C1_160: PRimus at ille petrus: cui seruit in aequore gressusC1_161: Retia iam cupiens hominum uibrare saluti C1_162: Vt piscator ouans leuet has de fonte cateruas:C1_163: Rettulit aethereos populo mirante triumphos.C1_164: Venit ad occiduas carnaliter editus horasC1_165: Humana sub lege deus. qui temporis expersC1_166: Principium de matre tulit, nec uile putauitC1_167: Maiestate potens terreni sumere formamC1_168: Corporis: atque opifex homimum pars esse: suoqueC1_169: Nos pretio reuocare sibi: post dona salutis.C1_170: Postque tot ereptos pulsis langoribus aegros:C1_171: Cum defleta etiam perfunctaque corpora luciC1_172: Redderet: et superas iterum concederet auras:C1_173: Se quoque permittens fusus genitricis ab aluoC1_174: Carnis iura pati: uitam ne perderet orbis:C1_175: Maluit ipse mori. sed quod de uirgine foetaC1_176: Nascitur illud obit. ligno suspenditur insons:C1_177: Et ligni uacuatur onus. sic uulnus iniquiC1_178: Fit medicina dei: pauidis resplenduit umbrisC1_179: Pallida regna petens. propria quem luce coruscumC1_180: Non potuit fuscare chaos. fugere dolores:C1_181: Infernus tunc ipse timet: nullumque cohercensC1_182: In se poena redit. noua tortor ad ocia languet.C1_183: Tartara moesta gemunt. quia uincula cuncta quiescunt.C1_184: Mors ibi quid faceret: quo uitae portitor ibat:C1_185: Hunc deus omnipotens: cui nunquam terminus instat:C1_186: Post sacra busta leuat. radiantem in corpore IesumC1_187: Vidimus: et propriis reducem conspeximus astris.C1_188: Sed fugite o miseri funesta piacula gentis.C1_189: Cui ueniente deo ueteres auertere noxasC1_190: Addita sacrilegae creuerunt uulnera culpae.C1_191: Cur natos iudaea tuos per uota cruoris:C1_192: Cur paricida trahis? quid christi sanguine fusoC1_193: Hos tecum damnata premis? necdumque creatosC1_194: Festinas proferre reos: homicidaque linguaC1_195: Naturae praecludit iter. cui serior ortusC1_196: Quam facinus discrimen habet. scelerumque propagoC1_197: De natale perit. quae saucia uoce parentumC1_198: In lucem punita uenit. si soluere cura estC1_199: Foecundi crementa mali: foelicibus undisC1_200: Extinctum reparate genus: spes una remittitC1_201: Debita supplicii: post crimina uelle renasci.C1_202: Multiplicat iam pastor oues tria millia uulgiC1_203: Non minus illa dies in flumine diluit agni.C1_204: Hic primus post iussa dei baptismatis usus C1_205: Exoritur data iura probans: nam trina potestasC1_206: Colligit hanc prolem. numerum partita per aequumC1_207: Perfectum est quod mille sonat: sic denique seclisC1_208: Ponimus aetates cum tempora dicimus orbis.C1_209: Res perfecta semel ter iungitur: et facit agmenC1_210: Mystica uis numeri: gregis est pia forma nouelli