553
(IAMQVE quaterdenis) soIet
quæri cur arator non proponat inuocet
narret more cæterorum poetarum.
554possumus dicere Eum proposuisse in elegidio ad uigilium pontificem: cum dixit uersibus ipse
canam quos lucas rettulit actus
.
555 Et item ipsum inuocare ubi opus est et exigente materia ut paulo
post Nequid inexpertum studio
meditemur inani spiritus alme ueni etc.
556 ostendit autem in hac secunda sectione Arator christum multis signis probasse dis[12r]cipulis se post
resurrectionem idem habere corpus quod ante habuisset. deinde post. xxxx. dies e monte
oliueto assumptum fuisse in coelum illis uidentibus et
mirantibus. postea uero dicipulos rediisse
hierosolymam: ubi uirgo
deipara erat.
557 Est autem sensus et ordo:
iam scilicet post
resurrectionem:
dominus contulerat fidem id
est credulitatem quaterdenis id est quadraginta
diebus:
per signa id est argumenta et
indicia:
manifesta id est clara:
illis scilicet discipulis
suis:
cernentibus id est uidentibus
quæ fiebant a domino:
quos scilicet discipulos:
iubet scilicet christus:
esse suos testes:
in limite diffuso id est in
finibus extensis:
usque sub extremum mundum id
est usque ad ultima mundi.
558 Sciendum est apostolos interrogasse dominum ut lucas ait:
domine si in tempore hoc restitues regnum israel?ac 1, 6 reiecit christus interrogationem tanquam nimis crassam et ut ita
loquar: carnalem: et
adiecit:
et eritis mihi testes in hierusalem: et in omni
iudaea et samaria et usque ad ultimum terræ:ac 1, 8 Testes scilicet resurrectionis et cæterorum
mirabilium quæ uidistis praedicando et diuulgando Euangelium usque in
ultimum terræ.
559 Nec mirum est apostolos tam supine tamue imprudenter de regno
israel temporario christum
interrogasse: cum nondum spiritus sancti
uirtutem et sapientiam ebibissent.
560Ita enim matthæus: narrat filios Zebedei petiisse:
quamuis non per se: ut unus sederet ad dextram eius
et alius ad sinistram. quando christus in solio
temporario sessurus esset more cæterorum regum uacillantium. sed christus hoc reiicit.
superuenietac 1, 8 inquit super uos spiritus sanctus:ac 1, 8 nec regnum israel ut putatis afferet: sed
uirtutem testificandi de me uobis præstabit:
tantumque illius regni tempus Ionge est ut prius non solum hierosolymam et omnes fines iudeæ et samariæ sed mundi etiam terminos per circuitum fama
Euangelii percurrat.
561 Dubitabit aliquis an id testimonium per apostolos completum
fuerit: an etiam per apostolorum sucessores.
562 Dissentiunt in hac ambiguitate antiqui theologi.
563 Siquidem hieronymus
super matth. dicit hoc dictum psalmi in omnem terram exiuit sonus eorum:Ps 18, 5 et illud christi prædicabitur Euangelium hoc in uniuerso mundo:Mt 24, 14 esse completum per apostolos. At augustinus in epistola ad Exitium: cui consentit origenes
super matth. sentit hoc nondum fuisse completum.
564 Ex his constat quo intelligemus quod dicit Arator:
quos apostolos iubet esse suos testes
usque sub extremum mundum id est usque in extremas oras orbis
terrarum: in quas ecclesia diffusa est.
565 Litem autem illam hieronymi et Augustini non dirimimus: quia
utrunque credo probabile: nec illos dissentire
arbitror in nucleo: licet uerba in cortice pugnare
uideantur.
566
(Miracula rerum) duæ in
christo naturæ sunt diuina et humana. diuinitas
christi non poterat uideri oculis mortalibus. at
humanitas: apostolorum oculis et sensibus
percepta est. Vnde lucas in fine Euangelii dicit dominum
dixisse discipulis:
palpate et uidete: quia spiritus carnem
et ossa non habet: sicut me uidetis
habere.Lc 24, 39
567 Si enim magica illusione corpus illud fuisset compactum: et phantasticum: fuisset
rarum et aereum: non solidum et uerum corpus.
568 Non habuisset etiam cicatrices uulnerum.
quas ut palparet.
thomas: monuit
ipse cum apud Ioannem
Euange. ei dixit:
infer digitum tuum huc: et uide manus
meas et affer manum tuam et mitte in latus meum: et noli esse incredulus.Jn 20, 27
569 Se quoque christus esse eundem qui passus fuerat discipulis
ostendit per opera uitæ altricis cum manducauit cum discipulis ut narrat
lucas:
obtulerunt inquit ei partem piscis assi et fauum mellis et cum
manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.Lc 24, 42
570 Vitam quoque sensibilem se habere monstrabat colloquendo
respondendo: eos salutando.
571 Intellectus autem apertum argumentum erat disputare cum illis de
scripturis ut Lucas in
ultimo capite narrat.
572 Cum uero ianuis clausis ad discipulos intrauit se resurrexisse ad
uitam gloriosam probauit.
palpandamGREG. M. in euang., 26, 1 (inquit Gregorius) dominus carnem præbuit: quam ianuis
clausis introduxit: ut esse post
resurrectionem ostenderet corpus suum eiusdem naturæ et alterius
gloriæ.GREG. M. in euang., 26, 1
573 talia ergo argumenta et signa simul collata fidem certissimam
apostolis fecerunt eundem esse illum hominem qui crucifixus fuisset: et qui resurgens secum loqueretur: adiuncta tamen (ut diuus thomas in. iii. parte ait) angelorum
reuelatione et testimonio scripturarum: quarum
sensus christus discipulis aperuit ut lucas in Euangelio author est. Vnde dixit dominus
discipulis o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt
prophetæ.Lc 24, 25
574 non dixit o stulti ad credendum ea quæ palpantur uel sentiuntur: sed in omnibus qua locuti sunt prophetæ.
575 Ita enim liberator noster remouit omnes ambages discipulis. Visus est tactus est manducauit.
576 At quia id quoque fecisse angeIos in diuinis litteris legimus: ut in genesi in exodo: et aliis in locis: ubi in
assumptis corporibus locuti sunt: manducauerunt: et alia quæ uiuentium sunt fecisse perhibentur: ne in aliquo humanos sensus ludificasse
uideretur: mittit manum ad scripturas: ut etsi magicis artibus uideatur potuisse quod
uoluit: ut narrante lactantio pagani quidam stolidi mentiti
sunt: tamen uideant id prophetas de se antequam
natus esset: non prædicturos fuisse.
577 dicet quispiam: quorsum hæc tam longo
repetita principio ut ostendam quomodo fuerunt signa manifesta et documenta
certa (ut ait Arator) quibus christus
ostendit et probauit discipulis nulla se uti ad illos ludificatione.
578 ideo dixit poeta: iam dominus contulerat
fidem emphanticos et signanter: non euidentiam illam
quam cicero in academicis uocat
perspicuitatem: græci enarges nominant: sed fidem certam ueritatis illius quae mentibus
adhesit apostolorum de resurrectione christi non solum ut dei Sed etiam ut
hominis.
579 Comprehensio autem illa perfecte habita est adiuncta authoritate
sacrarum scripturarum: quæ gignit in nobis certam et
firmam perceptionem fidei non euidentiæ.
580 Cum autem obiectum fidei sit non uisus sed ipse deus: et articulus fidei sit aliquid non uisum circa
deum: manifestum est apostolos non perspicue
sciuisse Sed certo credidisse deum a mortuis resurrexisse.
581 Nec enim diuinitas christi sentiri poterat oculis apostolorum.
582 Vnde gregorius:
thomas aliud uidit et aliud
credidit. A mortali quippe homine uideri
diuinitas non potuit. hominem ergo ui[12v]dit et
deum confessus est. dominus meus dicens et
deus meus.GREG. M. in euang., 26, 8
583 Quo igitur pacto scrupulos omneis dubitationum remouit christus?
Arator ostendit: cum ait (miracula
rerum) scilicet operatarum a christo:
non poterant coelare deum id
est non poterant abscondere et occultare diuinitatem christi. quia ut inquit loannes Euangeliographus si scribantur per singula quæ Iesus fecit miracula scilicet ante uel post
resurrectionem: non mundus libros ipsos
caperet.Jn 21, 25
584 Sed repugnabit aliquis hic: et contra
conabitur: quomodo miracula ostendebant
diuinitatem christi: cum multa uiri sancti etiam
miracula fecerint ut Moses:
helias:
heliseus et reliqui et loannis.xiiii. dicat Iesus:
Amen dico uobis: qui credit in me: opera quæ ego facio ipse faciet: et maiora horum faciet.Jn 14, 12
585 respondent theologi hunc nodum soluentes uno consensu: non esse rem factam sed modum faciendi: id ex quo possumus concludere christum fuisse
deum: quia uirtute propria et non aliunde
accepta agebat: quod est proprium dei: independenter scilicet qui modus agendi creaturæ
communicari non potest.
586 Multa enim ægit chistus non orando: nec
petendo sed præcipiendo et imperando tanquam potestatem habens ut ait
Euangeliographus.
587 Hoc autem ut ipse existens deus: et non in
dei uirtute existens homo operabatur.
588 (Documenta.) dixit quomodo diuinitas christi patefacta fuit
apostolis per miracula: nunc declarat quo pacto
humanitas monstrata fuit eisdem per epulationem:
resurgens scilicet christus
quæ documenta id est
signa et indicia daret sic
certa id est certiora quam mandere id est comedere scilicet cum illis: quae documenta certissima erant.
Corpora humana id est
hominum:
probant uitam id est
ostendunt se uiuere et non esse mortua his id est talibus epulando scilicet et
comedendo.
589 Nam cum sint tria uegetalis animæ officia:
alere: augere:
gignere: primum uiuentibus maxime necessarium
est: utpote quod attingat essentiam: quæ sine hac ope teneri et conseruari non
possit.
590 Alit anima per calorem natiuum et uernaculum et per hunc quasi per
machinamentum quoddam concoctionem facit.
591 Vt enim faber cædit non cæditur a sylua quam cædit: et materiam expolit: ita
animans per insitum calorem cibum molit et comminuit et coquit.
592 Alit ergo uis animæ nutrix: alitur corpus
quod altricem animam obtinet: alimur cibo quod
alimentum numcupamus.
593 His ita in memoriam subiectis: est
sciendum christum non indigentia comedisse sicut apostoli qui sine alimento
minime uiuere et consistere poterant: Nam licet
augmentum temporarium sit: tamen quamdiu uita
seruatur: nullo tempore committitur ut non
alamur.
594 illi ergo cibo indigebant: christus post
resurrectionem uel nos posteaquam resurrexerimus:
alimento non indigebimus.
595 Comedit ergo ut ostenderet se habere corpus uiuum anima
uegetali: non phantasticum aut aereum quale
spiritus assumere solent. qui licet comedere
uideantur: non tamen proprie dicuntur uiuere cum
animam non habeant: nec corpus illud nutrice
potentia et aliis animæ uiribus uiuificatum sit ut ostendi in quadam
relectione: de uerbis obliquis.
596 Vnde nec proprie epulatio illa corporis ab angelo formati dici
potest.
597 christus ergo comedit potestate non necessitate: ut scilicet ostenderet se habere potestatem animæ nutricis et
per hanc reliquas animæ uires: non quod corpus illud
iam inmortale et gloriosum alimenti egeret.
598 Aliter enim absorbet aquam terra sitiens:
aliter solis radius calens.
599 hic potentia: illa indigentia.
600 Nec solum corpus christi resurrexit tale:
Sed etiam omnium sanctorum corpora eiusmodi resurgent nullius sciliet
alimenti indigentia.
601 Cum enim dos (ut theologi diffiniunt ) sit perpetuus ornatus animæ
et corporis uitæ sufficiens et in æterna beatitudine iugiter perseuerans et
illa sit quadruplex in corpore resurgente ut in prima ad corinthios.
epistola innuit apostolus:
Seminatur in corruptione: surget in
incorruptione: seminatur in ignobilitate
surget in gloria. seminatur in infirmitate
surget in uirtute: seminatur corpus animale
surget spirituale:1 Co 15, 42-44 prima dos impatibile: secunda clarum: tertia subtile: quarta
agile corpus reddet ad gloriam resurgens: cum ergo
tot monilibus ornata sanctorum corpora sint resurrectura: non dico cibi qui naturae fragilitatem aliquo modo reparat: sed nec alicuius rei omnino egebunt.
602 Tam potentem enim fecit deus animam ut ex eius perfecta ac
cumulatissima beatitudine redundet in corpus perpetua sanitas et uacuitas
famis sitis caloris frigoris: lassitudinis et omnium
quibus abundamus in hac uita: ærumnarum.
603 Et siquis dicat si corpus christi dotem tunc claritatis habebat: quo pacto apparebat non fulgens ut in
transfiguratione: dico sane: quia discipuli si illum in specie gloriosa uidissent procul
dubio non agnouissent: nec oculi mortales tantum
splendorem sustinuissent.
604 Nam si in transfiguratione: in qua non dos
sed dotis similitudo a quibusdam fuisse perhibetur:
uix lucem aspectus dominici apostoli perferebant:
quid? ueram dotem et claritatem corporis
gloriosi pertulissent?
605 Imperio igitur animæ fiebat ne lux uisus discipulorum
repercuteret.
606 Anima enim beata corporis sui actus uel libere sinet ire: uel continebit cohercebitque pro arbitrio: et premere et laxas dare habenas ad libitum
poterit.
607 Quod etiam christo uidemus accidisse cum ordinatione diuina corpus
adhuc haberet patibile.
608 Nam in transfiguratione corpus suum ostendit clarum solis
iubare: in mari agile fecit sicco pede fluctus
transmittens: in coena illud dedit impatibile
discipulus manducandum: nec tamen eorum dentibus
conterendum: in exitu claustri uirginalis
subtile idem illud esse probauit: uel si hoc
peculiare miraculum iudicatur: subtile et agile
corpus suum esse tum declarauit cum se e manibus iudeorum eripuit illum
lapidare cupientium: nec quomodo inde euasisset
intelligentium.
609 Ex his liquet cum ait Arator
dominum comedisse cum discipulis: non indigentia
illud factum fuisse a christo: nec quia nos post
resurrectionem epulaturi simus ut dicunt otomanici et nonnulli hebreorum
quos littera occidit: sed ut ueritatem naturæ et
corporis sui ostenderet testibus illis grauissimis.
610 (Coelum
petiturus.) dominus ascensurus in coelum
in die quadragesimo post resurrectionenm id est in die assumptionis apparuit
discipulis in ciuitate hierusalem: Eduxit autem christus
discipulos extra ciuitatem in bethaniam: quæ uilla est in latere
montis oliueti iam
ascensurus in coelum ut narrat lucas in fine Euangelii: et ita
prætermissis omnibus: quae per quadraginta dies
gesta sunt: primo resurrectionis diei tacite
coniungit nouissimum quo in coelum assumptus est.
611 Dicit ergo christus scilicet petiturus coelum id est ascensurus:
progreditur id est procedit
extra ciuitatem hierusalem in
bethaniam:
Iustrare id est circumire:
nemus oliuæ id est syluam et
multitudinem oliuarum quæ est in monte
oliueto prope hierusalem:
612 (Quia germine)
ostendit causam ob quam christus a monte
oliueto ascendit in coelum. quia
inquit locus id est
mons oliueti est locus luminis et pacis:
germine sacro id est oleo rem
sacram denotante: quod oleum germinat et nascitur ab
oliuis nascentibus in oliueto
monte: Id oletum dici potest ab olea
: ut oliuetum
ab oliua.
613 nam olea et oliua arborem significant:
oleum et oliuum liquorem ipsum.
614 Sane diuus ambrosius
pariæ columnæ instar doctrina solida dei ecclesiam fulciens: et candore eloquii singularis exornans:
ideo inquit dominus a monte uenit oliueti: ut nouellas oliuas in sublimi uirtutum plantaret.AMBR. in Luc., 9, 2
615 Sed quomodo dicet aliquis uerba ambrosii et Aratoris
interpretabimur Sane recte: si per uerticem montis
deitatem christi intelligimus: a qua apostoli munera
spiritalis unctionis: et lucis et pacis promissa
expectabant: quæ duo per germen oliuæ
significantur.
616 oleum enim in lucerna illluminat: et oliua
ramus apud antiquos pacis signum erat: Vt uergilius in octauo de ænea loquens ostendit.
paciferaeque manum ramum prætendit oliuæ.VERG. Aen., 8, 115
617 Vnde etiam apud fabulosos authores legimus cum de nomine
athenarum
neptumnus et minerua disceptarent: percusso littore equum a neptumno animal bellis aptum: iacta
uero hasta a pallade oliuam fuisse
procreatam: quae res ut pote pacis insigne: melior iudicata est.
618 Est ergo cacumen oliueti locus luminis et pacis: quia in uertice
ipsius oliua procreatur: quae ramis indicium pacis
est et insigne: et oleo tenebras repellit et
illuminat: ita deitas christi: qui uertex ueritate doctrinæ et Iumine gratiæ tenebras
ignorantiæ culpae et gehennæ fugat.
619
pacis etiam locus dicitur: quia tempestate dominicæ passionis turbata
apostolorum corda dominus tandem in pace reliquit.
620 pacem inquam non quo mundus dat: dedit
christus apostolis: sed illam ueram pacem quæ est
serenitas mentis: tranquillitas animi: simplicitas cordis: quæ
tria qui habet nec intellectum errorum nebulis obscurat: nec uoluntatem inmoderata libertate in deuia præecipitat: nec efrenatis natura sua sensibus latas habenas
permittit efunditue seruato ordine erga deum proximum seque ipsum.
621 (Vult inde) aliud
tangit mysterium cur dominus e monte
oliueti et non aliunde in coelum uoluerit reuerti.
622 Sed quædam sunt praecognoscenda ut sensus uerborum Aratoris difficilis pateat:
623 ac primum esse balsamum arborem: quae ut
ait plinius incidatur uitro aut
lapide osseisue cultellis: quaeque emittat succum
qui omnibus odoribus præfetur.
624 Succus ille graeca dictione opobalsamum nuncupatur.
625 Hæc arbor si ueteribus credimus soli terrarum iudaeæ concessa est.
626 huic proloquio adiungendum est breui summa id quod magister in .
iiii. Sente. dist.vii: et
diuus Bonauentura in breuiloquio de
sacramento confirmationis et chrismate retulerunt.
627 Est autem chrisma graecum uocabulum dictum
a chrio id est ungo: unde etiam
dicitur christus id est unctus: quia christus
rex est et sacerdos: quibus ex lege debebatur
unctio.
628 Hic in psalmo
scriptum legimus propterea unxit te deus deus tuus oleo læticiæ præ consortibus
tuis.Ps 44, 8 quod de christo secundum hominem intelligendum est. quia deitas nullo indiguit.
629 spiritus autem illi datus est non ad mensuram cum alii secundum
mensuram acceperint.
631
chrisma autem id est
unguentum uel unctio in confirmationis sacramento sumitur: ut christianus tanquam fortis pugil roboretur ad nomen christi
audacter et publice confitendum.
632 Forma uerborum in hoc sacramento est:
signo te signo crucis: confirmo te
chrismate salutis in nomine patris et flii et spiritus sancti
amen.LITVRG. ROMAN. formula confirmationis
633
chrisma autem fit ex oleo
oliuarum et balsamo: quo chrismate manus episcopi
signum crucis imprimit fronti confirmandi.
634 oleum suo nitore lumen intelligentiæ denotat: balsamum sua fragrantia odorem bonæ famæ et uitæ honestæ: illa duo uel tria præstat odor diuinæ gratiæ: sine qua homo millies cadit.
635 At uero miles christi strenuus signum crucis: quæ olim erat ignominiosissima et latronum supplicium: non debet erubescere: ideo
in fronte uexillum christi triumphale suscipit paratus hostium cuneos
securus penetrare: et uel cruce uel alio quouis
mortis genere occumbere.
636 In fronte inquam signum illud accipit in loco aperto: et obuio: et in sede
pudoris: unde dicimus perfricare frontem: et quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem:IVV. 13, 239-240 dixit iuuenalis in loco
inquam illo micat crux: in quo potissimum timor
apparet et pudor.
637 Verum enimuero non potest libere Crucis gloria præedicari ab eo
qui crucis poenam ignominiamue aut metuat aut Erubescat.
638 Vnde andreas apostolus unus
procerum agminis bisseni frater petri
Barionæ: minitantibus lanienam et
crucem carnificibus:
ego aiebat si crucem expauescerem:
gloriam crucis minime prædicarem.BERNARD. CLAR. serm. vig. sanct. Andr. 4
639 ita sane confessio militis christiani ad pugnam armari solet: ut intelligamus (quod ait magister
in unctione baptismi spiritum sanctum descendere ad habitationem
deo consecrandam:PET. LOMB. sent., 4, 7, 4, 1 In chrismate uero: hoc est in confirmatione
septiformem gratiam Cum omni plenitudine sanctitatis Et uirtutis uenire in
hominem.
640 His ita in mentem reuocatis iam lucet uia intelligentiæ in uersu
Aratoris:
uult inquit scilicet dominus
Reuerti inde id est
redire in coelum ab illo loco scilicet monte oliueti:
unde id est a Quo loco:
Odor scilicet balsami Quod
nascitur in monte illo uel in aliis locis etiam iudeæ:
diuinus id est denotans rem
diuinam:
Commendat creaturam id est
ornat tanquam uexillo proprii regis qui passus est in cruce: dico micantem id est splendentem creaturam scilicet humanam unctam fronte signata: scilicet chrismate: cum chrisma id est
unctio oleo et balsamo confecta exterius:
abluit id est mundat interius
conferendo septiformem gratiam spiritus sancti:
unctos desuper id est superna
gratia:
chrisma dico:[13v] dictum scilicet de nomine christi.
quia sicut christus dicitur unctus ob eas causas quas supra diximus ita
chrisma dicitur unctio: quia exterius oleo et
balsamo ungitur frons confirmati: et interius ungit spiritus sanctus
oleo et balsamo suorum donorum.
641 Vnde apostolus
in ii. ad corinthios epistola:
quia2 Co 2, 15 inquit:
christi bonus odor sumus deo.2 Co 2, 15
642
In scriptura enim sacra (ut inquit diuus
gregorius.
iiii. et
tricesimo moralium) unguentorum odoribus opinio solet signari uirtutum. Hinc sponsa in canticis sponsum desiderans
dicit: In odorem unguentorum tuorum
currimus.
643 Cum autem sacramentum: ut in.
iii. ait magister
sit inuisibilis gratiæ uisibilis forma:PET. LOMB. sent., 4, 1, 2 ideo chrismatis sacramentum in oleo et balsamo et in frontis unctione
gerit similitudinem eius rei cuius signum est. ut
oleum gratiam signat illuminantem: balsami odor
fragrantiam famæ et uitæ honestae et reliqua ut diximus nec mireris quod
arator transit a singulari ad
pluralem numerum: cum ait creaturam micantem id est hominem
confirmatum: et desuper unctos id est homines confirmatos
chrismate.
644 Est enim locutio apud poetas usitatissima ut illud xiii.
iliados:
erchomai ei ti toi egcos eni clisiesi leleptai oisomenos to nu gar catexamen
.HOM. Il., 13, 256
645 omitto exempla latinorum ne longior uidear.
646 VoIuit igitur christus reuerti ab illo loco: in quo oleum et
balsamum nascitur: quod ornat frontem chistiani
nomen christi publice confessuri.
647(Tollitur) facilis
est sensus christus inquit tollitur id est assumitur in coelum:
rediturus uictor scilicet
uicta morte et diabolo:
in axem astrigerum id est in
coelum stellis ornatum.
648 periphrasis coeli: et per synecdochem
aperte totum intelligimus.
650 (noua pompa) nouus
modus pompæ triumphalis. Nam cum christus descendit
in terras et in uterum uirginis ut uinceret dæmonem:
tunc deus cuius habitatio dicitur esse in celo:
petiit arua id est uenit in
terras: et posteaquam christus in cruce uicit
diabolum principem huius mundi: tunc homo cuius
habitatio est in terra petiit sydera id est ascendit in coelum empyreum supra sydera.
651 hoc intellige pie: quia proprie loquendo
deo: qui est ubique non conuenit descendere nec
ascendere: nisi cum loquimur de christo ratione
suæ humanitatis.
652 omnia (inquit Damascenus apud magistrum in. iii.) quae in natura nostra plantauit deus uerbum assumpsit: scilicet corpus et animam intellectualem
et horum idiomataBONAV. comm. sent., 3, 12, 2, 2 Descendit ergo deus in terras recte dicitur:
dummodo intelligas illud augustini
ad uolusianum:
deus nouit uenire non recedendo ubi erat:
nouit abire non deserendo quo uenerat:AVG. epist., 137, 4 nouit ubique totus esse et nullo contineri loco:
653 (Quis datur) per
admirationem dicit poeta:
quis fragor id est quis
strepitus lætantium angelorum et occurrentium domino suo:
datur illi scilicet christo
ascendenti in celum:
de parte ætherea id est de
parte coeli quod dicitur mirabilis.
654 Nam si terreno regi urbem ingressuro uniuersæ ciuitatis populus
efunditur obuiam et animi hilaritatem uario tubarum concentu et plausu
ostendunt: quid dicendum est fecisse ciues illos
ciuitatis supernæ angelos archangelos thronos et reliquos proceres coelestis
ibidem occurrentes domino suo et regi regum tam claris cicatricibus
insignito: et tanta uictoria glorioso: quod declarat statim dicens:
chori coelestes quantum
resultant id est quantum resiliunt et saltant et tripudiant modo
suo in laude scilicet domini
sui et creatoris tum id est quando rector olympi id est caeli scilicet christus:
euehit Excelsis id est in
excelsa et alta coeli: ut Ver.
it clamor coeloVERG. Aen., 5, 450 id est in coelum:
euehit id est exaltat in
excelsa:
quicquid suscepit id est omne
illud quod suscepit:
ab imis id est a terrenis et
humanis: Hoc est animam et corpus.
655 hoc enim suscepit
cum uerbum caro factum est.
Ingrediens scilicet christus
polum id est coelum:
comitante trophaeo id est
insigni carnis id est
corporis:
locat exuuias raptas id est
ereptas et liberatas:
de fauce atri profundi id est
inferni tenebrosi:
exuuias id est spolia hoc est
sanctos patres in arce lucis
id est in celo empyreo quod secundum theologos totum est luminosum et
Iucidum: et est in arce id est in summo. est enim ultimum coelum et immobile.
656 Est autem trophæum proprie
monimentum et ut ita loquar memoria: hoc est statua
uel aliquod insigne: quod in testimonium uictoriæ in
loco statuitur: in quo hostes in fugam uersi sunt.
657 a trepo uerbo græeco id est
uerto.
Caro christi erat trophæum et testimonium mortis uictæ et debellatæ.
658 (Terrenosque erigit
artus.) christus misertus hominis: qui iam a dæmone uictus perierat: misericordia motus et pietate descendit e coelo: ut illum suo sanguine redimeret: eadem ergo pietate quam se humiliauit formam serui accipiens: ea humanitatem exaltauit:
et suam humanitatem exaltans: nostræ humanitati
aditum patefecit ut supra diximus.
659nam pius fuit christus et misericors in descendendo: sed pius quoque in ascendendo.
660 nisi enim ascendisset: numquam coeli ianua
nobis patuisset: Vnde apostolus in .i. ad corin.
epistula:
si christus inquit non resurrexit:1 Co 15, 14 nec mortui resurgent. ita si christus non
ascendit nec nos ascendemus. est enim ipse
primitiæ: et causa ascensionis aliorum.
661 Nam ut in .ii. primæ philosophiæ dicit aristoteles:
hecaston de malista auto ton allon catho cai tois allois hyparchei to synonymon
: oion to pyr thermotaton
: cai gar tois allois to aition tuto tis thermotetos
ARIST. Metaph., 2, 993b id est unumquodque maxime cæterorum causa est ipsum: quo et cæteris nomen idem cum eadem competit ratione: ut ignis est calidissimum.
nam cæteris hic caliditatis est causa.
662 cum igitur ascensio christi sit causa ascensionis aliorum: et quidem sufficens: cum
ascendit christus ascensionem nostram parauit: et
spem nostram confirmauit.
663 Vt enim per Adam omnes
descendunt. ita per christum omnes ascendunt.
665 nisi enim resurrexisset: nec nos
resurrexissemus: et nisi ascendisset: nec nos ascendissemus.
666 Vsus est igitur pietate in redimendo homine: proprer quem descendit: et pari pietate
in sublimando eodem homine propter quem ascendit.
667(propter quem
uenerat) id est propter hominem propter quem descenderat e
coelo.
668 (Discipulos) altus
stupor id est profunda admiratio tenet discipulos. quibus scilicet discipulis admirantibus domini
ascensionem:
uiri id est angeli in specie
uirorum:
perspicui id est clari uel
propter uestes albas ut ait lucas in .
i.
capi. actuum.
habebant enim angeli illi duo qui astiterunt apostolis intuentibus in
coelum: uestes albas.
669 At color albus perspicuus est uel perspicui propter corpora aerea
quæ assumere angeli solent: ut dixi in relectio[14r]ne
de uerbis obliquis. At aer perspicuus est
et diaphanus.
670 (Dixere ore
corusco) id est ore splendenti. habebant
enim faciem angeli et pulchram et claram indicem interioris claritatis et
pulchritudinis.
dixere scilicet uiri illi
apostolis: sed quid dixerint non dicit Arator. Illud enim
quod sequitur statim: non dicunt angeli sed ipse
poeta.
quæ cognita nobis et
cetera.
671 Verum non mireris poetam non exprimere uerba angelorum quia
uulgatissima sunt et in ore omnium a luca sumpta. dixere ergo scilicet
uiri galilei quid statis aspicientes in cælum: hic Iesus qui assumptus est a uobis in coelum: sic ueniet quemadmodum uidistis eum euntem
in coelum.ac 1, 11
672 hoc dixerunt angeli: sicut mox ostendit
arator dicens:
angelicis igitur postquam est
affatibus usa ad messem prælecta manus.
673 Sed dicet aliquis cur angeli ad apostolos missi sunt?
674 Sane quia apostoli dominum et magistrum gloriosa ascensione
eleuatum cum uidissent moerore tenebantur.
675 Venerunt ergo angeli ob duas causas: et ut
ascensionis tristitiam regressionis commemoratione consolentur: unde dixerunt sic ueniet:
scilicet idem ipse in eodem corpore præsentibus angelis et hominibus. et ut uere eum ire in coelum monstrarent: et non quasi in coelum sicut heliam.
676 (Quæ cognita.) digreditur ab historia:
et ostendit cur angelis usus est christus in ministerio consolandi
apostolos: posteaquam assumptus est.
677 et his uersibus probat christum dominum esse non solum elementorum
et uisibilium: sed etiam angelorum et
inuisibilium: et creaturam creatori ubique
obsequi.
678 Astra indicant nascentem: patientem
elementa compatiuntur cum terra mota est et obscuratus est aer solis miranda
eclipsi: ascendentem nubes suscepit: redeuntem ad iudicium comitabitur:
679
nunc (inquit poeta) iam speculemur ouantes id est
contemplemur gaudentes scilicet post historiam de assumptione christi
enarratam:
cognita id est res cognitas
in actibus
apostolorum de ascensione christi:
quæ cognita nobis sonant
et miranda sonant id est
cum admiratione audiuntur a nobis.
680 Nam ut inquit Augustinus
homo de uirgine procreatus: et a mortuis
in æternam uitam resuscitatus: et super
coelos exaltatus potentius fortasse opus est quam mundum facere.
AVG. epist., 137, 14
681 ideo contemplemur miranda christi:
probemus id est ostendamus:
modum id est mensura scilicet
imperii scilicet christi:
per iura id est potestates
angelicas uel potestates elementorum et stellarum:
subdita id est subiecta et
christo obedientia.
682 nam angeli paruerunt christo et elementa et stellæ: ut statim dicet: ut æquum
est creaturas suo creatori parere ideo per hanc obedientiam uisibilium et
inuisibilium probatur dominium immensum christi domini nostri.
683 et licet ius sit iussum populi uel ciuitatis uel principis: tamen hic pro potestate accipitur. nec enim ius sine potestate esse potest.
684 ait ergo:
Virgine matre satus. iste pius qui unicissimus in mundo uirginem matrem
habuit:
resurgens calcata id est
uicta morte:
petens sceptra id est regna
coeli:
nuntiat scilicet apostolis
suis:
acta id est ea quæ ægit
christus: quia angeli nuntiauerunt apostolis quo
pacto christus ascenderat in coelum: ne putarent eum
in alium locum transisse: et etiam angeli
nunciauerunt apostolis a christo agenda scilicet enim die iudicii cum
dixerunt:
sic uenietac 1, 11 et cetera his
ministris. scilicet angelis. quorum ministerio utitur christus sicut uerus
dominus eorum: unde apparet dominii latitudo ipsius
christi: qui angelis imperat utpote seruis
suis.
685 Apparet et diuinitas christi: nulla enim
natura est supra angelicam nisi diuina. Hinc apud
mattheum legimus:
Et ecce angeli accesserunt et ministrabant eiMt 4, 11 scilicet christo.
686 ( Nec cessant)
ostendit dominium christi et in elementa: cum in
passione ut diximus terra mota est et aer obscuratus.
687 (Tonanti) id est
deo scilicet christo (Seruire) id est praestare obsequium cum commota sunt cruce sui
creatoris.
688 (stella comes)
declarat christi dominium in stellas.
689 Nam cum magi nouam stellam in oriente uidissent: nouum hominem iam natum in iudea cognouerunt.
690
Balaam enim num. xxiii. praedixerat :
orietur stella ex iacob et consurget uirga ex IsraelNb 24, 17 etc: Hanc magi ducem itineris nacti: et nunciam geneseos christi cognoscentes cum
muneribus in iudaeam uenerunt ut
maiestatis dominum et salutis authorem adorarent:
Haec stella ut ait diuus hieronymus
nunquam prius apparuit: sed eam tunc
puer creauit: et magis praeuiam deputauit: quae mox peracto officio esse desiit.
691 ideo ait:
stella scilicet noua nuncia
natiuitatis id est dominicae apparens in oriente:
comes scilicet in itinere
magorum:
pergressa id est
antecedens:
magos scilicet uenientes ad
christum:
militat id est fuit ut miles
duci suo in bello:
honori uenientis scilicet
christi in mundum id est nascentis.
692
Magos hic non maleficos
intelligimus: unde illud luu.
hic magicos affert cantus: sed sapientes chaldaeaorum.
693 (Nubes) etiam nubes
seruit suo creatori.
nubes famulatur id est
seruit:
obsequio id est in
ministerium:
euntis scilicet christi in
coelum.
694 dicit enim beatus
lucas:
et nubes suscepit: eumac 1, 19 scilicet christum.
ab oculis eorum.ac 1, 19 assumptus est autem christus in coelum a tota trinitate: quae in omnibus effectis praecipua causa est: et a se ipso: cum corpus
gloriosum suae animae unde quaque obtemperet ac sit morigerum: et a nube praestante famulatum domino suo et
creatori.
695 (Angelicis) redit
ad historiam.
696 nam ut narrat beatus
lucas: posteaquam apostoli uerba
angelorum audiuerunt: in hierusalem reuersi sunt a monte oliueti: qui mons distabat ab urbe itinere unius sabbati id est mille
passibus.
697 Nam iudaeis non erat fraudi si mille passus in sabbato
ambulassent: cum id recreationis non uiolationis
causa factum sibi licere arbitrarentur: alioquin
sabbatum religiosissime obseruabant ab omni opere uacantes.
698 Est ergo iter sabbati iter mille passuum:
quod iter transigere licebat iudaeis in sabbato.
699
igitur. ordo est igitur
manus id est multitudo scilicet apostolorum:
praelecta id est ante electa
scilicet a christo:
ad messem scilicet ad gentes
conuertendas per praedicationem secundum illud matt .v
.
messis quidem multa: operarii autem
pauci:Mt 9, 37 messis hoc est multitudo populorum suscipiendo uerbo et ferendo
fructui aptas qualis messis granis plenae esse solet. operarii id est praedicatores uerbi et sacrae legis doctores.
700
manus inquam praelecta ad messem
allegorice:
postquam est usa affatibus
angelicis id est uerbis et alloquiis duorum angelorum:
liquit id est deseruit cacumina ueneranda id est digna
ueneratione montis oliuiferi id est
ferentis oliuas hoc est oliueti.
701 Dicit uerticem
oliueti uenerandum: uel quia dominus
inde in coelum assumptus est: uel quia locus ille
(ut ait sulpicius) in quo steterunt
uestigia ascendentis lesu continuari
pauimento non potuit: excussis in ora apponentium
marmoribus quaecunque ei applicabantur.
702 terra etiam illa oliueti
montis unde dominus assumptus est:
uelut custos dominici ue[14v]stigii impressionem calcati pulueris
fideliter custodit.
703 (Qui). Scilicet apostoli:
calle citato id est uia
ueloci hoc enim itinere uelociter peracto:
petunt moenia nota. scilicet urbis hierusalem:
quo id est in quam urbem. aduerbialiter quo:
licet scilicet iudaeis ire mille passibus id est iter
facere:
per sua sabbata id est in
sabbato: quanuis iudaei in sabbato uacabant et
nihil omnino agebant: tamen ab oliueto in hierusalem licebat iter facere in
sabbato: quia non intererant nisi mille passus
ab oliueto in urbem
hierusalem.
704 Et caue ne putes Aratorem
dicere: rediisse apostolos in hierusalem in sabbato: cum dominus feria quinta id est in die iouis assumptus fuerit et
in eadem die apostoli redierint: sed hoc dicitur a
poeta ut ostendat quantum distabat oliuetum ab urbe: quia scilicet itinere unius
sabbati: sicut lucas etiam ait:
tunc reuersi sunt in hierusalem a monte qui uocatur oliueti: sabbati habens iter.ac 1, 12
705 (Licet) scilicet
iudaeis.
706 (Ire) id est iter
facere.
707 (Qua tunc
statione). statio locus dicitur in quo
naues aut milites ad tempus consistunt: aut locus ad
custodiam assignatus: aut locus etiam in quo
frequenter consistitur: et in quem multi conueniunt
ut de aliqua re decernant: dicit igitur:
qua statione scilicet in quo
loco urbis hierusalem
sedebat maria:
porta dei:
genitrix intacta id est mater
uirgo et inmaculata:
creantis scilicet christi: qui creator fuit et ipsius mariae uirginis et
omnium creaturarum. quia ut inquit loannes:
omnia per ipsum facta sunt:Jn 1, 3 ideo subiicit formata
scilicet maria uirgo a suo
nato scilicet christo lesu.
708 sciendum apsotolos ipsos rediisse in hierusalem post admonitionem
angelorum: et ascendisse in coenaculum ut narrat
beatus lucas: in quo erat mater
domini cum mulieribus quae ipsam comitabantur: et Iesum a
galilea in hierusalem secutae fuerant religionis
ac pietatis obsequio: Verum cum statim dominus fixus
cruci fuisset: mulieres deiperam mariam postea non dereliquerunt.
709 cum ergo in hanc narrationem incidisset Arator: nactus occasionem diuertendi
in laudes uirginis: columbellam illam candidissimam et omni prorsus uacantem labe
digno praeconio sequitur: non ignarus totum ad
laudem eius pertinere: qui matrem sibi talem
delegit: quicquid dignum genitrici suae impensum
fuerit.
710 Laudat autem ipsam a uirginitate quae foecunditati coniuncta in
sola maria repperitur. deinde ostendit omne illud quod eua tristis astulit: per mariam
restitutum: cum terris deum pacemque refudit. cum nobis redemptorem peperit qui in crucis
patibulo expressus terris omnibus pluuiam salutis effudit et stillicidia
gratiae humanis mentibus praestare ubertim dignatus est.
711 dicitur autem maria porta dei: uelut canit ecclesia regis alti ianua:
quia sicut homo per portam exit et intrat: sic
christus deus intrauit e exiuit per illam: clausa
semper manente porta: et ad ingressum et regressum
summi regis integritate uirginea inefabiliter custodita: secundum illud Ezechielis:
porta haec clausa erit: et non
aperietur. et uir non transiuit per
eam. quoniam dominus deus israel
ingressus est per eam.Ez 44, 2
712 aliter dicitur porta coeli uel lanua paradisi: quoniam meritis illius
coelum ingredimur: quae per albentia lilia rosasque
uernantes ad fontem perennis uitae nos inuitat: in
illa beatorum felicissima regione primi ordinis dignitatem adepta: quaeque plantis roscidis oberrans: inter paradisi amoenitates chorosque gramineos
uiolas immarcessibiles carpit.
713 Aliter dicitur in canticis hortus conclusus:Ct 4, 12 in quo largo lumine phoebus
noster implet amoenissimum uiridarium: uere hortus
delitiarum : ubi consita sunt cuncta florum genera
et odoramenta uirtutum: sicque conclusus ut nesciat
ulla ui aperiri: ullis insidiis fraudibusue
uiolari.
714 Sed quo me incautum deducit pietas: qui in
transcursu et aliud agens uolo O uirgo decus
coeli: tuarum laudum titulos breui
summa complecti: perinde ac si parua concha fluctus
oceani totos cuperem exhauriri.
715 nec enim tametsi hoc solum agerem: et mihi
contigisset homerica ubertas ac
demosthenis torrens:
tullianaeue eloquentiae fluuius: dignam tui laudator accederem: quam angeli praedicarunt: patriarchae
significarunt: prophetae praedixerunt: Euangeliographi monstrauerunt: Denique coelestis legatus
Gabriel uenerabili officiosissimeque salutauit.
716 Non igitur miremur si poeta christianus libenter ad celebrandos
Nymphae palestinae deiperaeque uirginis titulos
digreditur: non nescius scilicet honorem
maternum eius esse: qui est natus ex ea quem omnis
coelorum ordo et potestas ueneratur: atque adorat:
717(A nato) formata tuo
scilicet creata a tuo filio christo lesu. quia (ut inquit accerrimus ac
facundus uirginitatis praeco hieronymus) authorem ipsum suum concipiens in tempore edidit
impuberem: quem habuerat ante tempora
conditorem: uel formata id est ornata uariis gratiis et
uirtutibus ut dignum sibi in ea habitaculum constitueret. super illud.ecc.
In plenitudine sanctorum detentio meaSi 24, 16 hinc ait merito Bernardus: Vere in plenitudine sanctorum est detentio sua: cui non defuit fides patriarcharum: nec spes prophetarum: nec
Zelus apostolorum: nec constantia martyrum: nec sobrietas confessorum:
nec mundicia uirginum: nec puritas angelorum.
718
Anselmus quoque de conceptu
uirginali:
decebat siquidem ut uirgo beata ea puritate niteret: qua sub deo maior nequit intelligi.ANSELM. CANT. conc. vir., prol. 18
719 Debemus autem oculis uigilantibus perspicere id quod lucas in primo actuum
capite: et Arator hic refert illle namque dixit apostolos reuersos
fuisse in hierusalem: et omnes perseuerasse unanimiter in oratione cum
mulieribus et maria matre lesu.
720 Hic autem moenia (inquit)
nota petunt:
qua tunc statione sedebat porta
maria dei. omnes enim discipuli ad ipsam uirginem recurrebant tanquam ad fontem
sapientiae uberrimum: Hanc super dubiis
quaestionibus uelut arcam diuinorum mysterorum adibant: hoc illis adytum erat: hoc arcanorum
coelestium sacrarium atque oraculum habebatur.
721 Vnde in quadam homilia
Beda uenerabilis:
omniaBED. hom., 12 inquit:
quae de domino: uel a domino dicta uel
acta cognouerat mater uirgo in corde retinebat: et sollicite cuncta memoriae comendabat: ut cum tempus praedicandae uel scribendae
incarnationis eius adueniret: sufficienter
uniuersa: prout essent gesta: explicare posset.BED. hom., 12
722 Idem quoque affirmat hieronymus, qui deiperam ait uirginem post filii sui ascensionem cum apostolis semper
fuisse uersatam usque ad eorum dispersionem per omnis terras. nec solum eos suo diuino aspectu nympha coelestis exhilarabat: Sed etiam ut idem affirmat hieronymus.
doctrina et sapientia instituebat:
Inter apostolosps. HIER. epist., 9, 3 inquit post resurrectionem christi intrans et exi[15r]ens cum
eis familiariter de resurrectione christi atque incarnatione
contulit:ps. HIER. epist., 9, 3
Ecce domino ascendente in coelum: uocat
apostolos uirgo in schola uirtutum:
conuersatur cum senatoribus coeli: in curia
paradisi sub disciplina spiritus sancti totiusque maiestatis
diuinae.ps. HIER. epist., 9, 4
723 Sed hic ambiguitas quaedam animum punget alicuius: qui percunctabitur numquid uirgo interfuerit assumptioni gloriosae filii
sui: cum dicat beatus lucas apostolos redisse in
hierusalem: et arator quoque eos
narret uenisse in eum locum ubi erat mater domini.
724 Certe cum nihil de his diuinae litterae explicent: non licet nobis quicquam audacter affirmare.
725 Nam si diuus hieronymus
de curiae coelestis regina ac deipera
uirgine dubitat an assumpta fuerit cum corpore: an abierit relicto corpore: propterea quod hoc sacra scriptura minime declarat: cum sit uero simillimum maximeque credibile cum
corpore eam in regno coelesti degere: si de iis
quoque ambigit: quos cum domino teste euangelio
resurrexisse credimus: utrum redierint in
puluerem: an in illis completa sit
resurrectio: quod ueri testes non essent nisi
eorum uera fuisset resurrectio et cum corpore pariter ascendissent: quid? audebimus certo
diffinire: quod nobis sine periculo licet
ignorare? profecto satius est cancellos nostrae
intelligentiae sane exinguos intra imbecillitatem suam cohercere: quam de inscrutabilibus atque inaccessis dei
actionibus inconsulto ac temeraria assertione iudicare.
726 Verum si licet exemplo sanctissimorum uirorum: piis in nostrae salutis
auctricem affectibus: habenas
efundere: sicut prona fide in sententiam
diui Ambrosii eo: qui dominum ait post resurrectionem primo
suae genitrici apparuisse: ita a quodam alio sancto uiro facile persuadeor
ipsam ascensionis dominicae gaudiis praecipue interfuisse: atque in die pentecostes cum apostolis spiritus sancti gratiam
accepisse: quam a conceptione christi plenissime
habuit.
727 (Mala criminis.) scire oportet Euam quam diu in paradiso fuit et
quando peccauit: uirginem fuisse.
728 quod siquis quaerat: cur ergo ibi non
coierunt. Respondet magister in.ii. ex sententia Augustini: quia creata muliere mox transgressio facta est: et eiecti sunt de paradiso: Vel
quia nondum deus iusserat ut coirent. Et
poterat diuina expectari authoritas ubi concupiscentia non
angebat. Deus uero non iusserat: quia casum eorum praesciebat: de quibus homo propagandus erat:PET. LOMB. sent., 2, 20, 2 Cum ergo Eua uirgo fuerit cum
peccauit: et cum ad peccatum uirum suum
impulit: Et uirgo quoque fuerit maria deipera in re et effectu illi
aduersa. nam prima
uirgo cuncta mala attulit per peccatum:
secunda uirgo maria cuncta bona per
christum:
729 ideo ait Arator.
Virgo secunda scilicet
maria:
fugat id est repellit et
procul abigit scilicet per christum filium suum:
mala criminis id est
peccati:
Euae scilicet primae
uirginis.
730 Hic super
anunciatione Angelica
Albertus ille:
Eua inquit dannat:
maria saluat. unde ipsam nomen Euae
mutauit. Illa omnes homines generat in
mundum: ista in coelum: illa mater carnalis: ista
spiritualis. Illa mater miseriae: ista mater misericordiae. Illa principium mortalitatis:
ista principium regenerationis. illa gratiam
perdidit: ista gratiam inuenit. Illa transiuit et nos transire fecit de
gratia in culpam. ista nos surgere fecit de
culpa in gratiam. Illa de latere uiri
dormientis facta: ista de corde dei
uigilantis. Illa uiro suo occasio fuit
perditionis: haec uiro suo adiutorium
redemptionis. illa desponsatur origo
corruptarum: haec desponsatur mansura
uirgo uirginum. Illa prima uirginitatem
perdidit: ista prima uirginitatem deo
Consecrauit. Illa a diabolo decepta: ista ab angelo edocta. Illam diabolus uicit per superbiam: ista diabolum uicit per humilitatem.
731 His uerbis alberti
uidemus quot mala attulit eua prima uirgo
quae omnia sustulit uirgo secunda maria
deipera.
732 (nulla est.) ideo nulla
est iniuria sexus muliebris: quia si per
mulierem mors intrauit in mundum: per mulierem uita
rediit: Et si mulieribus est dedecori peccatum
Euae: eisdem
decori est et ornamento per mulierem restitutio scilicet mariam uirginem.
733 Hinc in quadam homelia
sanctus Maximus:
eua posteros ex sua carne
nascentes transtulit ad inferos:
benedicta uirgo ex sua prole
natos dirigit ad coelos. Ex carne Euae nati dicuntur filii hominum: ex carne mariae filii renati dicuntur filii dei. Caedat ergo nunc improperium Euae: quia
uniuersi sumus laeti per partum beatae
mariae uirginis:ps.ILDEF. TOL. serm., 12 et uitam quam destruxerat Eua
reparat uirgo maria.
734 ideo subdit (Restituit) scilicet beata
uirgo illud scilicet bonum quod prima tulit id est prima uirgo eua abstulit peccando.
735 Nam per christum filium mariae a poena temporaria et aeterna liberamur ut ait
magister in.iii. dist.
xix:
Ab aeterna quidem relaxando debitum: a
temporali uero penitus nos liberabit in futuro: quando nouissima mors inimica destruetur. Adhuc enim expectamus redemptionem
corporis. secundum animas uero iam
redempti sumus ex parte non ex toto a culpa non a poena. Nec omnino a culpa. non enim sic redempti sumus ut non sit sed ut non
dominetur.PET. LOMB. sent., 3, 19, 3
736 (Non uoce) ordo est
dolor scilicet quem
ostendimus propter corruptelam euae:
non excitet quaerelas id est
non moueat quaerimonias:
uoce id est uocis sonitu:
aut dolor non fatiget gemitu corda
scilicet hominum:
moerentia id est
contristata:
pro lege antiqua id est
propter legem inflictam humano generi propter peccatum primorum parentum sed
praecipue euae, quae plus peccauit.
737 Posuit enim legem et sanctionem et decretum ab antiquis temporibus
deus: ut quisquis a protoplasto deriuaretur: subiectus esset morti ciuili: qua bona e patria amittuntur: morti
naturali: qua uita ipsa qua nihil in uita est
iucundius: extingueretur:
738 Queruntur ergo homines: et euam et cum eua sexum foemineum criminantur:
quod propter eam in hominum anima deuertit deus et animam et corpus.
739 Anima enim propter peccatum primorum parentum in bonis naturalibus
authore beda: quattuor uulnera accepit:
infirmitatis ignorantiae: malitiae et
concupiscentiae.
740 Quid loquar de gratuitis? cum anima post
peccatum diuinam imaginem deformauit: honorauit
daemonem: famulata est facinori: in reatum se confecit aeterni supplicii: debilitauit potentiam liberi arbitrii: postremo omnes creaturas in ultionem inimicorum
creatoris sui amissa gratia peruocauit.
741 At corporis uulnera naturalia iam inde ab illo fonte manantia
septem enumerat diuus
gregorius. frigus calorem: sitim famen laborem aegritudinem et mortem.
742 at mulier quo gra[15v]uius peccauit eo rigidius
seueriusque punita est: plus enim (ut magister in.ii. dist. xxii.) mulier deIiquisse uidetur: quae uoluit usurpare diuinitatis
aequalitatem: et nimia presumptione
elata credidit ita futurum.
adam uero nec illud credidit: et de potentia et de misericordia dei
cogitauit: dum uxori morem gerens eius
persuasioni consensit nolens eam contristari et a se alienatam
relinquere:PET. LOMB. sent., 2, 22, 4, 1 quam credebat sine suo solatio contabescere et interire:
non quidem carnali uictus concupiscentiaPET. LOMB. sent., 2, 22, 4, 3 ut Augustinus ait:
quam nondum senserat: sed amicabili
quadam beniuolentia: qua plaerumque fit ut
offendatur deus ne offendatur amicus. quod
eum facere non debuisse diuinae sententiae iustus exitus
indicauit.PET. LOMB. sent., 2, 22, 4, 3
743 Ergo aliter adam deceptus
est: Inexpertus enim diuinae seueritatis ueniale
commissum credidit: sed dolo illo serpentino non est
seductus: quo mulier seducta est.
745 Plus ergo mulier deliquit: in qua maioris tumoris praesumptio fuit: quae etiam in se et in proximum et in deum
peccauit.
Vir autem in se et in deum.
746 ob hanc causam geminatis malis in eam animaduersum est: additis in conceptu aerumnis: in partu doloribus: in conuictu maritali
dominio.
747 Quae homines cum considerant personae culpam scilicet Euae: transferunt in
uniuersam naturam muliebrem: et querelas afferunt
Heu uiris foeminae semper insidiosae: uos: dum uetitum honorem per insolentiam inuaditis: totum genus humanum uno scelere obruistis.
748 quod illo naufragio perniciosius? quid
illo peccato detestabilius?
749 Patria nobis erat paradisus uoluptatis in cuius aruis deus
posuit: quaecunque per orbem singulae patriae
sibi esse bona peculiaria iactitant: posuit etiam
alia innumera quae nusquam gentium nisi in agro illo florigero
inueniuntur.
751 In unum locum conuenere munera cunctarum terrarum: nec illius loci habitatores fluctibus maritimis
animas obiicere opus est: ut ea quibus carent
aliunde apportent.
752 lussit enim illic pullulare deus, quicquid ubique gentium fuit: atque ita iussit ut in aliis regionibus
conualles: prata: syluas
colles certi anni temporibus uideamus pubescere ac lasciuire uario frugum
seminum fructuum pomorumque prouentu.
753 Verum enimuero ibi (sit quaelibet anni pars) reliquarum anni
partium commoda non desiderantur: sed singulis omnia
pariter conferuntur.
754 Quo fit ut in quacumque tempestate: ueris
ornamenta ibi reuiuiscant: syluae frondibus
induantur: prata floribus omnifariam herbisque
arrideant: campi frugum et fruticum multiplici
copia subblandiantur: e quibus halat mira atque
incredibilis suauitas odorum: adeoque ibi uires
explicat suas et fortunas cunctorum bonorum diuiti amaltheae cornu ostentat
natura: ad pulcherrimum atque admirandum sui
spectaculum oculos auris mentemque aduocans: ut
alibi nouerca ibi mater indulgentissima esse uideatur: alibi degenerare: ibi in propria
nobilitate: atque in genuino splendore parens
natura conspiciatur.
755 quis pari queat sermone consequi aures demulcentis sibila
Zephyri? cum per nemus moenissimum et
semperuernantis humi tractus arboriferos molliter spirans frondes quatit? ramosque pomiferos innuicem committens leni sibilo
animos allicit? cum interim quoque aer ibi semper
serenus et purus auicularum blandissimis concentibus resonet: ac lymphae riuis manantibus obstrepant?
756 lam uero quis referat uel Eufratis lenes: uel tigridis
rapidissimas aquas uiridantibus undique ripis agros uberes permeantium: qui in paradiso nasci perhibentur: indeque deriuatim eam Asiae regionem comprehendunt: quae
graeco nomine ideo mesopotamia dicitur: quod utrinque duorum amnium ripi media
intercipiatur?
757 Nec enim Sanctissimi atque
eloquentissimi hieronymi opinionem in hac re sequi decet: qui salustiusHIER. sit. nom. hebr., 202 (inquit) author certissimus asserit tam tigris quam Eufratis in Armenia fontes demonstrari:
Ex quo animaduertimus aliter de paradiso intelligendum.HIER. sit. nom. hebr., 202
758 haec sententia licet pondere tanti uiri fulta sit: tamen a multis doctis iam pridem explosa est.
759 si enim protoplastus adam
amori, suauissimae coniugis non succubuisset: o nos
fortunatos uereque foelices: quibus uiuere in loco
amoenissimo: et ligno uitae frui contigisset: quod talem diuinitus habebat uim sic ut theologi
testantur: ut qui ex eius fructu comederet
corpus eius stabili sanitate firmaretur: nec ulla
infirmitate uel aetatis inbecillitate in deterius uel in occasum
laberetur.
760 O nos beatos qui in domo propria et patrio solo uixissemus.
761 Hic sancta uenus: sancti atque omni absque labe
nati nobis fuissent: Hic quies tranquilla: uita innocens: iuuentus
perpetua: tuta omnia:
nihil hostile nobis accidisset.
762 Denique post aliquot saecula fortassis rex noster ad decus nostrum
in nobis habitans: nobis in coelum aditum absque
funere absque ullo mortis nubilo aperuisset.
763 Hostis uero antiquus: cuius dolos
prima illa uirago non cognouit: cuius non aduertit fraudem: fraudem nullo aeuo abolendam: ille
inquam tortuosus coluber incassum hiauisset nullo suae inuidiae fructu
percepto: et a spe frustratus in ima tartari
solus cum plebe laruarum ac lemurum nefanda descendisset.
764 Abstulit animum et nescio quo pacto a destinato itinere digredi
coegit tristis querimonia mortalium: quam in
Euam
Euae miserrimi filii fundimus.
766 (Scelera ipsa). imitatio est lucani qui in primo pharsaliae
lam inquit nihil o superi querimur:
scelera ipsa nefasque hac mercede placent:LVCAN. 1, 33-34
767 Est ergo sensus. si non fuit alia uia aut
ratio: qua dei filius e coelo descenderet nisi
ut redimeret peccatum primorum parentum: iustum est
et congruum ut mala et scelera nobis placeant et a nobis optentur hac tanta mercede idest hoc tanto premio
accepto ut uerbum caro fieret: et deus In nobis
habitaret ac nos redimeret.
768 ideo canit ecclesia O foelix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem.LITVRG. ROMAN. exsultet
769 Magna sunt damna illius peccati. Sed plus
commoda ponderant quae per redemptorem christum accepimus.
770 Inter reliqua emolumenta quae ab authore salutis accepimus et
supra memorauimus: hoc quoque magnum est quod ipsi
angui uenenoso cuius imperium longe lateque uagabatur: certos dominii fines praescripsit: Quam
in apocalypsi loannes his uerbis declarat:
uidiap 20, 1-2 inquit angelum descendentem de coelo habentem clauem abyssi et catenam
magnam et aprehendit draconem serpentem antiquum quae est diabolus
et sathanas et alligauit[16r] eum et misit in abyssum et
clausit.ap 20, 1-2
771 clausit id est potestatem nocendi limitauit: cuius imperium latissimum erat.
772 per angelum autem christum intelligimus:
et per catenam potentiam seuerissimam: qua diaboli
rabies uincta in ima inferorum truditur.
773 sciendum theologos rixari super illo problemate: utrum scilicet ratio ob quam uerbum caro factum est: fuerit fraus primorum parentum an decus humanum.
774 si enim Adam non peccasset: dicunt quidam filius dei non habitasset in
nobis:
775 Alii uero quanuis (aiunt) non peccasset:
nihilominus ut nobis ornamento foret hominis naturam assumpsisset.
776 siquidem diuus
bonauentura: cumque hoc nonnulli alii
autumant nostram redemptionem esse rationem missionis filii dei in carnem: propterea quod dixit apostolus:
At ubi uenit plenitudo temporis: misit
deus filium suum natum ex muliere: factum
sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret.Ga 4, 4
777 Item Augustinus:
si deus peccatores non amaret: ad terram
de coelo non descenderet.AVG. in euang. Ioh., 49, 25
778 E contrario eundem Augustinum citant alii in.li.
de spiritu et
anima ita dicentem: Propterea deus factus est homo ut totum hominem in se beatificaret: ut siue homo ingrederetur intus per
intellectum: siue egrederetur extra per
sensum: in creatore suo pascua
inueniret. Pascua intus in cognitione
deitatis: pascua foris in carne
saluatoris.ps. AVG. spir. et anim., 9
779 Haec autem ratio ab Augustino inducta uidetur stare
Lapsu humanae naturae circunscripto.
780 Adducit et aliam Bernardi
authoritatem Alexander: cui loannes scottus accedit: quam ne
longior sim omitto et quas adducit Scotus: ut probet quod si adam non pecasset:
uerbum diuinum caro factum esset: uenissetque non ut
redemptor et patibilis filius dei.
781 quia illa anima: cui non solum summam
gloriam: sed etiam sibi coaeuam quam
praeoptasset: non fuisset unita corpori patibili
si non esset redemptio faciunda.
782 Et hanc sententiam mantuanus
Vates nostro aeuo summe nobilis illis carminibus explicat.
Nec fuit aduentus ratio fraus illa parentum: sed decus humanum. Venit
moriturus ad aegros: quod fuerit sanare
mori. sine caede cruenta ad sanos
uenturus erat: laturus in astra incolumes et
nos ciues facturus olympi: etc.SPAGNOL. Alph., 6, 569-573
783 In his autem quanto est melius ac praestabilius uiscera diuinae
prouidentiae non scrutari praesertim homines suae hebetudinis suaeque
fragilitatis memores?
784 Si tamen quid sentiam licet fari: potior
mihi loannis caledonii
ratio quam aliorum contra sentientium uideri solet.
785
Arator autem non hoc sentire uidetur
cum ait (Mundoque) redempto
scilicet per filium dei naturam hominis induentem:
sors melior idest melior
condicio:
uenit id est contingit
scilicet homini:
de clade id est de damno quod
accepimus per peccatum primorum parentum.
786 illud oportet non ignorare ut haec aratoris uerba intelligamus: quod
magister scribit in
secundo dist. xix. quando
uidebimus quo pacto homines per liberatorem humani generis Christum sunt in
meliori statu quam ante peccatum. Nam si
consideramus quomodo in statu innocentiae primus homo fuerit immortalis: et beatus: quo pacto alio
immortalitatis genere sit insignitus et notabilis:
tum discrimen apparebit manifestum et euidens inter statum hominis ante
peccatum et post peccatum.
787 Protoplastus igitur adam adhuc
innocens: erat quodammodo mortalis et quodammodo
immortalis: quia poterat mori et poterat non
mori: egebatque corpus ipsius animale cibi et
alimoniae: unde et homo factus dicitur in animam
uiuentem scilicet uitam corpori dantem per cibi praesidium: et ita in primo statu homo habuit posse mori scilicet si non
usus fuisset fructu ligni uitalis: quanquam super
hoc quid alii sentiant non curo: et habuit posse non
mori si in officio obedientiae perseuerasset uitali alimonia semper
iuuenescens donec ab animali corpore transisset ad spiritale.
788 In secundo statu idest post peccatum:
habuit posse mori: et non posse non mori hoc est non
posse esse immortalem: quia in hoc statu moriendi
est necessitas: secundum illud apostoli
statutum est hominibus semel mori.Hb 9, 27
789 In tertio statu id est post redemptionem christi qui dat
resurrectionem: et meliorem immortalitatem
sanctis praestabit: homo habebit posse non mori et
non posse mori: quia ad illum statum post
resurrectionem pertinet impossibilitas moriendi: non
sicut in statu primo fuit: scilicet quod possit non
mori: sed etiam quod non poterit mori iam
spirituale et agile ac cibis non egens et stabili ratione immortale.
790 ideo ait arator
sors melior id est melior
status scilicet tertius per christum redemptorem:
uenit homini scilicet post
resurrectionem quam praestabit christus in nouissimo die:
melior scilicet quam primus
status in quo corpus erat animale et aliquo modo mortale vt ostendimus.
791 sed hic orietur ambiguitas ingeniosis apta: rudi turbae et pingui minime idonea.
792 dicit enim diuus Augusti. super genesi. Renouabitur enim a uetustate non in corpus animale quale fuit: sed in melius id est spirituale: cum hoc mortale induet immortale: in
quod mutandus erat Adam nisi morte
corporis animalis peccando meruisset.
793 Quo (inquit et ex his uerbis quispiam) sors melior uenit de clade: cum etiam si cladis non uenisset:
Augustinus
dicat hominem in illam potissimam immortalitatem mutandum fuisse?
794 quod ergo boni clades peccati attulit cum sine peccato potuissemus
esse uere inmortales atque spiritales?
795 possumus respondere sors
melior comparando tertium statum statui primo: ut augustinus ait: renouabitur: enim non in corpus animale quale fuit: Sed in melius.
796 uel si hoc non facit satis: dic
conditionem nostram meliorem ob decus quo insignimur et illustramur: filio domini nostram humanitatem induente: se quod ante nobis in filii forma conspiciendum
uel melior sors: quia iusticia originalis non sufficiebat ad
ingressum paradisi sine gratia baptismi: quae
hominem facit gratum: et acceptum deo uitaque
aeterna dignum: ut in.ii.Sen. dist.xxxii. traditur: atque alias ob causas innumeras quas imbecillitas nostra non
attingit.
797 (persona) id est
eua tantum:
non uniuersa natura muliebris:
dedit ruinam idest casum hoc
est fecit cadere Adam: quo cadente nos omnes eius posteri cecidimus:
non natura scilicet foeminea
tota. sicut non tota natura Muliebris dedit
nobis Salutiferum lesum: sed sola uirgo
Maria sexus gloria foeminei. cum
autem dixit Arator
persona ruinam dedit: sic intellige ut cum dicitur peccatum per unum
homi[16v]nem intrasse in mundum idest in naturam humanam. quia mulier ante uirum peccauit: et mulier de uiro facta est.
798 Vel ut magister
in.ii. dist. xxii ait etiam peccante muliere si uir non peccasset:
humanum genus minime peccatis corruptum periret.PET. LOMB. sent., 2, 22, 4, 10
799
Dedit ergo ruinam mulier: quia prius peccans uirum Adam in ruinam impulit: cuius casu
omnes cecidimus.
800 (Tunc foemina)
comparatio est primae uirginis Euae ad
secundam uirginem mariam: Virgo erat Eua: et tamen grauida facta est
concipiendo sine uiro non infantem: sed fastum
superbiae uolens usurpare diuinitatis aequalitatem:
et nimia insolentia elata credidit ita futurum.
801 Concepit etiam Eua spiritum
superbiae ut augustinus author
est: dum non uult peccatum confiteri sed refert
in alterum dicens:
serpens decepit me et comedi:Gn 3, 13 in impari sexu sed pari fastu. quia parem
habuit fastum mulier cum uiro.
802 pariter ergo superbierunt sese excusantes.
superbia enim habet confusionis deformitatem: non
confessionis humilitatem.
803 At uirgo Maria contra: humilitatis unicum specimen: quae mater dei se ancillam uocat: tumuit
non spiritu superbiae ut Eua: sed infantis Christi corpusculo intus per spiritum
sanctum formato.
804 Et ita apparet diuersitas ac repugnantia inter primam et secundam
uirginem. ait igitur tunc scilicet in paradiso terrestri:
foemina scilicet Eua uirgo:
foeta idest grauida et
praegnans tumuit scilicet
fastu superbiae:
paritura
periclum scilicet uniuerso
humano generi. damnum uocat periclum quia periclum
praecedere solet damnum et cladem.
805 partus ergo Euae fuit
peccatum: concepit autem intra se superbiam
metaphorice loquendo. et peperit damnum per
peccatum.
806
Nunc id est in aduentu domini
cum per spiritum sanctum christi corpus in utero uirginis formatum est:
tumuit scilicet uirgo maria non metaphorice sed reuera utero
tumescente:
paritura deum scilicet
christum qui deus et homo est.
mortalia gignens scilicet
beata uirgo id est corpus illud
christi mortale et patibile et ferens
diuina idest deum.
807 Nam simul ac beata uirgo
dixit:
ecce ancilla:Lc 1, 38 et assensum coelesti legationi praestitit:
quattuor miracula in utero uirginis diuinitas operata est.
808 Vnum fuit corporis christi de puris sanguinibus uirginis generatio idest conceptio et
formatio. Non enim per successionem formatum est
sanctum corpus ut caetera corpora: sed repente
totum.
809 Alterum fuit animae christi de nihilo creatio in eodem momento quo
fuit formatum corpus.
810 Tertium animae in corpus illud infusio.
Non enim completis quadraginta diebus anima: sicut
in caeteris: suo corpori coniuncta fuit: sed eodem momento et corpus formatum et anima
uiuificatum.
811 Quartum humanitatis nostrae a diuinitate assumptio. Vt enim Ricardus in
tertio. Sen.
author est: quid mirum si spiritus sanctus eodem
momento corpus formauit: animam infudit: ita ut utriusque glutino naturam humanam
constitueret: quae in unitatem personae filii
dei assumpta sit: cum sine uirili semine statim
carnem formauerit: quam nisi in tempore uirtus
creata formet. Fuit autem ibi prius non temporis sed
naturae ordine: ut Prius natura dicitur quod est
causa ipsius uel praesupponitur ab eo.
812 Ita enim caro prius concipitur quam anima creatur: quia praesupponitur ab anima. prius creatur anima quam infunditur:
prius infunditur quam natura humana constituitur:
prius natura humana constituitur quam a persona diuina assumitur. quod non sic est intelligendum quasi natura humana
illa in utero uirginis constituta fuerit terminata ad aliquam existentiam
prius in seipsa quam in uerbo: sed eo tantum prioris
ordine quem praescripsimus.
813 Nunquam enim: hoc est nec in tempore nec
in momento humanitas illa actu extitit in se ipsa:
alioquin quis uere diceret filium dei conceptum in uirgine?
814 merito igitur dicit gignens scilicet in momento mortalia id est corpus mortale: et anima uiuificatum: et
eodem momento ferens diuina
idest filium dei deum: ut sit theotocos idest deipera uirgo.
815 Ex his constat quomodo prima
uirgo
tumuit: et quo non secunda: et quantum altera
alteri sit contraria: ut alterius altera sit
remedium.
816 Contraria enim contrariis curantur: non
enim moritur frigus nisi in calore: nec amaritudo
extinguitur nisi in dulcedine.
817 Nam quemadmodum non est mortua mors nisi in uita: utque adam peccauit in
dulcedine ligni uetiti: christus satisfecit in
amaritudine crucis et fellis: sic ualde congruum
fuit ut superbia Euae: contraria deiperae uirginis
humilitate sanaretur.
818 Et sicut altera fuit aduersa alteri: ita
alterius effectus effectibus alterius repugnant.
Eua occidendo obfuit:
maria uiuificando profuit. ab Eua ortum
malum est cuius obprobrium in omnes transit mulieres: a uirgine deipera bonum
nascitur: cuius decus mulierum dedecus tollit.
819 Nam si uir decidit per foeminam: iam non
erigitur nisi per feminam. ideo subiicit: (per
quam scilicet uirginem) mariam:
mediator scilicet Christus:
prodiit idest exiuit:
in orbem idest in mundum:
et portauit scilicet
Christus:
ueram carnem id est uerum
corpus: non phantasticum aut fictum sed illud
idem numero quod fuit in sepulchro:
ad aethera idest coelum.
820
aethera accentus graecus
quintae perito syllaborum.
821 dicit autem prodiit
in mundum sine uiro scilicet ut diximus. Nam
quattuor modis homo potest prodire in mundum: aut
sine uiro et femina ut adam: aut de uiro sine foemina ut Eua: aut de uiro et
femina ut omnes generamur: aut de foemina sine uiro
ut solus Christus prodiit.
822 Vt enim beatus andreas
Egeae proconsuli retulit: consentaneum erat ut primus Adam ex terra uirgine idest intacta et
inexercita prodiit: ita Adam secundus hoc est
Christus: ex uirgine
illibata et ab omnis uiri complexibus abhorrente prodiret: utque illa unde protoplastus formatur paradisi
fluminibus rigabatur: ita haec solum coelesti gratia
tanquam paradisi amnibus rigata est.
823
Eua peccatum inchoauit: uir absoluit.
deipera reparationem incepit: Christus absoluit ac perfecit. ideo ait per quam
prodiit in mundum quasi per portam Christus: qui redemptor et liberator humani generis extitit.
824 christus a graecis dicitur mesites: a latinis theologis
mediator.
Vnus enim1 Tm 2, 5
[17r] ut apostolus ait:
mediator dei et hominum homo christus lesus:1 Tm 2, 5 quasi in medio arbiter ad componendam pacem idest reconciliandum
homines deo. Hic est arbiter quem lob desiderat.
Vtinam essetJb 16, 4 nobis arbiter.
825
Magister in tertio senten. dist. xix.
Reconciliati inquit sumus deo per mortem christi: quod non
sic intelligendum est: quasi per christum
nos deus coeperit amare quos oderat: sed
propter peccatum cum eo habebamus inimicitias qui habebat erga nos
charitatem. Est ergo mediator eo quod medius inter deum et homines: ipsos reconciliat deo: et
offendicula hominum tollit ab oculis dei:PET. LOMB. sent., 3, 19, 6, 3 idest dum peccata delet quibus deus offendebatur: et nos inimici eius eramus:
826 Reconciliat nos tota trinitas uirtutis usu: scilicet dum peccata delet: Sed filius
solus impletione obedientiae: unde et solus mediator
dicitur.
827 Mediat enim inter homines et deum trinitatem secundum hominis
naturam non secundum diuinitatem. non enim est
mediator inter deum et deum: quia tantum unus est
deus. nam in quantum deus non mediator sed
aequalis patri est. at secundum humanitatem habet
aliquid simile deo per innocentiam et iusticiam: et
aliquid simile hominibus per infirmitatem mortalem:
qua nobis propinquat: ut per immaculatam puritatem
deo uicinus est.
828 Hoc autem quasi inter duo extrema mediatori intercedenti
congruebat: ne per omnia similis hominibus: longe esset a deo: aut per
omnia deo similis: longe esset ab hominibus: et ita mediator non esset.
829 Idem sentit diuus Ambrosius in explanatione epistolae ad galatas
ArbitrumAMBROSIAST. in Gal., 3, 20 inquit hunc per assumptionem carnis intelligi docet apostolus
ad timotheum: Arbiter dei et hominum homo lesus:AMBROSIAST. in Gal., 3, 20 dicens.
830 Aliter idem diuus Ambrosius christum uocat mediatorem et
arbitrum inter duos populos dissidentes et inimicos:
quod amputauit utrisque populis id per quod discordabant ut possent esse
pacifici.
Abstulit gentibus numerum deorum et famulatum elementorum quod
scandalum erat hebreis. Iudaeis uero
sustulit neomenias circuncisionem et curam sabbati et discretiones
escarum quae abominabantur gentiles:AMBROSIAST. in Gal., 3, 20 et ita per christum mediatorem pacificati sunt duo populi qui prius
fuerant infensi.
831 Sed quid ego plures rationes mediatoris inquiro? cum nulla sit in operibus dei aut nominibus eius tam parua
res: in qua non mens humana in admirationem
compellatur: ipsa indagationis suae immensitate
repressa cohercitaque.
832 Quo enim extra nidum latius considerationis pennas extendere
conatur: eo amplius intra illud ignorantiae suae
habitaculum coarctatur. Non enim ea claritate diuina
cernuntur in inferioribus: qua dominantur in
superioribus et fulgent.
833ideo ad reliqua transeamus.