Proloquia in opus Aratoris quæ græci uocant prolegomena: in quibus de uita et poemate ipso non nihil.

ad praecedentem sectionemad sequentem sectionem
103 Arator sanctæ romanæ ecclesiæ subdiaconus Cardinalis actus apostolorum nulli tactos antea: nec uersibus translatos primus poetico numero complexus est.
104 cum enim prudentius res sacras uario metri genere attigisset: et Iuuencus ac sedulius historiam euangelicam occupassent: historia apostolica: quia beatus lucas Exposuerat: nullum nacta uindicem omnibus patebat: donec in ius cessit Aratoris ex eius sinu prius euolans.
105 Et profecto tam docte: tam uarie: tam acute et copiose non solum historiam: sed etiam in historico sensu latentia mysteria prosecutus est ut putem in hoc genere scribendi cum primum locum optinere.
106Transtulere alii pene ad uerbum quatuor Euangelia: alii uel coronas martyrum: uel alia id genus tractatu facilia quantumuis splendide exposuerunt.
107 Mysticos sensus diuinæ scripturæ hic solus carmine illustrauit.
108 Quamuis autem ad scribendos actus apostolorum idcirco uersibus arator dicatur: quod fecisse idem in euangelio iuuencum ac sedulium uidisset: quod Aldus Manucius affirmat se in Aratore quodam uenetiis uidisse: tamen suo ingenio fretus: id ausus est historiæ sacræ addere: quod perquam raro Sedulius interserit: numquam apud Iuuencum inuenitur.
109 Quare mihi uidetur Lucano: et acumine ingenii et sua quadam et propria in scribendo laude: quia simillimus.
110 Hoc enim quod neminem explicandis diuinarum litterarum arcanis imitatur: lucanum uisus est imitari: qui in diuersa materia similem laudem adamauit.
111 Nam secum certat: non cum aliquo alio qui cum præcesserit pollens simili laude.
112 Romanum fuisse Aratorem magis suspicari quam certo affirmare licet.
113 Videntur illa carmina id significare: pars ego tum populi tela pauentis eramARATOR ad Vigil., 2 et cetera populi scilicet romani pauentis tela barbarorum.
114 Floruit: enim Arator anno domini nostri Iesu christi DviL.
115 quo tempore urbs roma a Gothis obsidebatur: quæ mox et uigilii Prudentia et Iustiniani felici imperio liberata est.
116 habuit autem ætas illa uiros præcellentis quorum uitam non facile enarrare quiuis: distincteue digerere propter sæculi illius uel imperitia uel rusticitatem possit.
117 Iam enim non minus inclinare imperium: et potentia romana quam doctrina et splendor litterarum coeperat.
118 Quo fit ut quam plurima illius sæculi scitu digna maxima inuoluat tegatque obscuritas.
119 Legimus tamen apud paulum diaconum: qui abhinc annos circiter sexcentos scripsit: tale de Aratore testimonium.
120 Tuncque nihilominus arator romanæ ecclesiæ subdiaconus poeta mirabilis apostolorum actus uersibus hexametris exarauit. PAUL. DIAC. hist. longob., 1, 35
121 Quo tempore (ut idem paulus scriptor haud contemnendus testatur) cassiodorus apud urbem romam tam sæculari quam diuina scientia claruit: apud castrum casini sanctus Benedictus magnae uitae meritis et apostolicis uirtutibus efulsit: apud constantinopolin uero priscianus caesariensis grammaticæ artis profunda rimatus est.
122 Versus Aratoris Beda uenerabilis magnae apud theologos authoritatis: et qui post Aratorem annis fere ducentis scripsit: plerumque allegat quasi uenerans hoc sacrum poema. sicut illud ex secundo Qui canit ecclesiae tria dogmata: sæpius edit historicum: morale sonans typicumque uolumen:ARATOR act., 2, 890 et ita frequenter ad hunc recurrit.
123 Ex his constat quanti eum maiores nostri fecerint.
124 at uero recentiores quoque authores illum summo opere laudant: sed ego unius Baptistae mantuani (ne longior sim) testimonio contentus ero: qui in quinto Alphonsi ait: romanusque pater Damasius cui clarus Arator it comes et cetera.
125 Illud non prætermittam: quod Aldus addit. ipsum Aratorem hos duos libros pontifici maximo muneri dedisse. viii. idus aprilis in præsbyterio ante confessionem Beati petri: cum et episcopi et presbyteri et diaconi et alii quam plurimi adessent.
126 Recitatos autem aliqua ex parte surgentius primicerius scholae notariorum dedit: ut in ecclesiae scrinio collocarentur.
127 Sed doctissimus quisque summa instatia rogauit Pontificem quo eos libros iuberet publice recitari: quo facto In diui petri templum cognomento ad uincula: omnes conueniunt: atque ispo authore recitante:
128 maxima attentione quater ambo libri auditi sunt. his scilicet diebus: Idibus aprilis.xiii. Kal maii.viii. Idus eiusdem: iii Kal. Iunias.
129 Vnum uidemus Aratorem praestitisse id: quod in arte poetica de perfecto poemate dixit horatius: Iudicis argutum quam non formidat acumen: haec placuit semel: haec decies repetita placebit.HOR. ars, 364
130 Nam si semel displicuisset opus Aratoris: non quater tanta attentione auditum fuisset: et cum fabula bis acta quæcun[4r]que fuit tanti fiat a Criticis: quid dicendum de eo poemate quod toties recitatum: toties iucundissime auditum fuit?
131Titulus Operis est Historia apostolica: sicut titulus eius operis quod Iuuencus composuit: est de historia Euangelica.
132 Vt enim ille facta et doctrinam et miracula Christi uersibus exposuit: ita Arator actus apostolorum et prædicationem: addita tamen mystica intelligentia enarrauit: Vtque ille quattuor euangeliographorum historiam: ita Arator Beati lucae ordinem et contextum usquequaque sequitur.
133 Dicitur apostolica ab apostolos id est missus.
134 est enim graeca dictio. quoniam apostoli missi fuere a deo ut praedicarent Euangelium et salutem annunciarent uniuersis: ut suo loco dicemus.
135 Qualitas carminis patet.
136 Nam exceptis duabus elegiis: totum poema metro heroico constat.
137 Actus autem mixtus est: ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes.
138 Intentio Aratoris est celebrare labores duorum apostolorum præcipue sancti petri ac pauli: quorum uoce fides catholica per uniuersum orbem diuulgata est.
139 Simul per horum exempla uult nos hortari ad ueram pietatem ac religionem: uero diuinæ historiæ eloquio uerisque sententiis uera tantum adiungens.
140 nec enim licebat poetæ ueritatis buccinatori prædicatorique ueritatem ulla in parte deserere.
141 Id ipse mox dicet Versibus ispe canam: quos lucas rettulit actus: historiamque sequens Carmina uera loquar.ARATOR ad Vigil., 19
142 Numerus librorum et ordo manifestus est.
143 Sunt enim duo libri tantum: qui eum ordinem sequuntur quem beatus lucas in actibus apostolorum seruauit.
144 Reliqua in explanatione singulorum uersuum annotabimus.
145 Quæ diximus et quæ dicturi sumus: non solum maximo iudici qui in summo Petri Barionæ sedet throno: quique eius uices in terris gerit qui ueritas est: corrigenda subiicimus: sed etiam quibuscumque eruditæ reip. uel classicis ac primi ordinis: uel proletariis et postremæ notæ imique subselii uiris: quibus si fuero admonitus: gratias agam et meo nomine cum aliquid profecero: et publico quod mecum cæteros non patiantur errare.
146 Nec enim quicquam aut affirmamus aut negamus nisi id consonet orthodoxæ fidei sanctorum et publicae ueritati doctorum et publicae ueritati doctorum.