueterane in claudicatione: iacebis scilicet claudus: sine fine id est infinito tempore: ni id est nisi roges petrum scilicet ut te introducat in ecclesiam dei: per portam id est christum hoc est fidem christi.
1638 Qui scilicet petrus: pellens id est remouens a se: noxia id est damnosa et detrimentum animæ afferentia scilicet diuitias: uitat onus auri id est non onerat se nec uult habere aurum: dicens aurum et argentum non est mihi.ac 3, 6
1639 Aurum enim uelut laciniosum indusium: ob nimium pondus non tam gestatur quam trahitur : nec tam expedit explicatue quam impedit et precipitat. Atque oneri potius quam usui exuberans irritam habet copiam: noxiam nimietatem. De[36v]nique aurum uelut ingens et enorme gubernaculum potius mergit quam regit.
1640 ideo subdit (Cui) scilicet petro: censuit id est præcepit: author: id est creator rerum christus: non gestare sibi peram id est pelliceum folliculum aptum portando uiatico.
1641 Nam apud mattheum dixit dominus discipulis : nolite possidere aurum: nec argentum: nec pecuniam in Zonis uestris: non peram in uia.Mt 10, 9
1642 Quibus uerbis monet doctor æternus: Buccinatorem uerbi diuini nulla cura debere sollicitari rerum necessariarum: uel rerum quibus necessaria comparantur.
1643 Temporaria enim ærumnose quæruntur: et quæsita ærumnosius possidentur: partaque abeunt in membra possidentis. trahentia ad se animum immoderata sui dilectione.
1644 Quæ res suffocat et prægrauat uerbum dei: atque summittit humi diuinæ particulam auræ.
1645 Tanta autem fiducia in deo debet esse prædicatori: ut præsentis uitæ sumptus et si non præuideat: tamen sibi non defuturos certissime sciat: ne dum retrahitur ad caduca: minus prædicet æterna.
1646 RespiceMt 6, 26 (inquit iesus apud matthæum) uolatilia cœli: quæ non serunt nec metunt:Mt 6, 26 et tamen dei prouidentia aluntur absque cura: multo ergo uos iustius: qui filii estis.
1647 his uerbis magister cœlestis contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcipiens: amorem præsentium et desperationem futurorum a suis per fidem uoluit excutere: ne ob hæc in bene agendo torpescerent.
1648 Nam quamuis labor exercendus sit: quia scriptum est in sudore uultus tui uesceris pane tuo:Gn 3, 19 tamen sollicitudo: quæ mentem perturbat: omnino tollenda est.
1649 Aliter præcepit dominus non gestare peram: quia ex corio mortui animalis pera fiat id est nihil morticinum gerere: nihil humanum sed æternum ac diuinum. nec idem ullum mortis gradum timeat: neue reflectatur ullo periculo ab destinato sibi scopo.
1650 (Pete.) adhuc alloquitur claudum. o claude : uel popule israelitice. uel qui petis elemosynam: pete scilicet a petro dona salutis id est sanitatis in anima uel in corpore : si ad alium claudum sensum refers. non secteris id est non quæras sollicite: opes id est diuitias: fragiles id est fluxas: quas scilicet opes: debet spernere: cum domino scilicet Christo paupere in hac uita: debet scilicet sanatus claudus: qui scilicet sanus erit diues: post limina templi. id est postquam ingressus fuerit limen et portam templi cum claudo.
1651 (Templi.) id est ecclesiæ militantis quæ affluit in numeris bonis spiritalibus: et ut dicam in summa: cunctis bonis plena.
1652 Huius templi limen ingressus paulus dixit: Tanquam nihil habentes et omnia possidentes.2 Co 6, 10
1653 Vel templi id est ecclesiæ triumphantis: ubi non in parte, sed in toto alueo felicitas hauritur.
1654 (Porticus Salomonis.) Curritac 3, 11 inquit lucas omnis populus ad eosac 3, 11 scilicet petrum et loannem: ad porticum salomonis stupentes.ac 3, 11
1655 hæc porticus ædificata a salomone per chaldeos euersa est: sed post reditum captiuitatis babylonicæ alia retento nomine ædificata est: ut supra de porta speciosa diximus.
1656 Dicit autem Arator: et Beda qui aratorem sequitur: quod postea quam claudus saluus factus in porticum salomonis id est christi: qui per salomonem figurabatur: uenit: cucurrit omnis populus id est uniuersus mundus: qui significabatur per illum populum: ad porticum salomonis id est ad ecclesiam christi pacifici.
1657 Nam salomon interpretatur pacificus: uel retributor a lingua hebrea in nostam transferendo.
1658 Est autem Christus uerus pacificus: quia mesites nos deo concilians: ueram pacem in omnes terras fundit.
1659 Vnde Esaias: multiplicabitur inquit eius imperium: et pacis non erit finis.Es 9, 7 Et Daniel: ipse est lapis de monte abscissus:Dn 2, 34 qui terreno regno ruente: solus per orbem pacificum tenet imperium.
1660 Peccando enim eramus a deo extranei: pacem consequimur: qui Christum suscipimus natum.
1661 Nam impiis nulla pax est ut ait propheta: qui Christum quoquomodo persequuntur.
1662 (Hunc) scilicet claudum: habet id est recipit: porticus salomonis. quia claudus sanatus a petro uenit cum apostolis in porticum salomonis: et ad eos cucurrit statim populus miraculum stupens:
1663 sed allegoriam declarat Arator cum ait interrogando: qui uocatur iure pacificus id est uere salomon uere pacificus?
1664 quid non ille salomon filius dauid: qui fuit figura: qui ergo erit iure id est uere pacificus: fide regnante per orbem:
1665 quid nullus alius: nisi Christus. et qui erit semper pacificus nisi Christus?
1666 quid nullus alius.
1667 Dicit autem semper id est in æternum. Quia non solum in una gente iudæorum spiritaliter: et in æternum regnat Christus: sed in tota ecclesia: quæ per fidem et confessionem ad patriarcharum pertinet sortem : siue in illis qui de patriarcharum sorte nati in oleastrum non degenerauerunt: siue in his qui de oleastro incisi : in oliuam bonam sunt inserti.
1668 (Hic) scilicet Christus uerus pacificus: protegit omnem id est fidelem pace sua inæstimabiIi: qui scilicet fidelis: placet scilicet Christo. petro ductore et ianitore et pastore. Quo scilicet petro: præsule id est pastore et uices christi gerente: surgit scilicet fidelis claudicans animi infidelitate et peccatis.