1234 (FVNDITVR
INTEREA.) Cum in die pentecoste tres
chiliades et tria millia hominum credidissent: et
baptizati tot a petro essent: ut in secundo
capite actuum narrauit diuus lucas: perseuerabant in
doctrina apostolorum: omnes etiam qui credebant
erant pariter: et habebant omnia communia: possessiones et substantias uendebant: et diuidebant illa omnibus prout cuique opus
erat.
1235 Quod apertum erat indicium charitatis diffusae in cordibus
eorum.
1236 Vnde et bis apostolis
spiritus sanctus datus: geminum charitatis
ardorem: et dei ac proximi dilectionem
significauit.
1237 Hanc rem arator in hac
sexta primi libri sectione diligenter declarat.
1238 (Interea)
scilicet dum apostoli eos docent: et in oratione
perseuerant cuncti fideles a petro
baptizati:
funditur gratia scilicet
spiritus sancti:
per cunctos sensus scilicet
credentium.
1239 Nam spiritus sancti recepti probatio et indicium clarum est: unumquemque ut se diligere. de deo uera: et ut uerbis utar gregorii:
de proximo meliora quam de seipso sentire. quia uera
uirtus: in amore est non in miraculis: ut ueritas ostendit:
in hocJn 13, 35 inquit cognoscent omnes quia discipuli mei estis: si dilectionem habueritis ad inuicem:Jn 13, 35 non ait: in hoc cognoscetur uos meos esse
discipulos: si signa feceritis sed ait:
si dilectionem habueritis ad inuicem:Jn 13, 35 aperte indicans ueros dei famulos: non
ostensione miraculorum sed sola charitate probari.
1240 testimonium enim discipulatus superni est: donum fraternae dilectionis.
1241 et quia (ut in quadam ad
hieronymum epistula
ait augus.) plenitudo legis caritas est: qua deus
proximusque diligitur: in quibus praeceptis
caritatis tota lex pendet et prophetae:AVG. epist., 55, 21, 38 non iniuria arator ait per cunctos sensus gratiam
spiritus sancti fuisse diffusam in corda credentium:
qui adeo se amabant ut simul essent omnia omnibus communia. ut per dilectionis donum bona temporaria nihili facerent: thesaurizantes in coelo uera bona. atque ita per unam charitatis uirtutem omnis simul
uirtutes comprehenderent.
1242 (gratia.) igitur expone hoc modo uersum aratoris:
gratia scilicet. charitatis funditur scilicet a spiritu sancto:
per cunctos sensus scilicet
fidelium.
1243
sensus hic accipio non
solum exteriores sed etiam interiores. nam cum
proximi dilectio (ut author est gregorius) ad duo praecepta deriuetur scilicet illud quod ab
alio tibi odisti fieri: uide ne alteri feceris: et item illud:
quae uultis ut faciant uobis homines et uos facite illis:Mt 7, 12 his duobus utriusque testamenti mandatis: per
unum malitia compescitur: per alterum benignitas
prorogatur.
1244 Malitia uero duplex: exteriorum sensuum
et interiorum. sensus enim extranei caprarum modo
uelut saltu quodam exiliunt: et pascuntur
praeruptionibus: impetu suo animam
perturbantes.
1245 ad omnem occasionem praesto sunt in praeceps ruentes: et uel occursu foemineae pulchritudinis: uel odore alicuius suauitatis: uel auditu tactuue insidiosi sexus protinus mouentur: quibus animae constantia (ni coelestis adsit
spiritus) inflectitur: et uelut a natura sui
abalienatur.
1246 dat ergo gratia spiritalis cor nostrum coelitus fusa castimoniam
quandam: moderationemque: ut externi sensus Visus: auditus: olfactus: tactus: gustus: uox denique
ipsa: (sensus enim hic latissime intelligimus: nec ullis arctioris significantiae uinculis
alligamus) in officio maneant: temperantiam
seruent: modestiam custodiant.
1247 quia uisus si sit procacior: habet
crimen: et ideo scriptum est:
noli intendere fallaci mulieri nec capiaris oculis:Pr 5, 2
nec arripiaris palpebris.Pr 4, 25
1248 et in ipso auditu crimen est si seducat meretrix: et multo blandimento sermonis: et laqueis labiorum suorum te alliget:
1249 Et in ipso tactu multiplex culpa est:
ideo praecipitur:
ne multus fueris ad alienam:AMBR. bon. mort., 6, 25 et fouearis amplexibus non tuae.
1250 quid uox? nonne laqueus fortissimus est
homini os suum? nonne dicitur mel ipsum noli multum edere:Pr 25, 27 ne euomas?
1251 Circumcidit ergo spiritus sanctus omnes sensus externos: ne aut impetus in uitium trahat: aut nimietas laedat: aut mora offensioni
sit.
1252 claudit omnes uias per quas intrat mors:
quae a sede animae ad oculos: ad nareis: ad aureis sunt perforatae:
ut fenestrae illae operibus uitalibus apertae: ac
mortiferis occlusae sint. Id enim uerae charitatis
munere quisque consequitur: dum malum quod pati
non[29v] uult non faciens:cessat a
nocendi opere.
1253 Quid loquar de internis sensibus? quos
ubi capistro cinxit sanctæ dilectionis almus spiritus: statim anima sollicita se intentione circumspicit: ne superbia eleuetur: et
usque ad despectum proximi se deiiciens exaltet: ne
ambitio cogitationem distrahat: ne ira ad
proferendam contumeliam cor inflammet: ne luxuria
illicitis motibus animum polluat: ne inuidia
(alienis bonis æmula) sua se face consumat : ne
odium malitia excitet liberas obtrectanti linguæ ac maledicæ habenas
laxans.
1254 Has omneis instabilis freti undas ignis spiritus sancti
extinguit: posteaquam uera charitas docuit ne
alteri facias: quod tibi ab alio fieri odisti.
1255 Ideoque arator gratiam
spiritus sancti per omnes sensus fidelium tam interiores quam exteriores (ut
exposui) efusam commemorat. At quanta eadem charitas
postulat suo quodam iure: ut bonum proximo largiter
impendas: quod in te conferri æquum iudicas: hic quoque alter dilectionis in proximum fons: in multos riuulos a beato gregorio diuiditur: ita ut malis bona: et
bonis meliora conferas: in iracundos mitis: in proteruos masuetus: in
malignantes beniuolus : in indigentes liberalis: in afflictos consolator:
in uictos mundi huius desideriis uelut perniciosis nexibus increpator.
1256 Sic enim et errantibus uiam rectam ostendes: et discordibus pacis munus ingeres: et
concordibus eiusdem pacis uinculum firmabis.
1257 Sic oppressos angustiis iamque casuros:
uel ad ruinam nutantes ope munifica subleuabis: sic
minas potentiorum ratiocinatione probabili lenies:
sic resistentibus oppones scutum patientiæ ut non deseras disciplinam: sic mansuetudo iusticiam et seueritas clementiam
temperet: ne hæc illi aut huic illa officiat.
1258 Plerumque enim austeritas immoderata ad ultionem feruescens: pietatis cancellos et iustos transilit limites.
1259 Iam uero ingratos beneficiis ad amorem prouocare: et gratos additis officiis in amore seruare: et proximorum mala (cum non potes corrigere)
tacere: et quæ possunt corrigi (ne consensum
præstare uideatis) increpare: et sic maliuolis
benignitatis munus exhibere: ne per gratiam a recto
iuris tramite declines: et sic cuncta proximis bona
impendere: ne hæc impendendo per superbiam
inanem: benefactorum mercede frauderis: et sic in bonis quæ præstas tumoris præcipitium
uitare: ne tamen ab agonis laudandi
exercitatione per torporem langueas: et sic quæ
possides tribuere: ne tuam plus quam necesse est
inopiam pertimescas: dum terrena largiens quanta sit
largitas remunerantis attendis: nec ullo tristiciæ
nubilo hilaritatis beneficæ lumen obscuras:
1260 hæc omnia una præstat charitas: et alia
inumera: quæ si uelim cuncta recensere: supremus ante me dies occupet.
1261 Si cui tamen ista grata erunt: legat
gregorii in.x. moralium libro:
et hæc ipsa aliis uerbis: et multo plura elegantius
sapientiusque ut in fonte conscripta repperiet.
1262 simplicem uero hunc fontem charitatis: ex
quo manant aquæ benignitatis largiores subdit poeta:
(Et uoluntas) scilicet
fidelium ecclesiæ illius primigeniæ:
locuples id est diues:
in amore scilicet erga
proximum et deum:
metit id est colligit
diuitias scilicet donorum sancti spiritus: quibus
efficit ut quisquis uera charitate præditus est:
multifaria charitatis opera (ut paulo ante dixi) exerceat.
1263 Et de uoluntate fit hic: mentio: quia amare uoluntatis est:
Voluntas autem bona: facit absolute hominem bonum: cum impellat alias uires animæ ad actiones suas
sceptra tenens.
1264 Vnde fit ut bonitas uoluntatis uel uitiositas: commodo uel damno sit reliquis animæ potestatibus.
1265 uel aliter potes interpretari:
uoluntas diues in amore
metit id est scindit et
aufert a se: sicut messores secant a terra
segetem: et colligunt in manipulos: uoluntas ergo aufert a se diuitias tamquam
charitati negocium facessentes et noxias: cum
possessiones sancti uiri uendebant: et singulis
distribuebant ut cuique opus erat.
1266 Nam augus.
super epistulam Ioannis.
radix inquit omnium malorum est cupiditas: et radix omnium bonorum est charitas.AVG. in psalm., 80, 1, 8 simul ambæ esse non possunt. nisi una
radicitus euulsa fuerit: alia plantari non potest. sine causa conatur aliquis ramos incidere: si radicem non contendit euellere.
1267 Ad hunc autem sensum dices: hoc carmen
esse interpretamentum antecedentis: ut ita dicas.
1268 (Interea) gratia id est charitas funditur per omnes sensus id
est cogitatus et uires animæ: et per id est diues uoluntas in amore: hoc est enim charitas:
metit diuitias: et resecat a se tamquam plantas animæ noxias ac
nimium damnosas.
1269 Nec mireris quod gratia accipiat pro charitate: cum charis (unde deducitur
charitas) gratiam significet.
1270
charis itis enim græce dicitur: quæ latine gratia.
1271 Est et alia ratio: cur gratia hic
simpliciter pro charitate accipiatur. Nam (teste
hilario) intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi:ALEX. HAL. summ., 3, 2, 1, 8 quia non sermoni res: sed rei est sermo
subiectus.
1272 Cum ergo in his. xxxiii. uersibus Arator de dono
charitaris agat: nimirum quam gratiam fideles illi
acceperint: et quod fuerit illud donum
præcedens: sequentibus causis demonstrauit.
1273 nec hoc difficulter persuadebitur theologis dissetientibus a
magistro longobardo: qui (ut inquit loannes scotus in primo sen.
dist. xvii) uel ponit gratiam alium
habitum esse a charitate: uel saltem dicit hunc habitum esse in uoluntate: et non in
essentia animæ.IOH. DUNS SCOT. sent., 1, dist. 17, 2, 2, B, 3
1274 Ast alii :a quibus magister arguitur quasi non
posuerit eum charitatis habitum: per quem spiritus
sanctus promerentem animam inhabitet: quamquam id
conatur excusare uir infacundi sed tamen Summi ingenii. ergo nonnulli (mea quidem sententia sapienter ac docte) eundem
esse habitum in re charitatem et gratiam asseuerauerunt: quos nominis etymon adiuuat: ut supra
dicebamus.
1275 Quibus etiam subsignat chrysostomus: non tantum ore sed
etiam pectore et sententiis aureus:
GratiaALB. M. comm. sent., 2, 26A, 4 inquit est sanitas mentis et dilectio cordis.ALB. M. comm. sent., 2, 26A, 4
1276 Cæterum illud uidendum est huius uocabuli significantiam
latissime patere. non enim gratia solum uocatur
forma illa a deo data gratis sine meritis: gratum
faciens habentem: et opus eius bonum reddens: sed etiam illa quæ multiplex secundum
munificentiam largitoris gratis data nuncupatur:
etiam improbis nonnumquam contingens.
1277 Quid? nonne augustinus in li. de natura et gratia
gratiam scripsit praeuenire ut pie uiuamus:AVG. nat. et grat., 31, 35 subsequi uero ut cum illa uiuamus. per
subsequentem gratiam significans gloriam? An non
ibidem ostendit aquila hipponensis
gratiam unam esse: cum tamen multa in anima
operetur. ipsa enim animam efficit sponsam
christi et filiam patris aeterni: et templum
spiritus sancti. Ipsa animam purgat: illuminat: perficit: uiuificat: reformat: et stablilit: eleuat: assimilat: deo
coniungit.
1278 Quæ omnia qui fieri possunt: nisi et
facies animæ superior: in qua consistit trinitatis
imago: tribus luminibus fidei spei charitatis
illustretur: et inferior ubi[30r] ratio
ira et cupiditas sunt: dirigatur consilio
prudentiæ: fortitudinis constantia: temperantiæ puritate:
bonitate iusticiæ?
1279 Verum enimuero hi septem peniculo summi artificis quasi deliniati
colores: si lucem charitatis remoueas: informes sunt: et uelut
cymmeria caligine obtenti: quos suo lumine
illustrans dilectio facit conspicabiles et amabilissimos.
1280 Huc accedunt septem illa spiritus sancti munera: quæ supra memorauimus: ab eodem fonte
manantia: septem gradibus quibus in montem
culminis apostolici scanditur: ita congruentia: ut statim eundem præ se ferre authorem
uideantur.
1281 Nam conuenit humilibus timor: mittibus
pietas: scientia lugentibus: misericordibus consilium: intellectus
mundis corde: pacificis sapientia: denique esurientibus iusticia: ac
sitientibus fortitudo: cuncta hæc uno gratiæ nomine
comprehenduntur:
1282 una gratia tanquam uberrimus fons: meatu
tam uario tamque copioso ex se riuulos emittit numerosissimos: pulcherrimos:
admirandos.
1283 Si ergo dicet aliquis: gratia tam late
patet: ut cuncta munera spiritus sancti non
naturalia sed gratuita significet: Id enim notat
gratiæ uocabulum: quo pacto uis ut in uersu
Aratoris
(Funditur interea) per cunctos
gratia sensus: gratia pro charitate
accipiatur? Ego uero ac lubens isti ambiguitati
obuiam ibo: ac præter eas (quas paulo ante causas
rettuli) allegabo nunc antonomasian figuram: qua
plerunque etiam si nomen proprium non ponamus: per
id quod uice eius fungitur : ipsum nihilominus
intelligimus. Vt cum dicimus philosophus hoc dixit: intelligitur Aristoteles ab his: qui uno in
philosophia pede claudicant. Qui uero sani sunt
utroque pede :
platonem credunt significari.
1284 Sed dices: nil ualet exemplum litem quod
Iite resoluit.
1285 Sit ergo hoc indubitatum: cum allegatur
poeta intelligitur (ut ait
imperator iustinianus in Institutionibus) apud græcos egregius
homerus:
apud nos Vergilius.
1286 Ita cum generatim gratia nominatur : cata
antonomosian charitatem dici putemus: quia omnium
sit gratiarum excellentissima.
1287 At id qui probare poteris? dicet
quispiam.
1288 Nihil facilius: si Augustini uerba libro de trinitate. xv. adduxerimus in patrocinium: quæ
magister quoque in primo repetiuit:
ad quæ hic uidetur Arator alludere: Dilectio (inquit lucerna supra candelabrum hipponensis ecclesiæ olim posita
et lucem ueritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis
pulsis undique caliginibus longe lateque enubilans) dilectioAVG. trin., 15, 26 inquit dei diffusa est in cordibus nostris (ut ait apostolus) per spiritum sanctum: qui datus est nobis. nullum est isto dono dei excellentius. Solum est quod diuidit inter filios regni: et filios perditionis. Dantur et alia per spiritum munera : sed sine charitate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuiquam spiritus sanctus: ut eum dei et proximi faciat amatorem: a sinistra non transfertur ad dexteram. Nec spiritus sanctus proprie dicitur
donum: nisi propter dilectionem: quam qui non habuerit: etsi loquatur omnibus linguis:AVG. trin., 15, 26 et habuerit prophetiam: et omnem scientiam: et omnem fidem:
et distribuerit substantiam suam: et
tradiderit corpus suum ita ut ardeat: non ei
prodest. Quantum ergo bonum est: sine quo ad æternam uitam neminem tanta
bona perducunt? Ipsa uero dilectioAVG. trin., 15, 26 uel charitas (nam unius rei nomen est utrunque) perducit ad regnum.AVG. trin., 15, 26
1289 Hæc Augustini uerba: qui fuit uere sal
terræ non unius cinyphiæ: sed uniuersæ: quo præcordia non illius ætatis tantum: sed sequentium cunctarum ita condiuntur: ut nequeant ullo sæculi errore uanescere:
1290 Hæc igitur uerba apte confirmant id quod diximus : simul etiam id innuunt quod supra dicebamus: cum charitatem et gratiam ex originatione græci
nominis charitos pro eodem intelligi
debere asseuerabamus.
1291 Idem quod Augustinus in
libris de doctrina xpiana et enchiridio fere his uerbis :
totam inquit magnitudinem et amplitudinem diuinorum eloquiorum
possidet charitas: qua deum proximumque
diligimus.
AVG. serm., 350 Vnde ueritas ait:
in his duobus mandatis uniuersa lex pendet et prophetæ.Mt 22, 40 Si ergo non uacat omnes paginas sanctas perscrutari: omnia inuolucra sermonum euoluere: tene
charitatem: ubi pendent omnia: quia perfectio est et finis omnium.
1292 Tunc enim et præcepta et consilia recte fiunt: cum referuntur ad diligendum deum: et
proximum propter deum.
1293 Quod uero timore pœnæ uel aliqua intentione carnali fit: ut non referatur ad charitatem: nondum fit sicut fieri oportet: quamuis
fieri uideat.
1294 Inimicus enim iusticiæ est: qui poenae
timore non peccat.
1295 Amicus uero iusticiæ: qui eius amore non
peccat.
1296 omnium ergo hæc summa est: ut
intelligatur: legis et omnium diuinarum
scripturarum plenitudo esse dilectio dei et proximi.
1297 His abunde probaui gratiam hic pro charitate accipi.
1298 Sed scire uoles quid uocem hic charitatem: respondeo uerbis augustini in .iii. de doctrina
chr.libro :
charitatem uoco nutum animi ad fruendum deo proprium: et se ac proximo propter deum:AVG. doctr. christ., 3, 10 et in libro de moribus ecclesiæ
:
charitasAVG. mor. eccl., 1, 11, 19 (inquit) dei dicta est uirtus quæ animi nostri rectissima affectio est :AVG. mor. eccl., 1, 11, 19 quæ coniungit nos deo: qua eum diligimus.
1300 Dicet idem author
diuinus: charitas dei dicta est
diffundi in cordibus nostris: non qua ipse nos
diligit : sed qua nos diligere facit.
1301 At quomodo intenditur charitas?
1302 nolo post tam longum de charitate Sermonem in istam undam
theologicæ ac philosophicæ concertationis sane uastam et profundam
intrare: ne legentium oculos offendam.simul quia non hic locus satis uidetur idoneus
istiusmodi disputationibus.
1303 Illud ergo hic breuiter repetamus (gratia) id est charitas et
dilectio per excellentiam. Nam (ut augustinus ait in libro de moribus ecclesiæ: tractans illud uerbum apostoli:
nec mors nec uita poterit nos separare a charitate deiRm 8, 39) si nulla res ab eius charitate nos separat: quid esse non solum melius Sed etiam certius hoc bono
potest:AVG. mor. eccl., 1, 11, 18
1304 Quod etiam subdit poeta: scilicet locuples in amore uoluntas: confirmat
hanc ipsam expositionem. nam cum dixisset (gratia funditur) per cunctos
sensus: subiungit: et uoluntas locuples in
amore metit diuitias scilicet coelestes:
et geminatas centies.
1305 Nam præter eam enarrationem: quam supra
attuli: potest hæc accommodari secundum christi
sententiam apud Marcum
Euangelistam:
Amen inquit dico uobis: nemo est qui[30v] reliquerit domum : aut fratres
: aut sorores:
aut patrem: aut matrem: aut filios: aut agros propter me
et propter Euangelium: qui non accipiat
centies tantum nunc in tempore hoc: domos et
fratres et sorores et matres et filios et agros cum
persecutionibus: et in saeculo futuro
uitam æternam.Mc 10, 29-30
1306 Cum ergo hi fideles in ecclesia primigenia carnalia per ueram
dilectionem reliquissent : metebant id est
colligebant diuitias bonorum spiritalium:
quae sui merito et comparationeBED. in Marc., 3, 10 (ut ait Beda) ita erunt quasi paruo numero centenarius comparatus. quia a fratribus et sororibus: quibus spirituali glutino colligabantur: multo gratiorem etiam in hac uita
recipiebant charitatem. Vnde multitudinis credentium erat cor unum et anima una:ac 4, 32 et erant illis omnia copia.
BED. in Marc., 3, 10
1307 Vel centenarius a leua translatus in dexteram: licet eandem inflexu digitorum uideatur tenere figuram: quam denarius in leua:
numerum tamen quantitatis magnitudine superuadit:
quia omnes qui propter regnum dei temporalia spernunt: in expectatione patriae coelestis: quæ
per dexteram significatur: et in hac uita
persecutionibus plena: et regni gaudium: et omnium pariter electorum uerissimam dilectionem
fide certa prægustant.
1308 Has diuitias significans quoque paulus: buccina euangelium ubique
resonans omnibus audita telluris et æquoris undis:
Buccina quæ postquam diuinum pneuma recepit: Littora
uoce replet sub utroque latentia phoebo.
Paulus ergo has diuitias notans:
quasi inquit tristes: semper autem
gaudentes: sicut egentes: multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes et omnia
possidentes.
2 Co 6, 10
1309 Hæc ideo enumerauit paulus: quia deum timentibus nihil
deest ex temporariis: et ex spiritalibus omnes
opes: omnia bona adsunt.
1310 Nec mireris tot uerbis duos uersiculos explanari: cum hi duo uersiculi uniuersas literarum cœlestium
paginas breui summa comprehendant.
1311 (Vtque pii) sensus est.
pii et religiosi
christiani: ut ostenderent se obligatos et
addictos in foedere
apostolorum: et pace uera: et firma dilectione cum illis teneri:
usi sunt eo pignore: quo nullum est certius cum scilicet non
hypotheca: quæ ad creditorem rem non
transmittit: sed pignore transeunte ad
apostolos: hoc est precio bonorum uenditorum
tradito illis tanquam pignore
certo: securos illos esse uellent: sese ueros ac perfectos christianos probantes.
1312 Nullum enim pignus certius perfectionis inueniri potest: quam id agere: quod monuit
apud marcum christus illum
percunctatorem: qui omnia legis mandata
custodierat.
Vnum:
Mc 10, 21 dixit illi dominus:
tibi deest. Vade et uende omnia quæ
habes: et da pauperibus Mc 10, 21 etc.
1313 Hoc ergo fuit pignus: quod reddidit
apostolos securos et illos ueros esse christianos probauit ac demonstauit
. scilicet laxare res: et bona
ut cuique opus erat diuidere: et nihil sibi retinere
: atque ita implere alterum dilectionis
præceptum ut supra dicebamus:
Quæ uultis ut faciant uobis homines: et
uos facite illis.Mt 7, 12 et ligare corda id est uincire appetitus:
et sensus externos et internos: ut supra diximus: fuit quoque pignus ueræ charitatis: cum iuxta alterum dilectionis praeceptum supra
declaratum: alteri non facerent quod ab alio
sibi fieri odissent.
1314 Est autem ordo. (et ut pii id est) religiosi christiani per
apostolos conuersi ad fidem:
coeant in fœdera id est
conueniant in societatem et pacem et uinculum cum apostolis:
pignore certo id est aliquo
indicio tanquam pignore: quo securus reddi solet
creditor:
laxant scilicet pii illi:
res id est bona sua
diuidentes pauperibus ut cuique opus erat.
et ligant corda id es
perturbationes cordis et carnis: iram: ambitionem: superbiam: reliquos motus et affectus ut diximus.
1315 (Noua iura) uel
noua rura id est nouae
possessiones uel temporariae uel spiritales:
fluxere id est cum fluxu et
abundantia uenere:
beatis scilicet
fidelibus:
manu munifica id est
larga:
affectu id est charitate:
consorte id est participe
et communi:
licet id est quamquam.
sine limite id est
termino:
census id est patrimonii
illius communis : et quod aequaliter omnes
comunicabant participabantue. Vnde quamuis sine limite possessiones
consecuti sunt: quia omnia erant communia: tamen largas opes et affluentes habebant.
1316
Quibus scilicet beatis fidelibus:
opes id est diuitiae:
diuisae scilicet in
omnes:
geminantur id est
duplicantur:
ubere leto id est
fertilitate affluenti. Vt enim ager fertilis
duplicat in decuplo uel in centuplo iacta semina ob fertilitatem: ita opes diuisae duplicabantur in centuplo: cum iam omnia bona omnium essent sua: et cum antea non haberent nisi propria: tunc habebant et propria et aliorum: cum omnia essent communia.
1317 et hoc subdit poeta. (et
crescit) in omnes id est fideles illud patrimonium: ille census communis:
quod faciunt commune
sibi: cum totum illud patrimonium esset
commune unicuique eorum:
et capessunt totum id est
patrimonum illud fideles:
quod nihil uolunt scilicet
iidem fideles:
esse proprium sibi sed
commune.
1318 Itaque ad temporalia bona potes accommodare hunc sensum: iuxta dictum apostoli in secunda ad Corin. epistula:
tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Potes et ad bona spiritalia et aeterna
referre:
geminantur opes scilicet
spiritales in hoc saeculo: et aeternae in alio: secundum illud marci:
accipiet centies tantum: qui reliquerit
agrosMc 10, 30 etc et illud matthaei:
Thesaurizate uobis thesauros in cœlo:
ubi nec erugo nec tinea demolitur Mt 6, 20 etc.
1319 (Quo fonte
cucurrit) ostensurus Arator originem et principium charitatis tam excellentis : attentum facit lectorem:
proponens quid uelit dicere: et inuocans spiritus
sancti gratiam: quo dignius rem possit declarare.
1320 et est ordo (hinc) id est ab hoc loco: ego incipiam canere:
haec probitas id est
bonitas tam praecellentis charitatis:
quo fonte id est quo fluxu
uel quo fonte id est a quo
principio metaphorice.
1321
fons enim a fundendo dictus: quod inde aqua
fundatur in riuum.
1322
ue id est uel :ego: repete.
incipiam canere:
quae fuit illa origo
bonitatis id est illud principium: ille
fons bonitatis id est
dilectionis per antonomasiam.
1323 Significat autem poeta
fontem et originem tantae bonitatis fuisse spiritum sanctum fusum in
cordibus fidelium.
1324 Sed diceret aliquis: si spiritus sanctus
fuit author ac principium tantae probitatis cur bis datus est.
1325 semel apud ioannem legimus a christo datus fuisse spiritum sanctum
apostolis in ter[31r]ra: atque iterum post
christi ascensionem in die pentecoste.
1326 cur ergo bis spiritus sanctus uenit: cum
una sit dilectio:quæ semel dari potuit?
1327 Respondet arator: ideo bis datum fuisse spiritum sanctum: ut gemina dilectio gemina præbitione ostenderetur
signareturque. Nam in deuteronomio: dilectio in deum
præcipitur: et in leuitico dilectio in proximum: a quibus
pendent prophetæ et uniuersa lex: ut apud matthæum et marcum affirmat christus
1328 Ergo si attendis uerba aratoris. ipse Augustinum sequitur: qui in sermone de ascensione:
Arbitror inquit ideo spiritum sanctum bis datum semel in
terra: et iterum de cœlo: ut comendarentur nobis duo præcepta
charitatis scilicet dei et proximi. Vna est
charitas: et duo præcepta. unus spiritus: et
duo data. quia alia charitas non diligit
proximum: nisi illa quæ diligit deum. Qua ergo charitate proximum diligimus: ipsa deum diligimus. Sed quia aliud est deus: aliud
est proximus: etsi una charitate
diliguntur: ideo forte duo præcepta
dicuntur: et alterum maius: et alterum minus :
uel propter duos motus qui in mente geruntur: dum deus diligitur et proximus.
Mouetur enim mens ad diligendum deum.
mouetur et ad diligendum proximum. et multo
magis erga deum quam erga proximum.PET. LOMB. sent., 3, 27, 4 et cetera.
1329 sed dices: cur in terra datur spiritus? (ut utar Augustini uerbis) ideo datur ut diligatur proximus: et a cœlo datur spiritus :
ut et deus diligatur. atque ita per spiritum datum
in terra terreni dilectio: et per spiritum datum e
cœlo dilectio coelestis dei commendatur.
1330 Sed quia prius in terra spiritus sanctus datus est: et redemptor noster apud Ioannem quasi phistula
argentea aquas sapientiæ efundentem: dixit:
mandatum nouum Jn 13, 34 id est innouans:
do uobis: ut diligatis inuicem sicut
dilexi uos:
Jn 13, 34 posset aliquis putare dilectionem proximi esse priorem dilectione
dei.
1331 Quod ne quemquam fallat: cum dilectio dei
sit prior ac principalior. quia proximus non est
diligendus nisi propter deum : declarat poeta quomodo est prior dilectio proximi: et quomodo posterior: ad
diuersa si referatur: ut paulo post dicemus.
1332 Dicitur autem dilectionis mandatum nouumJn 13, 34 ab effectu: ut pallida mors quia pallidos
facit: ita nouum:
mandatum dilectionis uocatur. quia ex ueteri homine
nouum hominem facit ueteris ac nouæ legis discrimen statuens.
1333 Vocatur etiam uestis nuptialis dilectio:
quia eam indutos filios regni esse uidemus : per
quam dominus ad sociandæ sibi ecclesiæ nuptias uenit.
1334 Cæteros quantumuis fides ornent: uel
prudentia: uel cæterarum quælibet uirtutum: iudicamus fiIios perditionis nec dignos qui diuum
epulis accumbant: quia priusquam ad conuiuium
intrarent: non ante illud sibi imperatorium
paludamentum circumposuerunt.
1335 Atque nequis erret christi consulti ignarus: sciat id unum præcipue in scito illo cœlesti contineri.
1336 (Sacris) ordo
est.
spiritus almus id est
sanctus bis erat concessus
discipulis scilicet iam in anteacto tempore: prius in terra ante ascensionem domini:
cum eis dixit dominus:
accipite spiritum sanctum:Jn 20, 22 et posterius in die pentecoste. quod declarat poeta cum ait (spiratur) scilicet spiritus sanctus :
in illos scilicet
discipulos:
a christo surgente id est
post resurrectionem christi: cum discipulos
alloquens insufflauit: per illam sufflationem
ostendere uolens. spiritum sanctum a se procedere: sicut procedit a patre.
1337
Semel ergo et (ut ita
dicam) una uice spiratur: et mittitur spiritus
sanctus a christo post resurrectionem: (post) id est iterum: et ut pene hispane dicam:
secunda uice:
1338
ignis id est spiritus
sanctus in specie ignis :
facundus id est eloquens
: hoc est eloquendi facultatem in omnibus
linguis apostolis prebens:
missus ab astris id est a
cœlo post ascensionem Christi:
detulit id est attulit:
uerba scilicet omnium
linguarum :
nescia: passiue id est nescita ab apostolis et ignorata:
uiris scilicet apostolis in
datiuo.
detulit uiris.
1339 (Ne quid.) in re tanta inuocat Arator: qui de deo id est spiritu
sancto locuturus: dei id est spiritus sancti dono et
linguis eget.
1341 (O spiritus alme):ueni scilicet ad me dicturum de tuis
munificentissimis muneribus :
ueni ad me: tuis donis mentem meam illustrans: et linguam ubertate tua implens :
1342
ne meditemur id est ne
cogitemus conemurue:
quid id est aliquid:
inexpertum id est rude
impolitum indoctum :
studio id est conatu :
inani id est uano.
1343
non diceris scilicet tu o
spiritus sancte id est non prædicaris non laudaris:
sine te id est sine tuo
numine fauore dono gratiaue.
1344 Quis enim arcana dei fragili hominum menti inaccessa : sine deo potest pertingere?
1345
Coeli mysteriumAMBR. epist., 10, 73, 7
: ut ait contra symmachum
ambrosius:
doceat me deus ipse qui condidit: non
homo qui seipsum ignorauit. Cui magis de deo
quam deo credam?
AMBR. epist., 10, 73, 7
Vno:SYMM. rel., 3, 10 inquit Symmachus:
itinere non potest perueniri ad tam grande secretum.SYMM. rel., 3, 10 Sed impium retundit pius.
Quod uos ignoratis : id nos dei uoce
cognouimusAMBR. epist., 10, 73, 8 et cetera.
1346 Iure igitur inuocat arator
deum sine quo deus haud dici potest:
1348
Da scilicet O spiritus
sancte munera linguæ
scilicet facundæ: ad disserendum tua mysteria:
qui scilicet spiritus
sancte:
das linguas scilicet
apostolis in munere: id est in dono.
1349 Est enim donum linguarum datum apostolis in die pentecoste: et id inter spiritus sancti charismata numeratur
ab apostolo paulo.
1350 Recte ergo Arator petit a
præbitore linguarum linguæ facundiam.
1351 (Hæc iterata.)post petitum spiritus sancti patrocinium: declarat cur spiritus sanctus bis datus est: et cur iteratus fuit.
1352 In quo sequitur Augustinum quem paulo ante allegauimus.
1353 Sunt autem decalogi præcepta .x. sperne deos: fugito
periuria: sabbata serua:
sit tibi patris honori sit tibi matris amor. Ne sis
occisor: moechus: fur: testis iniquus: Vicinique
thorum: resque caueto suas. hæc.x. præcepta
tanquam decachordon psalterium: in duabus tabulis
data sunt.
1354 Tria illa priora. quæ ad dilectionem dei
pertinent: in una tabula scripta
continebantur.
.vii. sequentia quae ad
charitatem proximi spectant: in alte[31v]ra
tabula.
1355 hæc in exodo cap.xx. simul continentur.
1356 (Hæc iterata
reor id est iterum: hoc est bis data
puto præmia a spiritu sancto apostolis: scilicet ob
id quod sequitur.
præmia id est dona spiritus
sancti:
confirmant iustos scilicet
apostolos: uel quoscunque fideles per infusionem
geminæ inspirationis: sicut est gemina charitas: et geminæ tabulæ: et bis
spiritus sanctus missus est: ut sit hic geminationis
quasi concentus: in multis ad memoriam geminæ
dilectionis firmius nobis commendandam.
1357 (Praemia )ergo
id est dona spiritus sancti:
confirmant iustos: id est iustificatos per donum charitatis uel
gratiæ gratum facientis:
ut colant id est
obseruent:
duo iussa id est .x. mandata: quæ ad duo dilectionis iussa reducuntur:
conscripta id est
contenta:
duabus tabulis: ut diximus.
1358 et ipse subdens declarat.
Dilige tu plenus amore feruenti: deum mente
. et hoc in deuteronomio.
Rursus ait scilicet sancta
dei præceptio in leuitico: et in Euangelio Matthei
:
proximus quoque sit tibi carus ut
tu scilicet es tibi
carus id est dilectus.
1359 Hæc regula ut ait Augustinus. dilectionis diuinitus
constituta est: ut deum propter sese ex toto
corde: et proximum diligas sicut te ipsum id est
ad quod et propter quod te ipsum diligere debes.
1360 In bono ergo: et propter deum diligendus
est proximus: non in malo.
1361 Proximum uero omnem hominem oportet intelligi. quia nemo est cum quo sit operandum male.
1362
Qui ergo amat homines: uel quia iusti
sunt : uel ut iusti sint amare debet:
AVG. trin., 8, 6 hoc est uel in deo uel propter deum.
1363
Qui enim aliter se diligit: iniuste se
diligit.AVG. trin., 8, 6
Qui enim diligit iniquitatem : odit
animam suam.
AVG. trin., 8, 6
1364 Modus autem præcipitur. sicut te ipsum ut
scilicet proximum diligas ad quod te ipsum. si ergo
te non propter te diligere debes: sed propter
illum: ubi dilectionis tuæ rectissime finis
est. non succenseat alius homo: si et ipsum propter deum diligis.
1365 At modus diligendi deum declaratur latius apud magistrum in tertio dist.
xxvii diligis deum ex toto corde id est intellectu: et ex
tota anima id est uoluntate: et ex tota
mente id est memoria:PET. LOMB. sent., 3, 27, 5, 4 ut nulla pars uitæ nostræ uacet: quin illuc
rapiatur: quo dilectionis impetus currit.
1366 Ex his constat non omnia quibus utendum est: esse diligenda : sed ea sola quae uel
nobiscum societate quadam referuntur in deum: sicut
est homo uel angelus. uel ad nos relata beneficio
dei per nos indigent: ut corpus: quod ita præcipiendum est diligi: ut ei
ordinate prudenterque consulatur.
1367 Nam cum sint quatuor diligenda: unum quod
supra nos est scilicet deus: alterum quod nos sumus
id est anima nostra : tertium quod iuxta nos est id
est proximus: quarto loco nostrum corpus ab
augustino collocatur .
1368 at ambrosius ita seriem
hanc conterit: primo deus diligendus est: secundo parentes : inde
filii: post domestici:
qui si boni sunt malis filiis præponendi sunt.
1369 At inimicos sufficit quod diligamus: et
non odio habeamus.
omnes autem æque diligendi sunt : sed cum
omnibus prodesse non possis: his potissimum
consulendum est: qui pro locorum et temporum
uel quarumlibet rerum oportunitatibus constrictius tibi quasi quadam
sorte iunguntur:AVG. doctr. christ., 1, 27 sed recurre ad tertium
longobardi: ubi hæc copiose.
1370 (Hoc pactum) id
est hæc pactio et constitutio diuina geminæ dilectionis:
tenet id est continet
omne ius scilicet legis
et prophetarum ut diximus:
quod scilicet ius
dilectionis:
creat id est producit :
spiritus almus ueniens bis
scilicet semel post resurrectionem : iterum : post ascensionem:
per corda scilicet
fidelium.
Author id est creator
scilicet Iesus
dedit hunc scilicet
spiritum sanctum in terris
post resurrectionem:
ut ametur homo id est
proximus:
post id est iterum scilicet
in die pentecoste:
missus scilicet est
spiritus sanctus:
ut humana id est homines
:
flagrent id est ardeant
ardenter ament:
deum.
1371
Prima id est principalis
scilicet dilectio et prior
dignitate et perfectione:
est quæ scilicet
dilectio:
amet deum uehementer.
cui scilicet dilectioni qua
deum amamus:
est secunda id est
posterior et minus principalis ea dilectio scilicet proximi:
quæ scilicet dilectio
proximi:
sociat id est iungit genus mortale id est genus
humanum.
1372 (Tamen incipit
ante.) Occurrendum est dubitationi: quæ fit obuiam.
1373 Dixit enim poeta dilectio dei prima est
: et dilectio proximi est secunda et posterior. At nunc
ait dilectio proximi incipit
ante et est prior : dilectio dei sequitur secundam scilicet
dilectionem proximi.
1374 Si ergo dilectio proximi incipit ante: et
dilectio dei ipsam sequitur: iam nimirum dilectio
dei non est prima sed secunda: et dilectio proximi
non est secunda sed prima: atque ita uidentur hæc
inuicem pugnare: et esse contraria.
1375 Hæc facile soluuntur: Si intelligimus
distinctionem quampiam traditam ab aristotele in nono ton
meta ta physica libro.
1376 Primum enim uel prius bifariam accipitur:
Alterum namque prius altero dicitur. uel dignitate
ac perfectione: uel origine et ordine
generationis.
1377 Nec est incommodum absurdumue idem esse prius et posterius ad
diuersa relatum. Vt pueritia est prior uirili
ætate: si originis seriem consideres: et est posterior si imperfectionem contemplere. at uirilis ætas quatenus perfectior digniorque
est: prior est. sed
quatenus a pueritia progreditur: posterior est.
1378 In iis autem quæ a potentia ad actum tendunt priora origine
imperfectiora sunt.
1379 Est ergo dilectio proximi prior origine:
et perfectione posterior : contra dei dilectio prior
perfectione: posterior origine.
1380 Hoc præcognito facilis est sensus horum uersuum.
1381 (Tamen) inquit
Arator
posterior numero id est
secunda dilectio
proximi: quæ numeratur secundo loco : cum dicimus diliges deum:
diliges proximum:
posterior:numero id est secunda dilectio proximi:
tamen ante incipit id est
prior est origine: quamuis scilicet dilectio dei sit
prima: ut paulo ante diximus: uel prior dignitate.
1382
Quæ prior est scilicet dei
dilectio:
comitata secundam scilicet
dilectionem proximi:
sequitur scilicet post: quamuis sit perfectior ac prior dignitate.
1383 Non enim diligimus proximum nisi propter deum.
1384 Ergo magis diligimus deum.
1385 Nam ut aristoteles in
primo hysteron analyticon. i. posterior. resoluto.
ait:
aei diho hyparchei hecaston eceino mallon hyparchei: oion diho philumen eceino mal.[32r]Ion philon ARIST. An. pr., 72a id est semper enim propter quod unum quodque existit: illud magis existit: ut
propter quod aliquid carum habemus: illud magis
carum est.
1386 Qui enim præceptorem ob discipulum diligit: nimirum necesse est ipsum magis discipulum diligat.
1387 Vt enim egregius peripateticus themistius ait:
semper id quod pluribus tribuitur: si
ita tribuitur ut alteri per alterum tribuatur: necesse est: ut illi plus
competat: per quod alteri
communicatur.
1388 Hinc conclusiones: quia merito
propositionum et creduntur et cognoscuntur: minus
quoniam propositiones et creduntur et cognoscuntur.
1389 Dicit autem quod dilectio dei sequitur dilectionem proximi: et est posterior natalicia quadam ratione: propter id quod beatus Ioannes in prima canonica epistola cap.
iiii. scriptum reliquit:
qui (inquit) non diligit fratrem suum quem uidet: deum quem non uidet quomodo diligere
potest?
1 Jn 4, 20
1390 Illud conuenit non nescire: causam
diligendi nonnunquam id esse quod sua pulchritudine quia bonum est: uel uidetur bonum: nos
allicit ad diligendum.
1391 Nonnunquam uero causa diligendi non est id quod sua bonitate
excitat amorem: sed uia quæpiam qua itur in illud
pulchrum bonumque merito sui diligendum: ut uidere
aliquem ducit ad amorem: quamuis ipsum uidere non
sit id quo dilectione ferimur: sed uia quæpiam qua
itur illuc.
1392 Vt enim gregorius
in quadam homilia dixit:
Ex his quæ animus nouit: surgit ad
incognita quæ non nouit: ut per hoc quod
scit notum diligere: discat et incognita
amare.GREG. M. in euang., 11, 1
1393 Videre ergo proximum aut diligere: non
est illud summe pulchrum quo nihil pulchrius: sed
uia quædam: qua itur in dilectionem maximi
pulcherrimique boni.
1394 Qui enim non diligit fratrem suum quem uidet: et qui est similis (omne enim animal diligit sibi simile) deum
quem nom uidet: qui est incorporeus: a quo tantopere distat:
quomodo diliget?
1395 omnis autem qui ad id aetatis uenerit (ut author est hieronymus ) quam pubertatem uocant:
amat aliquid seu minus recte: cum amat
quæ non oportet: Seu recte et utiliter: cum amat quæ oportetRVFIN. Orig. in cant., prol.
.
1396 Est autem quidam amor carnalis: quem et
cupidinem appellauerunt poetæ: est et spiritalis: qui per dilectionem proximi sinceram comparatur
quasi per uiam intercedentem.
1397 Illo igitur amore sublimi et coelesti cupidine cum agitur
anima: perspecta pulchritudine et decore
uerbi: speciem eius et pulchritudinem
pulcherrimam adamat: et ex ipso Zelum quemdam et
uulnus amoris accipit.
1398 Est enim uerbum hoc: imago et splendor
dei inuisibilis: in quo creata sunt omnia: quæ in coelis sunt: et quæ
in terris uel sensibus obuia nostris uel eos fugientia.
1399 Si quis ergo posset ita seuocare animum a sensibus: ut ab eis procul seiunctus capaci mente
coniiceret: omnium quæ in ipso creata sunt. decus et speciem: rerum
uenustate percussus: et splendoris magnificentia ceu
iaculo terebratus salutare ab ipso uulnus acciperet:
et beato igne amoris eius arderet.
1400 Cæterum magister
in.iii. negat in hac uita mortali
illud uulnus ex toto posse impleri.
1401 Non enim hic ex tota anima diligitur deus.
1402
Ex parte enim diligimus: sicut ex parte
cognoscimus.PET. LOMB. sent., 3, 27, 6, 1
1403
Cum uenerit quod perfectum est: ut
destruatur quod ex parte est id est ut iam non ex parte sit sed ex
toto: charitas non auferetur sed
augebitur: et implebitur illud
præceptum: diliges dominum deum tuum ex
toto corde et cetera in plenitudine charitatis:
PET. LOMB. sent., 3, 27, 6, 1 cum fueris sine peccato iustus: cum nulla
erit lex menti repugnans.
1404 Sed cur præcipitur: quod haberi non
potest?
1405 imo quod haberi possunt præcipitur: ex
parte scilicet et secundum perfectionem uiae.
1406 Alia est enim perfectio cursoris: alia
uictoris.
1407 Hic sat est ut diligas proximum sicut te ipsum id est ad eamdem
beatitatem: ad quam tu tendis: et ita deum diligas: ut nihil illi
anteferas.
1408 Aliter non est uera dilectio.
1409 Non enim diligit regem: qui eius legem
non diligit. ex amore regis:
lex eius debet impleri.
1410 His ni fallor abunde patefecimus uerba Aratoris dicentis. (Sic forma) id est sententia
canonica Ioannis ut
diximus:
docet scilicet in prima epistola canonica cap.
quarto
inquit id est sententia
Ioannis:
nisi diligis fratrem id est
proximum:
quem scilicet fratrem:
potis es id est potes:
cernere id est uidere:
nescis amare deum
quem scilicet deum:
non es scilicet potis id
est non potes cernere: quia est spiritus: et quia
deum nemo uidit unquam1 Jn 4, 12 ut ait Euangelista.
1411
Ergo
concordia nexa id est
uincta uinculo dilectionis:
calescat id es ardeat
scilicet in fidelibus:
uoto id est studio pari.
et amor fratris id est
proximi:
condat id est abscondat:
dominum deum scilicet in
pectore nostro scilicet sit
amor fratris et proximi:
substantia id est ratio:
causæ geminæ id est
duplicis dilectionis dei et proximi.
1412 Nam qui diligit proximum : gemina et
duplici causa tendit in perfectam charitatem. et
quia diligit proximum: et quia per proximum diligit
deum: et ita fratris amor est substantia et ratio duarum
dilectionum: dum proximi dilectio est causa
sui: et causa id est uia dilectionis dei: quod iam supra notauimus.
1413 Verum occurret nobis hic aliquis: momus
syllabarius dicam an syllabaster: qui me incuset
quasi dissimulanter syllabam illam uersui heroico repugnantem pene
præterierim.
1414
Nescis amare deum inquiet
: repugnat syllaba in illo uerbo nescis: cum sit
ultima longa: de breuis esse debeat: quia est secunda in dactylo.
1415 Atqui secundæ personæ singulares.
in-is. quartæ coniugationis producuntur.
Martialis.
Nescis heu nescis dominæ fastidia romæ MART. 1, 3, 3
.
1416 Id etiam constat perspicuumque est: si
transitur in primam personam pluralem nescimus: ubi penultima natura
longa circunflexa prosodia notatur: et item
nescitis.
1417 Volo semel istis fastidiosis literatoribus: et censoribus tam sollicite tamque anxie moras et spatia
syllabarum examinantibus respondere: ne posthac mihi
reliquam interpretanti negocium facessant.
1418 Ac primum omnium possem excusare syllabam authoritate propertii. cui
uos egregii critici si ueniam datis: multo facilius
Aratori difficillima tractanti
concedetis.
1419
Est poetaCIC. de orat., 1, 70 (ut . M.
tullius author est) oratori finitimus numeris astrictior paulo: uerborum autem licentia liberior.CIC. de orat., 1, 70
1420 At cur liberior? quia numeris
astrictior.
1421 Si ergo poeta liberior quam orator quia in angustiis positus
numerorum: multo liberior poeta christianus quam
ethnicus in an[32v]gustiis positus mysteriorum diuinæ legis: quæ explanare non dico uersu sed prosa arduum
est: ac pene adynaton:
propter rerum nouitatem.
1422 Quanta sit difficultas in rebus nouis culte atque eleganter
enunciandis ostendit Euangelus apud
Macrobium: affirmans . M.
Tullium
aut de natura deorum: aut de fato: aut de diuinatione disputantem: gloriam: quam
oratione conflauerat: incondita rerum
relatione minuisse.MACR. sat., 1, 24, 4
1423 Si ergo cicero tantum
dicendi facultate adeptus ut pro eloquentia eius sit nomen receptum: non uersu: qui pedibus
astrictus est: sed libera ac soluta oratione uix
condite res philosophicas et a communi usu remotas propter unam nouitatem
referre potuit: quid ueniæ uel potius licentiæ
dandum est poetæ christiano non prosa sed uersu: non
res humanas aut philosophiam: sed diuinas et
sublimem theologiam tractanti?
1424 cui eo liberius laxandæ habenæ sunt: quo
maior difficultas in arctius discrimen illum impigit?
1425 Res nouas hic uoco ab aliis authoribus non ante tratactas: quibus addere perfacile est: quo fit ut res paulatim expolite in summum apicem perueniant.
1426 Nihil est enim ut in bruto
refert cicero:
simul et inuentum et perfectum adeoque id uerum esse credidit summus
orator: ut putet non dubitandum quin fuerint ante homerum poetæ, quod ex eis
carminibus intelligi potest: quæ apud illum
et in pheacum et in
procorum epulis canuntur:CIC. Brut., 71 alioquin unde tam perfectus esse poeta potuit homerus?
1427 Nec enim quicquam omnium est: quod possit
in primordio sui perfici: sed in omnibus ferme (ut
utar uerbis madaurensis) ante est spei rudimementum quam rei experimentum.APVL. flor., 3, 3
1428 Multi epici Maronem
præcesserant: quibus quod deerat addidit uates
egregius.
1429 Multi oratores . M.
tullium. at
quia non multi philosophi romani M .
tullium philosophica scribentem
antecesserant : non iam in illis nouis enunciandis
suo illo aureo eloquentiæ genere nitescere potuit:
sed adeo scabris turbulentisque retardatur obiicibus tulliani flumen illud eloqui ut in Euangeli censuram non sine quapiam
ratione incidisse uideatur.
1430 Et hæc cum in ingenio illo deprehendamus:
sumus in poetas christianos iniqui iudices: et
seueriores quam æquum est censores?
1431 et miramur si dixit poeta
noster
carnaliter: quod aduerbium uidetur esse minus elegans: etsi productam syllabam natura per licentiam
contrahit: uel contractam producit: insimulari quiuis:
quamquam absolutissimus a carptoribus potest:
reuinci nisi uitiosus sit: non potest.
1432 Et quid ego istos Zoilos
digner responsione: qui adeo delicato sunt palato: ut in primo iliados
carmine tres errores eminentissimi
uatis accusent: et quod in tertia
sede sit iambus: et quod in quinta non sit
synaloepha græcis familiarissima: unde aspera
resultet in scansione synæresis: et quod in illa
dictione achileos systole nimis
licenter usus fuerit.
1433 Quis istorum feret supercilium: quibus in
primo tam clari operis uersu
homerus non satisfacit? quibus rosæ et lilia: et
preciosissima unguenta sacrorum uersuum putere uidentur: quibus nardi spicati fragrantissimus odor alabastro contentus: hoc est legis euangelicæ diuinus spiritus numeris
poeticis comprehensus nec placet: nec sentitur?
1434 satius igitur fuerit alios æquiores iudices nuncupare: apud quos iusto Examine aratoris causa: et cæterorum
christianorum uatum: (nam in omnes nostros uates hæc
calumnia ab istis latratoribus et criticis produci solet) et tractetur et
defendat.
1435 istis ergo reiectis: illos: quos fore æquiores arbitror: nunc alloquar.
1436 ostendi paulo ante quanta sit nouitatis difficultas: ob quam miratur hieronymus
luuencum nostrum: qui historiam domini uersibus explicauerit: nec pertimuerit Euangelii ueritatem sub metri leges mittere:HIER. epist., 70, 5
1437 Sed ego hoc patrocinium mihi adimo:
affirmoque non minus ethnicos poetas abuti syllabis quam christianos :
1438 ac primum: si mihi obiciis hoc aratoris
carmen nescis amare deum: ego contra tibi propertii uersum oppono:
Et soror et cum qua dormis amica simul.PROP. 2, 6, 12 ubi in dormis uerbo: est producta pro
breui.
1439
Ouidius quoque in heroidibus:
Nescis an exciderint mecum loca uenimus illuc.OV. epist., 12, 71 hoc tamen legunt quidam:
nescio: sed
quomodo ita legendum probent non uideo.
1440 Tu dices et Aratorem et
item alios: non attendere ubi in græcis dictionibus
sit eta uel omega: cum dicant idola secunda breui:
et ecclesia item secunda correpta: cum alterum per omega:
alterum per eta scribant græci.
1441 Non diffiteor: uerum cum tua peruideas
oculis mala lippus inunctis: cur in amicorum uitiis
tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens epidaurius? cum uigiles in
deprehendenda licentia sacrorum uatum: cur dormitas
aut conniues in prophanorum poetarum carminibus licentissimis?
1442 Nam si eta corripuit Arator: nonne Idem quoque fecit
iuuenalis
et longe calpe relicta:IVV. 14, 279 ubi calpe per eta sicut penelope scribitur: et Vergilius
cum subito assurgens fluctu nimbosus orion:VERG. Aen., 1, 535 cum scribatur per omega apud Musæum:
cai thrasyn oriona cai abrochon olcon amaxes.ps. MUS. Her. 214 Et persius:
non hic qui in crepidas graiorum ludere gestit:PERS. 1, 127 utramque breuem protulit: cum prima per eta scribatur: et iota
longa sit.
Musæus.
ploe uathy crepidos epeurea dem abydu.ps. MUS. Her. 229 et item lychnu sbennymenoio: para crepida de
pyrgu.ps. MUS. Her. 338 Et ne mihi polydamas:PERS. 1, 4 po: prima in
dactylo: cum scribatur per omicron: ideoque legunt pulydamas addita.y.
1443 Et apud uergilium:
prima syracusio ubi dipthongus.VERG. ecl., 6, 1 u. græca
corripitur: atque ideo censent dorice legendum
syracosio.
1444 Martialis quoque:
coenat propinat poscit negat innuit una est MART. 1, 68, 3 ubi propino a pro græca praepositione scripta per
omicron: prima longa ponitur.
1445 Et claudianus
:
haec centumgemini strictos aegaeonis enses:CLAVD. rapt. Pros., 3, 345 posuit. o. tertiam syllabam correptam: cum scribatur per omega apud graecos.
homerus in iliade:
aigaion hogar aute bie hu patros ameinon.HOM. Il., 1, 404
1446 Et oui.
aut elicen iubeo:nitidumque orionis
ensem:OV. met., 8, 207 ubi. o. tertia syllaba in orionis est breuis cum scribatur per omega.
1447 Et maro:
ionioque mari maleaeque sequacibus undis VERG. Aen., 5, 193
: secundam breuem protulit:
cum maleia per diphtongum a graecis
scribatur.
homerus in odyssea:
en neusi glaphyresei maleiaon oros ai[33r]py HOM. Od., 3, 287
.
1448 Si uellem cuncta colligere: quæ licenter
ab ethnicis uatibus dicuntur: profecto longas
conderem digressiones: nec tam cito ad opus
destinatum regrederer.
1449 Iam uero si allegarem illa: quando esset
finis?
1450
matri longa.x.
tulerunt fastidia menses:VERG. ecl., 4, 61
liminaque laurusque dei totusque moueri:
VERG. Aen., 3, 91
Troas relliquias danaum atque immitis achilli VERG. Aen., 1, 30
. etc. innumera: quæ omitto ne legentibus copia fastidium pariat.
1451 Quod ergo licuit prophanis scriptoribus in materia nimis culta: id nostris multo iustius licuisse iudicabit æquus
rerum æstimator in materia noua et inculta id est a nullis antea poetis
tractata.
1452 Nam omnes illi uates christiani: qui
istius licentiæ nimiæ titulo a momis syllabariis insimulantur: iisdem ferme sæculis floruerunt: quorum recentissimus Arator est.
1453 Nec enim in illis: poetas quosdam
nostrorum temporum egregios Numero.
1454 At arator ab hinc annos
circiter mille floruit: unde colligimus: et luuencum et sedulium
et prudentium superare hunc
nostrum non longo æuo.
1455 Verum quia non deerit: qui dicat ab uno
carmina esse petenda: non a multis: ut unius si plurima sint: euidentius
appareat licentia: uolo ne quis syllabaster
cunctabundus caput quasset: nec sibi plene
satisfactum dicat: omnia amoliri.
1456 Adducam autem unius lucretii uersus multo licentiores quibuscunque carminibus
christianorum uatum: quoniam hic gloriatur se (ut
nostri quoque habuerunt ) miram difficultatem propter rerum nouitatem in
explicando habuisse.
1457 Ita enim canit in primo:
nec me animi fallit: graiorum obscura
reperta Difficile illustrare latinis uersibus esse: Multa nouis uerbis præsertim cum sit agendum: propter egestatem linguæ et rerum
nouitatem.LVCR. 1, 136-139
1458 Erit ergo operæ precium eius præcipue uersus allegare: quem isti triuiales critici uelut numen colunt: et quia prophanus est cum ethnicus sit: et quia prophanus hoc est ab omni religione
alienissimus.
1459 Nec ego cuncta colligam: id enim esset
prope infinitum: sed frondes ut siquis ab ida: aut summam libyco de mare carpat aquam: paucula uelut specimen deigmaque: et quasi gustum proponam ex innumeris:
quæ apud illum repperiuntur.
1460 Est ergo apud lucretium
in tertio hic uersus.
Natura cuiusque animi uestigia prima:LVCR. 3, 309 ubi natura in recto producitur cum sit ultima breuis in recto
nec hic per modos communium syllabarum excusandus est sic enim nil non
excusabile est. et in quarto simile quiddam est:
Corpore tum plagas in nostro tanquam aliqua res:LVCR. 4, 263 ubi ultima illius dictionis aliqua. in casu nominandi breuis est. nec aliter recte legitur: si sensum
diligenter attendas. et in vi.
Tempore eo si odorast quo menstrua soluit:LVCR. 6, 796 et in secundo:
Viuam progeniem qui in oras luminis edant:LVCR. 2, 617 in his duobus nec sequente uocali remouetur
uocalis: et qui et si: corripiuntur contra naturam.
1461 At id fit exemplo græcorum.
1462 Fit sane: sed illis nil est negatum: nobis non licet esse tam disertis: qui musas colimus seueriores.
1463 Item in quinto
nec iacere indu manus uia quam munita fidei.LVCR. 5, 102 et in tertio
siue aliud quid uis potius coniunctius ei:LVCR. 3, 556 in his quoque duobus ei et fidei: uocalis ante uocalem longa
est: cum sint dictiones latinæ : uel iambus est in heroico.
1464 Præterea in tertio.
Preter enim quam quod morbis cum corpus ægrotat:LVCR. 3, 824 uel dipthongi. a. remouetur : uel si non
amouetur a. a dipthongo:
quamuis id græci sæpe faciant: poetæ latino. licentiosum est non minus:
quam in illa uoce ærumnasPROP. 2, 34, 53 apud propertium.
1465 Et item in.
v.
recidere assidue: quoniam fluere omnia
constat:LVCR. 5, 280 et in primo
nam siue est aliquid quod prohibeat efficiatque:LVCR. 1, 997 in quibus uersibus :
re producitur: et prohibeo sequente uocali habet primam longam reclamante usu
aliorum poetarum : nec aspirato quicquam facit: cum paulo supra dicat ldem:
An prohibere aliquid censes.LVCR. 1, 973
1466 Si quis hæc et alia: quæ ne prolixior sim
prætereo: æquis animis uelit considerare: procul dubio fatebitur :
multo licentiores christianis nostris poetas ethnicos extitisse : multoque audacius illis hos abusos syllabis
fuisse.
1467 Ne igitur de cætero quisquam molestus mihi sit: uolui non per partes sed uno impetu omnes simul profligare: qui uel Aratori et cæteris antiquioribus :
uel neotericis ac recentioribus poetis: syllabarum
obiiciunt negligentiam: non tam quod negligentes
sint: cum prophanis quoque idem contigerit: quam uel christiane et pie religioseque scribant
: uel scripserunt.
1468 Quis ergo Demosthenes: quis cicero poterit ab impietate eos defendere: qui religionis: cui
fuerunt assensi: et fidei cuius sacramentum
induerunt: proditores facti: tantum abest ut eius præconibus faueant : ut etiam accerrime eos oppugnent:
ignorantius dicam an impudentius? bene qui
nihilominus leguntur a piis: nec in tam malo statu
res est : ut desint fauissores sanæ mentis: quibus authores sacri placent. Insani illi prorsus infoelices: quorum
plerique ingenium nacti egregium quasi poculum aureum: non id deo summo: sed infimo plutoni dicant: se
ipsos dæmoni et libidinibus in illo propinantes.
1469 Hæc hactenus.